In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum in (a) Angelo actualiter existente, necesse sit ponere aliquid mensurans ejus existentiam vel durationem existentioe ejus, realiter aliud ab ipsa existentia ?
Alensis, D. Thom. D. Boaavent. Richard. Henric. caeterique Doctores citati q. praeced. Vide Scot. in Theor. sig. non potest probari Deum aliquid. Vorrollong. 2. d. 2. q. 2. Aegid. 2. d. 2. q. 1. art. 3. Bacon. hic art. 4. et 5.
Quod sic (b) : Tempus differt a motu per hoc quod mensurat ipsum, sicut probat Philosophus 4. Phys, per hoc, quod tempus non est velox nec tardum: motus autem dicitur velox et tardus, et per alias rationes: ergo a simili, aevum est aliquid aliud ab existentia aeviterni mensurans ipsum.
Secundo sic, (c) quantitas permanens et successiva sunt ejusdem generis: ergo utrumque est aliquid aliud a suo subjecto, maxime si illud pertineat ad genus Substantiae; ergo sicut quantitas permanens est aliud ab eo cujus est mensura, ita et quantitas successiva.
Contra, de illo alio si sit, quaero, quo durat in esse? Si seipso, ergo pari ratione ipsa existentia poterit seipsa durare formaliter, quia istud aliud non erit perfectius ipsa actuali existentia ejus, cum sit quasi passio ejus: si autem alio a se absoluto durat in esse, erit processus in infinitum in mensuratis et mensuris.