IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra conclusionem hujus positionis. Doctor primo improbat conclusionem IIenrici in se. Secundo improbat modum ponendi ipsius. Conclusio Henrici est, quod operatio Angeli intrinseca tantum mensuratur nunc temporis discreti, existentia Angeli mensuratur nunc aevi. Et Doctor hic probat, quod talis operatio mensuretur simili mensura, qua mensuratur existentia Angeli, quae probatio est salis clara in littera. Et breviter stat in hoc, quod sicut existentia intellectionis Angeli habet eumdem modum manendi dum manet, qualem habet existentia Angeli, dum manet, id est quod sicut Angelus habet existentiam omnino indivisibilem, et intellectio similiter habet, ut patet per ipsum Henricum, ubi supra, sequitur quod ipsa intellectio habebit similem mensuram, sed existentia Angeli secundum Henricum mensuratur nunc aevi ; ergo et intellectio ipsius. Nec valet dicere, quod existentia Angeli manet diutius, quia si Angelus statim foret annihilandus, adhuc mensuraretur nunc aevi, ut supra patuit praesenti dist. quaest, prima. Si dicatur, quod secundum Doctorem videtur quod intellectio non habet esse permanens, sed in continuo fieri, ut patet, respondendo ad ultimum argumen.
tum, distinct. 3. quaestionis ultimae primi, et per consequens videtur posse mensurari alia mensura a mensura aevi. Dico quod hoc nihil est ad propositum, quia Doctor arguit ad hominem, quia Henricus ponit illam intellectionem habere esse omnino indivisibile, ut supra patuit.
Dico secundo, quod etiam secundum Doctorem habet esse permanens, ut patet per ipsum, cum sit de genere Qualitatis, ut ipse aliqualiter innuit, ubi supra, et clare probat in quodlibet. quaest. 13.
(b) Praeterea secundo omnes concedunt, etc. Ille autem actus necessario includit actum naturalem, id est, quod idem actus beatificus est partialiter productus ab Angelo, et quoad hoc dicitur actus naturalis, talis productio partialis non est necessario ab agente supernaturali, et ut idem actus principaliter producitur (licet partialiter) ab agente mere supernaturali dicitur supernaturalis. Tunc arguitur sic : Idem actus una tantum mensura mensuratur, sed actus beatificus, et ut producitur ab agente supernaturali et ab agente naturali, in re est simpliciter idem, licet varietur secundum diversos respectus, quia ut comparatur ad agens naturale dicitur naturalis, et ut ad agens supernaturale dicitur supernaturalis; ergo cum actus beatificus mensuretur aevo, sequitur quod ut producitur partialiter ab agente naturali mensuretur aevo, non enim isti respectus alii et alii faciunt diversam mensuram in fundamento.
Addit Doctor unam probationem ibi : Impossibile est autem aeviternum necessario includere vel praesupponere aliquid posterius aeviterno, quod mensuratur mensura posteriori, patet, quia sicut aeviternum necessario est prius temporali, ita aevum necessario est prius tempore, et hoc etiam patuit, ubi supra praesenti dist. quaest. prima, secundum Henricum. Cum ergo actus beatificus mensuretur aevo, et ille idem partialiter producitur naturaliter ab ipso Angelo, sequitur quod tantum mensuretur aevo, et non tempore, nec continuo, nec discreto, cum necessario sit posterius aevo etiam secundum Henricum.
(c) Contra modum ponendi. Hic Doctor improbat modum ponendi Henrici; posuit enim quod una intellectio Angeli quantumcumque durans mensuretur nunc temporis discreti, quod nunc de necessitate tanto tempori nostro coassistit quantum illa intellectio durat; hoc Doctor improbat, quia ponit multiplicitatem temporis sine necessitate. Et ultra sequeretur, quod unus Angelus habebit quatuor instantia temporis discreti, et alius tantum unum instans respectu unius temporis nostri, nam si unus Angelus intelligat lapidem, et continuet illam intellectionem per unam diem, et alius Angelus habeat intellectionem lapidis, et continuet eam per horam,et habeat cognitionem,putahominis, et continuet per aliam horam, et habeat aliam cognitionem, aeque per horam continuatam, et sic deinceps, statim sequitur intentum, scilicet quod unus Angelus per totam diem habebit tantum unum instans temporis discreti, et alius per eumdem diem habebit non tantum quatuor, sed et mille instantia temporis discreti, quod videtur absurdum, imo videtur quod in uno Angelo respectu unius diei possint habere duo tempora discreta, quia si continuet intellectionem per horam, habebit unum tempus discretum, sive unum nunc temporis discreti, et post habeat aliam intellectionem per aliam horam continuatam, tunc habebit unum tempus discretum constans ex duobus instantibus temporis discreti.
Et similiter si per medietatem horae continuet intellectionem lapidis, et per aliam medietatem continuet aliam intellectionem, habebit illud tempus discretum, et sic unus Angelus in una die poterit habere plura tempora discreta, et alius in eadem die tantum habebit unum tempus, imo forte tantum unum nunc temporis discreti, si continuet unam intellectionem per totam illam diem, quod est inconveniens.
(d) Praeterea aeva secundum istum, etc, Hic Doctor deducit Henricum ad hoc inconveniens, videlicet quod tempus discretum operationis Angeli esset constitutum ex nunc alterius rationis, patet, quia ipse vult, quod nunc aevi distinguatur ab alio nunc eo modo quo aeviterna distinguuntur. Et sicut Angelus inferior specie distinguitur ab Angelo superiore, ita nunc mensurans existentiam inferioris distinguitur specie a nunc mensurante existentiam superioris. Pono modo, quod Angelus intelligat lapidem, lignum, hominem et hujusmodi, istae intellectiones distinguuntur specie, quia specificantur ab objectis, specie distinctis, ut probat Doctor in primo dist. 3. quaest. 7. ergo et ipsa nunc temporis discreti mensurantia has intellectiones distinguuntur specie, et sic tempus illud quod est mensura componitur ex nunc distinctis specie, quod est absurdum, ut patet de aliquo. Nam linea componitur tantum ex lineis, et corpus ex corporibus, et superficies ex superficiebus, et motus unius speciei ex motibus tantum unius speciei.
(c) Praeterea quod ponitur unum, nunc etc. Henricus enim ex hoc dixit, quod unum nunc mensurans intellectionem Angeli, necessario coassistit alicui tempori nostro, et non uni instanti, quia deduceretur ad hoc inconveniens, scilicet quod tempus nostrum esset discretum, quod est contra omnes Philosophos. Quod autem sequeretur, patet, quia si nunc mensurans unam intellectionem, coexistit uni instanti temporis nostri,ita aliud nunc mensurans aliam intellectionem immediate sequentem primam coexistit alii instanti temporis nostri, et sic de aliis, et per consequens videretur tempus nostrum esse discretum. Et tamen Doctor probat, quod non potest evadere hoc inconveniens, quia si ego in instanti A, possum cognoscere lapidem, et in tempore immediato illi instanti possum cognoscere hominem, a fortiori hoc videtur de Angelo, cum sit perfectior, et sic nunc mensurans intellectionem Angeli poterit coassistere uni instanti temporis nostri, et per consequens non est necesse intellectum Angeli, si intelligat A cum aliquo instanti nostro sistere in intellectione ipsius A per aliquod tempus, et per instantia illius temporis, in quorum aliquo posset intellectus meus habere aliam intellectionem.
(f) Si enim dicatur, quod intellectus meus, etc. Diceret forte Henricus, quod ego non possem habere intellectionem durantem tantum per instans, quia intellectio sequens non posset haberi in tempore immediato illi instanti, patet, quia intellectioni secundae non posset dari primum instans sui esse: quod probat, quia sicut non est medium inter instans et tempus (quia inter quaecumque duo instantia semper datur tempus medium: ergo inter instans primum et ipsum tempus non mediat aliquod instans) ita nec inter intellectionem meam, quae est in instanti, et illam, quae est in tempore immediate habito est aliquod medium, et sic intellectionis secundae non daretur primum instans sui esse: patet, quia inter primum instans in quo est intellectio prima, et tempus immediate sequens, in quo est secunda intellectio non datur aliquod instans medium, et sic nec primum instans intellectionis secundae ; et sic poneret, quod intellectio possit mensurari instanti et tempore, ita quod prima intellectio habeat tantum esse per instans, et sic habet primum instans sui esse, quia ista est vera : haec intellectio nunc est, et immediate ante hoc instans fuit: ergo incipit esse. Secunda vero intellectio, quae est in tempore immediato illi instanti, non habebit primum instans sui esse, patet, quia haec est falsa : ista intellectio in isto instanti est, cum sit tantum in tempore ; si ergo secunda intellectio sit tantum in tempore immediato instanti, tunc argumentum non concludit, scilicet quod detur tempus nostrum discretum, quia non datur instans immediatum intanto.
(g) Sed inconveniens videtur. Dicit Doctor, quod est valde inconveniens, quod intellectiones ejusdem rationis non habeant praecise similes mensuras, ut patet in aliis mensuratis ejusdem rationis. Et vult quod si aliqua intellectio nostra mensuratur aevo, sive instanti aevi, et alia similiter mensurabitur instanti aevi, et sicut primum instans aevi poterit correspondere instanti temporis nostri, ita secundum instans aevi poterit correspondere tempori immediato illi instanti; et sicut prima intellectio habet primum instans sui esse, quia in instanti aevi, ita et secunda habebit primum sui esse in instanti aevi, cum habeat mensuram indivisibilem, sed tamen nihil temporis nostri coexistit illi secundae intellectioni. Vult dicere Doctor, quod illa secunda intellectio non habet primum instans sui esse in aliquo instanti primo temporis nostri, sed in instanti aevi. Et si tempus nostrum sibi coassistat, non tamen adaequate sibi coexistit, ita quod dicatur quod si habet esse in tempore immediato post instans primae intellectionis, quod primum sui esse sit in instanti primo illius temporis immediati, non mensuratur tempore, sed primum sui esse est in nunc aevi, quod potest coexistere toti illi tempori. Idem dicendum de intellectionibus Angeli, quia si Angelus aliquid intelligat cum instanti nostro, non oportet illam intellectionem manere per tempus habitum, sed si statim habeat aliam intellectionem, illa coexistit tempori immediate habito instanti, cum quo instanti fuit prima intellectio, et tunc nihil erit temporis primum coexistens illi secundae intelleclioni.
(h) Contra, hoc non facit per se continuationem. Dicit Doctor, quod in hujusmodi intellectionibus nostris etiam discursivis, non est successio et continuatio, sicut est quando una pars alicujus entis acquiritur post aliam partem, ut patet in alteratione et augmentatione ; non enim intellectio habet hujusmodi partes; intellectio ergo conclusionis est ita simplex, si habeatur post cognitionem principii, sicut si non habeatur post talem cognitionem.