In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum omnium oeviternorum sit unum oevum.
Alensis, D. Bonavent. D. Thom. Henric. et Od. citat. q. 1 Vasq. 1. p. d. 34. Vide Scot. in Theorem. sig. In simul existentibus tempore.
Quod non (a) quia tunc illud esset in uno subjecto, quo destructo vel mutato, mutarentur omnia alia aeviterna, quod videtur inconveniens. Et similiter destructis aliis videtur illud mutari, quia non esset in eo aevum respectu aliorum.
Contra, (b) unum est tempus omnium temporalium, 4. Phys. ergo unum aevum omnium aeviternorum.
Hic dicitur quod tot sunt aeva, quot aeviterna, ita quod in quolibet aeviterno est aliquod indivisibile proprium, pertinens ad genus Quantitatis, et ex multis talibus potest constitui unus numerus, sicut recitatum est prius.