In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
D. Thom. 1. p. quaest. 10. art. 5. ad 1. ubi Cajet. Gonrad. Henr. quodl. 12. quaest. 8. Capreol. hic q. 2. art. 1, Durand. quaest. 6. Vasq. 1. p. d. 36. ipse Scot. 4. d. 49. quaest. 6. sig. de secundo dubio, et Doctores citati quaest, prima. Mayr. hic Dionysius Carthus. 2. d. 2. q. 2.
Quarto et ultimo quaero quantum ad istam materiam: Utrum operatio Angeli mensuretur aevo ? Quod non, per Auctorem de Causis, propositione penultima. Inter rem, cu jus substantia et actio mensuratur tempore, et rem, cujus substantia et actio mensuratur aeternitate, est res media, cujus substantia mensuratur aeternitate vel aevo, et actio mensuratur tempore; Angelus est hujusmodi, ergo, etc.
Praeterea 8. Physic. nihil generatur ut statim non sit ; ergo omnis operatio Angeli durat per tempus, et per consequens praecise non est in instanti, si autem esset in aevo, cum non sit sempiterna, esset praecise in aliquo instanti, ergo, etc.
Oppositum, operatio Angeli non mensuratur tempore, nec aeternitate ; igitur aevo. Consequentia probatur, quia non ponuntur plures mensurae in mora essendi. Antecedens probatur, et patet de aeternitate; de tempore probatur, quia Angelus posset habere operationem non existente motu coeli ; sed motu coeli non existente non est tempus, ergo, etc.