IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Nunc solvenda sunt argumenta principalia, quibus probatur mensuram Angeli esse vere successivam ; et licet magis declinet ad opinionem D. Bonaventurae, quod mensura Angelorum sit quantitas successiva eo modo quo expositum est in corpore quaestionis, tamen si quis vellet tenere oppositum, respondendo ad argumenta ista, dat modum sustinendi illud.
(a) Ad primum, respondet Doctor concedendo antecedens et negando consequentiam, et responsio stat in hoc, quod quamvis unus Angelus sit prior alio secundum entitatem, et postea sit simul cum illo alio secundum propriam entitatem, non tamen illud prius, et illud posterius ponitur aliqua mensura successiva mensurans existentiam ipsius Angeli, sed tantum ponitur existentia, quae ut prius creatur, secundum suum esse tantum praecedit, et ut est simul cum alio Angelo, et per onsequens posterior seipsa, dicitur tantum posterior, non secundum aliquam mensuram sibi additam.
(b) Ad secundum similiter potest dici, et dat duas responsiones. Prima, si ponatur quod in existentia Angeli sit nunc aevi indivisibile tantum unum, et differens ab existentia Angeli, concedit Doctor quod annihilatur in illo nunc negative, non autem positive. Annihilari in nunc negative est simul deficere curo ipso nunc, ita quod talis annihilatio non mensuratur aliquo nunc positivo. Angelum vero annihilari in nunc positive, est ponere aliquod nunc positivum mensurans illam annihilationem ; tenendo ergo, quod tantum sit unum nunc in existentia Angeli, Angelus tantum annihilaretur in illo nunc negative modo praeexposito. Secunda responsio est, si ponatur nunc aevi non differre ab existentia Angeli, tunc annihilatur cum aeternitate et est cum aeternitate, ita quod quando existit, cum aeternitate existit, et quando non existit, cura aeternitate non existit. Et hoc concedamus, Angelum existere cum aeternitate, et annihilari cum eadem, non tamen dicimus existere cum tota praesentialitate aeternitatis, et similiter annihilari cum tota praesentialitate ejusdem, cura hoc sit impossibile.
(c) Ad ultimum. Ad tertium respondet Doctor ibi : Ad ultimum, etc. Pro majori intelligentia hujus litterae ponit multa per ordinem. Primo est non esse Angeli creabilis. Secundo est esse ipsius creatum. Tertio est non esse sequens ipsum esse creatum, quod non esse est esse annihilatum. Quarto est ipsum idem esse de novo creatum, et sic reparatum, et vult quod idem esse annihilatum sit illud idem reparatum. Et cum infertur in argumento, sicut prius est non esse Angeli creabilis, et posterius est esse creatum ipsius, et post est esse ejus anhilatumni, et postremo est esse ipsius reparatum, et sic videtur ibi mensura divisibilis secundum prius et posterius: ergo si ipsum esse Angeli creati existeret per totum illud spatium, in quo est annihilatio et reparatio, videtur quod illa existentia mensuraretur mensura divisibili. Dicit Doctor quod si esse Angeli existeret per illud totum spatium, in existentia ipsius non esset aliqua successio, quia oppositum succedit alteri, quia non possunt esse simul, nam esse creatum ipsius Angeli, succedit non esse ipsius cui opponitur, et esse annihilatum ipsius succedit esse creato Angeli tanquam opposito, et esse reparatum Angeli succedit ipsi Angelo annihilata, tanquam opposito ; in existentia autem Angeli quantumcumque durantis, non sunt ibi hujusmodi opposita sibi invicem succedentia.
(d) Contra, ergo ita simul est existentia, etc.
Respondet Doctor, concedendo quod esset tanta simultas ipsius Angeli creati et reparati, sicut creati et non reparati, et si non est tanta simultas, hoc est tantum propter oppositi successionem, quia si non mediaret oppositum esse reparati, et etiam oppositum ipsius creati, quod est esse annihilatum, tanta simpliciter esset simultas inter esse creatum et esse reparatum.