In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit argumenta principalia posita n. 2. suadentia in duratione Angeli successionem) non tamen solvit posita num. 1. quae suadent non dari talem successionem, ex quo colligo, Doctorem non sentire cum Bonavontura, licet argumenta Henrici contra eum solverit.
Ad argumenta principalia. Ad primum (a) conceditur, quod unus Angelus creatur prius alio, sed non propter hoc sequitur, quod in esse Angli prius creati, sit prius et posterius.
Ad secundum similiter potest dici, (b) quod Angelus potest annihilari in eodem nunc negative, si habet nunc, id est quod suum nunc deficiat secum: si autem suum nunc non differat a sua existentia, tunc potest annihilari cum aeternitate et esse cum aeternitate, sed non cum tota ratione praesentialitatis aeternitatis.
Ad ultimum dico (c) quod esse reparati sequitur non esse annihilat; et illud non esse praecessit esse creati, et illud esse praecessit non esse creabilis, et ita idem esse sequitur seipsum idem esse, mediante non esse interrumpente, nec sequitur ex hoc aliqua continuatio in ipso esse, si non fuisset annihilatum, quia modo non est successio in aliquo uno, sed unius oppositi ad alterum.
Contra, (d) ergo ita simul est existentia interrupta cum seipsa reparata, sicut non interrupta.
Respondeo, si non esset ibi successio oppositi ad oppositum, quod oppositum ibi mediat inter hoc esse et se, sequeretur quod esset tanta simultas, sicut si oppositum non interveniret. Nunc autem oppositum quasi mediat inter esse creatum et ipsum esse reparatum, et hoc oppositum est aliquod medium vel aliquam habitudinem habet ad utrumque extremum, et ideo non sunt ita simul, sicut si non esse non intervenisset ; si tamen modo sit idem nunc reparatum, vel si eadem existentia nullum requirit nunc vere idem, et in eodem est existentia reparata et creata sine omni successione in illo in se, licet ipsum ut in esse positum succedit sibi ipsi ut prius positum in esse, ita fuisset in eodem nunc, si non fuisset interruptum, et absque omni successione utroque modo.