In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ponit sententiam D. Thom. Angelum esse in loco per operationem tantum, quam rejicit, quia damnata est per Episcopum et universitatem Parisien. et videtur putare accessisse auctoritatem Papae, qua mediante, illa condemnatio transivit mare Anglicum, de quo quidquid sit, condemnatio tam celebris universitatis facit opinionem dictam suspectam ; rejicit opinionem Goffredi, quae voce tantum a praecedenti differt.
Ad primam (a) quaestionem dicitur, quod Angelus est in loco per operationem praecise, ad quod probandum adducitur Damascenus cap. 13. Incorporea (inquit) natura ubi adest et operatur, non corporaliter, sed
spiritualiter continetur, et infra eodem cap. Intelligentia dicitur circumscribi, ubi adest intellectualiter et operatur, et cap. 16. Intellectualiter adesse et operari, ubi utique missi fuerint. Ita quod semper videtur cum esse Angeli in loco, adjungere operari, quasi hoc sit angelum esse in loco ipsum operari in loco.
Contra hoc est, quia istud (b) videtur esse damnatum, sicut quidam articulus damnatus ab Episcopo Parisiensi et excommunicatus. Quod si dicatur, quod excommunicatio non transeat mare, vel dioecesim ; si tamen fuit articulus condemnatus, sicut articulus haereticus, ubique est condemnatus sicut haereticus, non auctoritate dioecesani tantum, sed etiam auctoritate Papae, extra de hoeresi cap. Ad abolendam, vel saltem sententia est suspecta quando in aliqua universitate solemniter est damnata.
Alii autem (c) nolentes verbo suspecto uti, Angelum videlicet esse in loco per operationem, dicunt ipsum esse in loco per applicationem ejus ad locum.
Sed illi videntur idem dicendo, sub alio vocabulo occultare; non enim videtur applicatio posse intelligi aliquid esse, nisi sit actus primus vel actus secundus: non actus primus, patet: nec actus secundus, quia si intelligitur actus secundus, ergo operatio: et non immanens, ut intellectio vel volitio, quia operatio ejus immanens ita abstrahit aloco,sicut essentia Angeli: igitur applicatio est operatio transiens in corpus, et ita erit in loco per operationem ejus circa corpus in loco.