IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Concludit, maxime propter duas primas rationes, operationes Angeli aevo mensurari, et idem docet de forma substantiali generabili. De formis autem permanentibus, sed acquisibilibus partibiliter, v. g. calore, frigore, problematicus est, an aevo vel tempore mensurentur, et dat modum utrumque tuendi.
Concedo conclusionem duarum primarum rationum, quod intellectiones Angeli mensurantur aevo, et breviter quaecumque existentia actualis invariabilis, hoc est, cui repugnat, ut secundum ipsam sit variatio, sive fluxus vel acquisitio partis post partem: nec enim perpetuitas aliquorum, vel corruptio vel annihilatio aliquorum variat mensuram formaliter, dummodo existentia sit ejusdem rationis dum manet.
Sed contra hoc, (a) quia tunc videtur, quod omnia permanentia mensurantur aevo; nihil enim est permanens, cujus existentia non maneat eadem dum manet, et hoc absque successione proprie dicta, quae sit acquisitio vel perditio partis post partem. Consequens videtur esse inconveniens propter duo : Primo, quia secundum Philosophum 4. Physic. quies mensuratur tempore: igitur illa, circa quae natus est esse motus, quando non sunt in motu, mensurantur tempore, sicut si essent in motu.
Secundo, quia omnium generabilium et corruptibilium generationes et corruptiones mensurantur instanti temporis, cujus autem primum esse mensuratur nunc temporis, ejus esse habitum mensuratur tempore: ergo omnium istorum esse habitum post generationem, mensuratur tempore.
Ad primum dico, (b) quod in entibus ista se habent secundum quemdam ordinem. Primo fluxus formae; secundo forma, secundum quam est actualiter fluxus: et tertio forma, secundum quam potest esse fluxus partis post partem; et quarto permanens, in quo non est natus esse fluxus partium, tamen necessario habet formam consequentem, in qua natus est esse fluxus: quinto illud, in quo nec potest esse fluxus, nec in aliquo antecedente ipsum naturaliter.
Primum essentialiter mensuratur tempore, quia contra rationem ejus formalem est permanentia, vel quod aliqua pars ejus maneat eadem, sed ratio ejus requirit partem ejus succedere parti. Quintum omnino invariabiliter manet idem dum manet, et ideo nullo modo mensuratur tempore, nec secundum se totum, nec secundum partem ejus, nec etiam mensuratur tempore per accidens. Quartum non mensuratur tempore per se, nec secundum ipsum est proprie quies, quia non est natum moveri; quiescit tamen per accidens, quia quies est secundum aliquam formam necessario consequentem ipsum. Secundum et tertium est eadem forma, licet secundum diversam dispositionem accepta, et secundum illam, uno modo acceptam, est actu motus, et secundum alium modum acceptam, est actu quies.
De ista forma (c) potest dici, quod licet non habeat esse actu variatum, quando est quies secundum ipsam, habet tamen esse variabile, et ideo nunquam mensuratur aevo quamquam non sit actuvarfatum, quia aevum requirit in suo mensurato esse invariabile cui repugnat successio partis post partem.
Si tamen dicatur omne esse non variatum mensurari aevo, tunc potest concedi quod ista forma, quando secundum eam non est actu motus, potest dici mensurari aevo.
Sed ista pars videtur minus probabilis quam prima, quia actualiter nunc existens, videtur habere instans temporis pro mensura,
non autem nunc aevi, quod tamen oporteret ponere, ponendo ipsum, inquantum est actualiter sub motu, mensurari nunc temporis, et ut est actualiter sub quiete mensurari nunc aevi; quando ergo infertur quod omnia permanentia mensurantur nunc aevi vel aevo, patet quod non sequitur secundum unam viam, sed sola illa, quae sunt vere permanentia, scilicet invariabilia dum manent in actu, et tunc improbatio prima consequentis de quiete non valet, quia quies non est secundum aliquam talem formam, sed secundum illam praecise, secundum quam naturaliter est motus.
Si tamen aliquis vellet (d) concedere, calorem inquantum habet esse non variatum, mensurari aevo, potest dici quod quies ejus mensuratur tempore, et tamen calor cui inest, mensuratur aevo, quia quies non est nisi privatio alicujus successionis partis post partem, secundum quod vult Philosophus 5. Physic. ubi tractat de contrarietate motus et quietis, quod quies est privatio motus, et alibi; ista autem privatio praesupponit actualem existentiam illius formae, in qua est ista privatio, ita quod ipsa non est prima ratio existentiae actualis. Licet ergo privatio mensuretur sic. tempore, non tamen sequitur propter hoc quod existentia talis formae mensuretur tempore, sed magis alia mensura priore.
Et si dicas quomodo potest ista privatio, ut distinguitur contra actualem existentiam, mensurari tempore?
Dico, quod sicut vacuum si esset, mensuraretur eadem magnitudine, qua plenum. Si enim esset ista domus vacua , major distantia esset mei ad unum parietem quam ad alium, sicut natum est esse majus plenum inter me et illum parietem,quam inter me et alium: tunc enim diceretur vacuum esse tantum, quantum corpus illud, si vacuum non esset, esset interceptum in vacuo, et quantum natum esset esse plenum. Ita in proposito, tanta privatio est successionis in partibus formae, quanta nata est esse per motum in eadem forma. Haec enim mensuratio est quietis, non positive; sed privative per motum, qui tunc posset inesse, quando ista privatio inest, sicut in aliis privatio semper mensuratur suo habitu, tantum enim malum est caecitas in oculo apto nato ad videndum in determinato tempore, quantum bonum est visio.
Hoc modo licet Aristoteles dicat, quod quies non mensuretur nisi per accidens, potest tamen dici hoc modo quod mensuratur per se eo modo, scilicet quo privatio mensuratur per se, quia hoc convenit privationi per se, quod convenit ei inquantum est talis natura, hoc autem quod ipsa sit tanta vel tanta, convenit ei, inquantum est tanti vel tanti positivi.
Etsi igitur concederetur calorem inquantum quiescentem sive quietem caloris, mensurari tempore, non tamen oportet quod actualis existentia caloris mensuretur tempore, quae praecedit naturaliter istam rationem quietis; illa enim secundum se non habet habitudinem ad tempus inquantum talis, nec actualem, nec aptitudinalem. Si tamen conceditur secundum illam aliam viam omnem talem formam dum manet, habere existentiam variabilem et existentiam non tantum variatam, sed etiam variabilem, mensurari tempore ; tunc omnino est ponendum, illa entia non mensurari aevo, secundum quorum formas potest esse motus sed bene concedendum est substantias generabiles et corruptibiles, per se mensurari aevo, licet per accidens hoc est secundum quantitatem naturalem consequentem eas, mensurentur tempore.
Et tunc ad secundam (e) instantiam, quae est de generabilibus et corruptibilibus, dicendum quod accipiendo istarum substantiarum mutationem, secundum quod loquitur Philosophus de ea, illa est indivisibilis necessario concomitans indivisibile . terminans motum, ita quod cum dicitur, mutari est aliter se habere nunc quam prius, aliter se habere nunc accipitur pro indivisibili, sed quam prius accipitur pro divisibili. Primum igitur esse formae per se terminans fluxum, per se primo mensuratur instanti, et ad illud proprie est mutatio,sed ad primum esse formae, quod non est per se terminans fluxum, non est proprie mutatio, et primo, sed quasi secundario, inquantum illud primum esse concomitatur mutationem proprie dictam. Concedo igitur, (f) quod primum esse substantiae generabilis, inquantum concomitatur mutationem proprie dictam, mensuratur instanti, sed non sequitur ultra, ergo esse habitum post illud instans, mensuratur tempore, quia in primo instanti comparatur illud esse ad causam particularem generantem, a quo est, et post illud instans non habet dependentiam ad illam particularem causam generantem, sed tantum ad primam causam conservantem ; et tunc habet habitudinem uniformem ad illam causam conservantem, sicut esse Angeli, quia conservatur in identitate perfecta absque varietate.
(g)Et ex hoc patet ad argumentum, quod posset fieri de successione in aevo, quia si est successio, ergo innovatio, et per consequens mutatio, et ulterius, mutatio mensuratur in instanti temporisaergo aeviternum est temporale, quia quidquid mensuratur tempore vel instanti temporis, est temporale.
Respondeo, quod non omnis forma, secundum quam est innovatio vel variatio, mensuratur tempore, vel instanti temporis, sed solum illa secundum quam mutabile aliter se habuit successive, quam nunc se habet indivisibiliter, hoc est, cujus termino ad quem divisibiliter habito, necessario praesupponitur terminus a quo indivisibiliter, et in termino habitus, et hoc vel secundum quem fuit motus mensuratus tempore, vel ut necessario concomitans motum mensuratum tempore.
Per hoc etiam patet, quod Deus posset creare aliquid sine omni tempore, dare etiam quod creatio vel annihilatio diceretur esse mutatio, quoad hoc quod est ibi successio formae post negationem ejus, quia non est mutatio eo modo quo Philosophus loquitur de mutatione, quia non est indivisibile necessario terminans fluxum sui oppositi, nec ut primo fluentis nec ut necessario concomitantis motum mensuratum tempore.
(h) Ad primum argumentum principale dico, quod doctrina de causis tradita, est secundum doctrinam Avicennae erroneam, ac si intelligeret ille Auctor Intelligentias esse Deos quosdam, et earum operationes mensurari nunc temporis: non quidem intrinsecam operationem, quia hoc non poneret potentialitatem nec successionem, sed extrinsecam circa corpus esse in momento temporis, et ideo auctoritas illa non est habenda sicut auctoritas, quia tradita est per radicem erroneam.
Ad secundum (i) potest concedi, quod intellectio Angeli non raptim est, sed durat cum aliquo tempore nostro, et tamen non propter hoc sequitur quod fit in tempore ; potest enim quod est in aevo, durare cum nostro tempore. Vel potest dici, quod aliqua intellectio potest inesse Angelo praecise cum instanti temporis nostri, et post illud instans potest habere aliam intellectionem immediate. Et quando dicis, natura nihil producit, ut statim non sit, verum est, quod natura non intendit hoc statim non esse, quod producit, nec etiam natura per generationem aliquid producit, quin inter generationem et corruptionem, quae sunt in instantibus temporis continui, sit tempus medium, et ideo generatio et corruptio non possunt continuari sibi invicem perpetuo secundum intentionem Philosophi ibi. Tamen non est inconveniens aliquid esse non in tempore continuo, et statim non esse, sicut apparet de mutatione et instanti, quae non habent esse nisi raptim, et statim non sunt.
Ad aliud, quod adducitur pro prima opinione secundum Augu stinum : Deus movet per tempus. Po test dici, quod accipit ibi tempus pro omni eo quod potest habere esse post non esse, sicut expositae sunt auctoritates in 1. q. de. aevo, et hoc modo, quodlibet aliud a Deo est temporale, et illud potest dici moveri per tempus, quod habet aliquid succedens alteri, ut esse post non esse, licet succedens, vel illud cui succedit, non sic proprie temporale, quia non esse vel nihil nullam habet mensuram, ita dicendum est in proposito.