IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
De aevo externo, ponit tres modos dicendi. Primus, negat ullum aeviternum esse alterius aevum. Secundus, ait omnem Intelligentiam superiorem, esse aevum seu mensuram respectu sui inferioris, et sic infimus Angelus nullum mensurat, nec supremus ab ullo mensuratur. Tertius, ait tantum supremum Angelum esse aliorum aevum, hunc sequitur D. Thom. 1. p. quaest 10. artic. 6. et alii, sed quaestio parum habet realitatis, et contentio videtur vocalis.
Sed ista positio ponere videtur pluralitatem sine necessitate, ideo videtur dicendum contra eam, sicut in praecedenti quaestione dictum est, quia aut aevum vocatur actualis existentia Angeli aeviterni, et hoc modo, quot sunt Angeli tot sunt aeva; aut dicitur aliquid intrinsecum Angelo actualiter existenti, mensurans ipsam existentiam, et hoc modo aevum nihil est, sicut probatum est in praecedenti quaestione. Aut aevum dicitur aliquid extrinsecum aliud ab actuali existentia Angeli aeviterni, quod tamen extrinsecum ex natura sui natum est mensurare actualem existentiam ipsius Angeli aeviterni; et tunc (a) potest poni tripliciter, quia vel potest negari omne tale extrinsecum ex natura sui natum mensurare actualem existentiam ipsius aeviterni, ponendo omnia aeviterna habere existentiam aeque invariabilem, quia licet una existentia sit perfectior alia,
et per hoc posset eam mensurare tali mensuratione quidditativa, sicut loquitur Philoso phus 10. Met. quod primum in omni genere, etc. tamen mensuratione durativa, quae dicitur aliquo modo reduci ad genus Quantitatis, non videtur una existentia invariabilis esse invariabilior alia, quia cuilibet omnino repugnat successio partium in ipsa: et tunc diceretur, quod cum aevum ponatur mensura alicujus inquantum durans est invariabiliter, et illud sic extrinsecum, oporteret esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilitatis, et cum non sit talis differentia inter existentias aeviternorum, nihil sic erit aevum.
Vel alio modo potest dici, (b) quod quaelibet existentia superior est simplicior qualibet existentia inferiori, et nata certificare de ipsa existentia inferiori ex natura rei, et pro tanto quaelibet existentia superior posset dici aevum respectu inferioris ; et tunc tot sunt aeva, quot aeviterna, excepto hoc, quod in ultimo aeviterno non est aevum, quia existentia ejus nullam aliam existentiam invariabilem mensurat; et similiter existentia supremi Angeli est tantum aevum respectu aliorum inferiorum, quia existentia ejus invariabiliter mensurat omnes alios, et non habet aevum aliquod isto modo, quia nullam aliam existentiam habet superiorem se.
Vel potest dici tertio modo (c), quod si aevum non dicatur quaecumque existentia simplicior alia, et notior nata certificare de ea, sed illa simplicissima, quae ex ration sua formali, et in se est certissima, et primo nota nata certificare de aliis. Hoc modo potest concedi tantum unum aevum, scilicet existentia primi Angeli respectu omnium aliorum aeviternorum. Quaecumque autem istarum viarum ponatur, saltem non est in aliquo aeviterno suum aevum, nec in ultimo aeviterno est aliquod aevum; nec primum sive supremum aeviternum, in quo est primum aevum, mensuratur aliquo aevo, quia nihil tale habet in se ex quaestione praecedenti, nec in alio ex natura rei, nata est certificari, quia quaelibet alia est minus certa.
(d) Contra istud primo arguitur, quia tunc sequeretur, si ita est, quod primus motus non mensurabitur tempore, sicut nec primum aeviternum mensuratur aevo, videtur enim similis comparatio hinc et inde. Conceditur consequens propter istam rationem, quia secundum Philosophum 4. Phys. Om ne quod est in tempore, exceditur a tempore, et corrumpitur et tabescit in tempore, et ideo necessaria et impossibilia non sunt in tempore. Primus igi tur motus, qui non corrumpitur in tempore, nec exceditur ab eo, non est in tempore, nec mensuratur tempore.
Sed ista ratio (e) non valet, quia aliquid esse in tempore est sicut aliquid esse in numero, non est autem de ratione existentis in numero, quod excedatur a numero, imo si accipiatur primum numeratum, hoc est adaequatum numeratum , illud adaequatur ipsi numero. Sed de ratione numerati.
est, quod pars ejus excedatur a numero, quia ipsum est majus sua parte, et ipsum totum est adaequatum numero: igitur pars ejus exceditur a numero. Ita dico de ente in tempore, quod ex quo omne tale ens est de necessitate variabile secundum aliud et aliud esse, necesse est secundum aliquid sui, puta secundum aliquam dispositionem quam habet ex parte temporis, quod excedatur a tempore, quia aliter se habebit in alia parte temporis, et ideo impossibilia et necessaria non sunt in tempore, quia non est alia et alia dispositio in eis ut possint excedi a tempore, vel aliter se habere. Primus autem motus, licet secundum se totum non excedatur a tempore, tamen exceditur a tempore secundum quamlibet ejus partem, et hoc sufficit ad hoc, ut vere dicatur mensurari tempore, et videtur inconveniens, quod tempus cum sit mensura uniformis, non habeat aliquod primum mensuratum uniforme, tale videtur primus motus.
Tunc ad argumentum, nego (f) consequentiam, quia non est similis ratio hic et ibi. Similiter (g) etiam primus motus mensuratur tempore, hoc est, quia vel motus ponitur aliud tempore, propter illam rationem, quae superius posita est de 4. Physic. vel ponendo tempus esse idem motui, potest ille motus mensurare se, non quidem primo, sed secundum partem, quae nota est nata mensurare totum, sicut dicit Philosophus 4. Physic. tempus mensurat ipsum motum in determinando quemdam motum, qui postea mensurabit totum motum, sicut longitudinem cubitus in determinando aliquam magnitudinem, quae metietur totum. Neutra tamen ratio potest esse in proposito, quia non est aliquid in aeviterno primo aliud ab existentia sua, nec ipsa existentia sua est quanta, ut mensurare possit se ipsam secundum aliquam partem notam sibi.
(h) Ad primum argumentum dico, quod destructo primo non sequitur alia mutari, nisi secundum quamdam relationem in eis, puta, quia tunc non erunt mensurata a primo, sicut prius fuerant mensurata, nec est inconveniens ponere talem mutationem in aliquo, quod prius habuit relationem, et modo non.
Similiter quod infertur, quod illud mutabitur destructis aliis, dico quod non sequitur, quia prius ad illa alia non habuit relationem realem, sed tantum rationis, quia non se habuit ad illa, sicut mensura dependens ad mensurata, sed sicut excedens, et ideo destructis aliis, non mutabitur absolute, nec secundum aliquam relationem realem, quia relatio realis prius fuit in eo ad illa.
(i) Ad argumentum in oppositum potest dici quod loquendo de aevo, prout dicit aliquid extrinsecum aliud ab existentia Angeli mensurata, prima opinio sola negat unum aevum esse illo modo ; secunda autem et tertia concedunt unum aevum, licet secunda non concedat unum aevum tantum.
(j) Et tunc si arguas,quod tantum est unum tempus omnium temporalium ; ergo debet esse tantum unum aevum omnium aeviternorum. Consequentia non valet, quia non omnis motus superior habet rationem mensurae ex natura rei respectu inferioris, nec habet conditiones mensurae ex natura rei, sicut habet quaelibet existentia superior respectu inferioris, loquendo de existentiis invariabilibus Angelorum , et ideo non est similis ratio hic et ibi, scilicet quod sicut ibi tantum est unum tempus omnium temporalium, quod ita sit hic tantum unum aevum omnium aeviternorum.