IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Applicando doctrinam de loco corporum ad Angelum, docet primo, eum non esse necessario in loco positivo, quia a nullo creato dependet essentialiter, posse tamen esse in loco, sive hoc fundetur in ejus substantia, sive in eadem qua limitata existens. Secundo, docet non posse esse in loco quantumcumque magno, quia hoc est propriam Dei. Tertio facit difficillimum argumentum Mathematicam, quod non possit esse in loco quantumvis minimo, quia sic posset esse simul in coelo et in terra ; sed hoc non asserit, quia statim problematice tenet, an possit esse in puncto necne, et certum est, si potest esse in puncto, quod potest esse in loco minori quocumque signato. Problematice etiam tenet, an Angelus habeat locum ita determinatum, ut non possit esse in majori vel minori.
Ad propositum (a) igitur, ista applicando de Angelo, dico quod Angelus non necessario est in loco, quia multo magis posset fieri Angelus sine creatione creaturae corporalis, vel facta creatura corporali posset fieri et esse extra omnem creaturam corporalem, et tamen in Angelo est potentia passiva, qua posset esse in loco. Et ista potentia vel fundatur immediate in ejus substantia, qua posset esse in loco, vel in ipsa, inquantum est natura limitata actualiter existens, vel in aliquo extrinseco ipsi Angelo, quidquid sit illud: et ideo non oportet quaerere aliquam intrinsecam rationem essendi Angelum in loco necessario, quia ibi nulla est, sed tantummodo est in ipso potentialitas passiva, quo potest esse in loco, quia non repugnat sibi.
Supposito igitur isto (b) primo, non oportet quod sit in loco in actu, quia non oportet quod sit in aliquo continente indivisibili actualiter existente; non enim facit latera continentis distare, et ideo non facit superficiem continentem in actu.
(c) De tertio est dubium, et de hoc mota est secunda quaestio. Conceditur tamen communiter quod non potest esse in loco quantumcumque magno, quia hoc est proprium Dei: et ex hoc videtur non posse esse in loco quantumcumque parvo, ex 35. primi Euclidis, ubi vult quod quidquid potest esse in uno aequalium, et in reliquo, si sibi figuratio non repugnat.
(d) Ex hoc arguo sic : Quidquid potest esse in uno aequali, potest esse in altero, si sibi non repugnat figuratio aliqua, secundum quam unum distinguitur ab alio; sed Angelo nulla figuratio loci in quo est, repugnat; igitur si potest esse in uno aequali, et in altero, et per consequens si potest esse in quadrato quantumcumque parvo vel stricto, quod oportet ponere dicendo, quod non repugnat sibi esse: in quantocumque loco, sequitur quod non repugnat sibi esse in loco quantumcumque longo, quia quadrangulus est aequalis isti quadrato parvo, in quo potest esse. Illud declaratur per oppositum in corpore naturali, ideo enim aqua, quae potest esse in quadrato, non potest esse in quadrangulo quantumcumque longo, quia non potest esse in loco quantumcumque stricto, et ideo non potest quantumcumque protendi secundum magnitudinem; non enim potest protendi secundum longitudinem, nisi constringatur secundum latitudinem, et si non potest in infinitum constringi secundum latitudinem, nonpotest in infinitum protendi secundum longitudinem. Oppositum est in proposito, si enim Angelus non determinet quantumcumque locum in minus, tunc poterit esse in loco quantumcumque strictiori et strictiori: hoc est falsum: ergo, etc.
Praetera, si quantitas (e) aliqua virtutis est in Angelo, secundum quam potest esse in aliquo loco proportionabiliter secundum ultimum potentiae suae, puta isto tantum et illo tantum, posset tamen secundum ultimum potentiae suae facere se in minori loco isto quantumcumque sibi adaequato; hoc autem posse est alicujus virtutis activae in eo, quia in potestate sua est, ut posset uti ea ad effectum sibi adaequatum vel non: igitur magis posse habere istam quantitatem in potestate sua est perfectius, quia majorem habet virtutem activam, et ita est potens uti illa virtute activa in infinitum ad essendum in minori et minori loco, quam sit ille locus sibi adaequatus, igitur habet potentiam infinitam. Consequens est inconveniens, igitur et antecedens; sicut igitur si posset in infinitum esse in majori et majori loco, concluderetur infinitas virtutis suae, ita concluderetur infinitas virtutis suae, si posset esse in infinitum in minori et minori.
(f) Si tamen posset esse in puncto vel non, non videtur ratio necessaria nec ad unam partem nec ad aliam, quia licet Angelus sit indivisibilis, non habet tamen indivisibilitatem limitatam sicut punctus, et ideo non oportet ipsum esse in puncto sicut in loco.
Nec forte repugnat sibi esse in puncto sicut in loco, quia nullum inconveniens videtur ex hoc inferri, quia si ex esse in puncto sicut in loco, hoc inferatur quod non posset moveri localiter, nisi spatium esset ex punctis, non sequitur. Posset enim immediate ex loco punctuali ferre se in continuum, cujus continui punctus est terminus.
De isto (g) igitur articulo videtur concludendum, quod habet locum determinatum, indeterminate tamen hoc modo, quia aliquis locus est quo majorem non posset habere, et aliquis quo non posset habere minorem, loquendo de loco continuo, licet forte posset esse in puncto.
Utrum autem (h) determinatum locum requirat et determinate, ita quod habens tantam virtutem, si est praesens loco de necessitate est praesens tanto loco, nec in potestate sua est, quod sit praesens majori et minori loco, sicut est de corporibus, quia quodlibet est necessario in loco sibi aequali; anima etiam intellectiva necessario est in loco totius corpo ris animati, ita quod non est in potestate ejus esse in loco majori vel minori. Hoc enim dubium est, quia nec videtur posse faciliter probari una pars nec alia. Quod quidem inconveniens est, si quantitas sua virtualis per quam potest esse praesens alicui loco, sit naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, sicut quantitas corporis est naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, ita quod licet in potestate mea sit me esse in hoc loco vel in illo loco, non tamen est in potestate mea esse in tanto loco vel in tanto, quia iste effectus est naturaliter consequens quantitatem, quae non subest potestati meae, sicut nec in se, ita nec quantum ad istum effectum, esse scilicet in tanto loco vel tanto; nihil ergo videtur sequi inconveniens, si ita poneretur in Angelis. Vel si ponatur, quod quantitas eorum habeat aliquem locum adaequatum, quo majorem non posset habere secundum con ditiones suae virtutis et essentiae, licet tamen ipsa subsit voluntati Angeli, ut possit non semper habere illum locum, sed majorem,
vel minorem, non sequitur inconveniens.
De quarto patet, quod non est in loco commensurative, quia non habet partem et partem cum partibus loci.
De quinto (i) dico, quod est in hoc loco vel illo, quia non est ubique, et hujus ratio quaerendum est; dico igitur, quod si aliquid posset esse secundum se in potentia passiva determinate ad aliquod genus physicum, et non est determinate in potentia passiva ad aliquam speciem illius generis, tunc ab eodem reducitur illud ad actum illius generis et speciei, sicut si superficies, unde superficies sit ex sese determinata ad calorem, et non sit ex se determinata ad albedinem vel nigredinem, tamen ab eodem agente reducitur ad actum coloris et alicujus coloris, quia non est colorata, nisi quia sic est colorata.
Ita dico hic, quod licet Angelus sit in potentia ad ubi in communi, et non ex se determinatus ad hoc ubi vel illud, tamen ab eodem agente reducitur ad hoc ut sit actualiter in loco, et in hoc loco vel illo: illud autem quo primo potest esse in loco, est a Deo producente ipsum super creaturam corporalem continentem, sed ex tunc potest reducere seipsum ad actum istum, sicut patebit in quoe stione de motu Angeli.
(j) De sexto dico, quod non est in aliquo loco naturaliter, quia tunc esset in aliquo loco violenter, tunc etiam aliquod corpus haberet naturalem aptitudinem ad ipsum conservandum in loco, et aliquod corpus ad ipsum corrumpendum.
Et confirmatur (k) ratio per Avicennam 9. Metaph. ubi vult quod motus coeli non est naturalis, quia tunc terminaretur ad quietem naturalem, et motus ab illa quiete esset violentus, et ita est in proposito, et hoc accipiendo naturalitatem proprie, sicut illud dicitur moveri naturaliter, quod inclinatur naturaliter ad motum.
(1) Ex isto sexto patet, quod illa potentia passiva, quae est in Angelo ad essendum in loco, non est naturalis nec violenta, sed neutra, quia nec istud passum inclinatur ex se naturaliter ad istam formam, nec ad oppositum: sed neutro modo se habet ad ista, sicut superficies ad albedinem et nigredinem indifferenter se habet.
(m) Ad argumenta, omnes auctoritates, quae negant Angelum esse in loco, sunt exponendae, quod verum dicunt ipsum non esse in loco circumscriptive : circumscriptio autem includit esse in loco actu, et aequali, et commensurative, juxta secundam, tertiam, et quartam conditiones * locati, quae non conveniunt Angelo.
(n) Ad illud Philosophi, potest concedi quod superficies aliqua corporis continet Angelum: non tamen ex hoc sequitur quod sit agens influens vel continens respectu ejus, quia continentia loci est alterius rationis a continentia formae vel speciei: talis enim continentia nihil aliud est hic, nisi contentum esse intra hanc superficiem continentem, et nihil ejus esse extra, et hoc verum est in quocumque contento definitive,
quia nihil ejus est extra locum ambientem.
(o) Ad illud de situ, sive ut accipitur pro differentia quantitatis, sive ut est Praedicamentum, si illud Praedicamentum praesupponat quantitatem, neutro modo major est vera, quia non oportet omne ens in loco habere situm altero illorum modorum, nisi sit in loco circumscriptive.
Ad secundam quaestionem patet ex dictis in 3. artic. scilicet de loco determinato.