In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Utrum in Angelo. Titulus quaestionis est iste : an mensura Angeli, quae a D. Bonaventura ponitur quantitas absoluta et successiva, et ab Henrico ponitur quantitas absoluta indivisibilis, quae tamen, ut supra patuit quoest, 1. hujus distinctionis, realiter distinguitur ab existentia Angeli ?
(b) Quod sic. Arguit primo pro parte affirmativa sic : Sicut se habet tempus ad motum, ita aevum ad existentiam Angeli, quia sicut tempus ponitur mensura motus, ita aevum mensura existentiae Angeli, sed tempus differt realiter a motu; ergo et aevum est mensura alia ab existentia Angeli. Patet minor per Philosophum 4. Physic. text. com. 96. ubi probat quod tempus differt a motu, per hoc quod tempus non est velox, nec tardum, motus autem dicitur velox vel tardus ; ergo differt a motu.
(c) Secundo sic : Quae sic se habent, quod sunt ejusdem generis, si unum differt realiter ab aliquibus alterius generis, et reliquum differt, sed quantitas permanens et successiva sunt ejusdem generis quantitatis, cum ergo quantitas permanens realiter differat a suo subjecto, praesertim si tale subjectum sit de genere Substantiae, ergo et quantitas successiva realiter differt a suo subjecto ; imo existentia Angeli est de genere Substantiae,
et mensuratur, et mensuratur quantitate successiva; ut supra patuit, tenendo opinionem D. Bonaventurae.
TEXTUS.
Respondeo (a), patet enim, quod prima opinio in praecedenti quaestione debuit concedere partem affirmativam, quia aevum vere potest habere rationem mensurae, et esse quantitatem proprie, et ita differre ab existentia Angeli, quae non est in se formaliter quanta, sed indivisibilis. Similiter in illa existentia succedunt sibi invicem nunc aevi alia et alia; ergo utrumque differt ab ipsa existentia Angeli, sicut quoddam absolutum secundum illam positionem, quia sunt indivisibilia de genere quantitatis.
Similiter aliqui (b) tenentes secundam opinionem in praecedenti quaestione, scilicet de indivisibilitate aevi, dicunt ipsum aevum pertinere ad genus quantitatis, non sicut divisibile, sed indivisibile in genere illo, ita quod ex multis indivisibilibus ejusdem speciei mensurantibus, scilicet existentias plurium aeviternorum ejusdem speciei, potest componi quantitas discreta, quae sit numerus et mensura in aeviternis, sicut numerus in corporalibus est ex indivisibilibus unitatibus discretis in eis. Pro hoc adducunt rationes. Quaere.