In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Quod non. Primo arguit, probando quod non omnium aeviternorum sit unum aevum, quia tunc illud esset in uno subjecto, quia illud aevum sive ponatur accidens, sive substantia, non posset esse in pluribus subjectis. Si ergo esset in uno subjecto, tunc ipso destructo vel mutato, mutarentur omnia alia aeviterna ; et similiter destructis vel mutatis aliis aeviternis mutaretur illud subjectum, quae videntur absurda.
(b) Contra. Hic arguit ad oppositum, probando quod tantum sit unum aevum ;
et arguit a simili, quia sicut est unum tempus omnium temporalium, 4. Phys. text. cont. 91. et 110. sic videtur quod unum sit aevum omnium aeviternorum.