IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad propositum. Nunc Doctor respondet ad principale quaesitum, scilicet An Angelus sit in loco, et respondendo dicit primo, quod Angelus non necessario est in loco ; et probat per argumentum a minori, quia minus videtur corpus posse esse sine loco quam Angelus, et tamen potest esse, ut supra patuit ; ergo et Angelus. Pro nunc adverte, quod non quaerit Doctor de loco circumscriptivo respectu Angeli, cum nullo modo possit circumscribi, sed de loco definitivo, quo sit praesens alicui corpori. Et dicit, quod non necessario Angelus est in aliquo loco definitivo, quia Deus posset facere Angelum, nullo corpore existente, etiam posito corpore, posset facere Angelum non esse praesentem tali corpori, sicut etiam dictum est supra de corpore alio a corpore coelesti. Et addit in littera, quod in Angelo tamen est potentia passiva, qua posset in loco definitivo tantum, et non circumscriptivo. Sequitur : Et ista potentia, supple passiva, vel fundatur immediate in ejus substantia, supple absolute, vel in ipsa inquantum est natura limitata actualiter existens, vel in aliquo extrinseco ipsi Angelo, quidquid sit illud, et ideo non oportet quoerere aliquam intrinsecam rationem essendi angelum in loco necessario, supple actu, quia ibi nulla est, sed tantummodo est in ipso potentialis passiva, quia potest esse in loco, quia non repugnat sibi.
Hic tamen aliqui expositores Doctoris ad adducentes opinionem Petri de Candia pro se, dicunt quod cum Deus sit in loco, quia ubique, et omnia alia entia sint in loco, hoc siquidem non est negandum ab ipso Angelo, et ita Angelus est in loco, et potest esse in loco, ita quod, et si esse in loco contingenter insit Angelo, posse tamen esse in loco sibi necessario inest.
Et quae est ratio intrinseca necessario concludens Angelum posse esse in loco. Dicunt secundum Petrum de Candia, quod est ratio entis, quia enim esse in loco praedicatur de omnibus, etiam de Deo, sequitur quod istud consequitur rationem transcendentem, quia quando aliquod praedicatum est omnibus commune, convenit illis ratione alicujus communis omnibus, tale commune est ens ; quia igitur Angelus est ens, ideo potest esse in loco, nec ei repugnat ratio loci suo modo, scilicet definitive; haec illi.
Ista tamen positio non videtur multum ad propositum Doctoris, haec forte videtur vera quantum ad aliqua.
Primum patet, quia Doctor (loquendo de potentia passiva, qua Angelus possit esse in loco ) pro ratione talis potentiae assignat, vel substantiam ipsius Angeli, vel naturam limitatam, vel aliquid extrinsecum, etc. non autem assignat ens commune Deo et creaturae.
Secundum patet, primo quia si Angelum posse esse in loco, ex hoc concluderetur, quia Deus est in loco, magis videretur posse concludi Angelum necessario esse in loco, quia si Deus necessario est in loco, ergo et Angelus: consequens est falsum, ut supra patuit, oportet enim assignare aliam rationem.
Secundo ista ratio non concludit, videlicet esse in loco praedicatur de omnibus, ergo et de Angelo. Antecedens est manifeste falsum, quia si esse in loco praedicatur de omnibus entibus, tunc locus esset in loco, et esset processus in infinitum, ut supra patuit, probando quod locus non est in loco. Tum, quia si esse in loco praedicatur de omnibus, aut praedicatur aequaliter de omnibus, aut inaequaliter. Si primo, tunc sicut esse in loco de necessitate praedicatur de Deo ; ergo et de Angelo, consequens est falsum. Si inaequaliter, ita quod esse in loco conveniat necessario alicui, et contingenter alteri, tunc oportet assignare aliam et aliam rationem, quia secundum unam, aliquod ens de necessitate est in loco, et aliud secundum aliam contingenter; si enim tantum esset una ratio, illa esset ratio, vel necessario tantum essendi in loco, vel tantum contingenter.
Tertium, non videtur verum, scilicet quod ideo Angelus potest esse in loco, quia ens. Quia aut accipitur ens transcendenter, ut est commune omni enti, et tunc sequeretur quod omne ens posset esse in loco, cujus oppositum dictum est supra. Tum quia quaestio de Angelo est tantum de loco definitivo, et locus definitivus non convenit Angelo ratione entis transcendenter sumpti, quia talis locus posset competere cuilibet enti, et sic Deo. Oportet ergo assignare aliam rationem, per quam Angelus possit esse in loco definitive, et forte non videtur alia ratio, nisi quia est talis natura sic limitata, etc.
(b) Supposito igitur isto primo, videlicet, quod Angelus possit esse in loco, non oportet quod sit in loco actu, videlicet in loco circumscriptivo, quia non
oportet quod sit in aliquo continente indivisibili actualiter existente, id est, in aliqua superficie indivisibili, eo modo quo dividitur corpus, ut supra patuit, actualiter existente, id est, cujus latera actu distant ; patet, quia Angelus, cum sit indivisibilis, non facit latera continentis distare, nec per consequens facit superficiem continentem in actu.
(c) De tertio est dubium, scilicet in loco determinato sibi aequali, et de hoc mota est quaestio secunda, videlicet, utrum Angelus requirat determinatum locum ?
Et non debet hic accipi in loco circumscriptive, sive commensurative, eo modo quo dictum est de loco circumscribente corpus, sed debet hic accipi commensurative, id est, adaequate. Et est quaestio : An Angelus sic sibi adaequate determinet unum locum definitive sive potentialiter, quod non possit esse in majori vel minori loco. Respondet Doctor dicens, quod communiter conceditur, quod non potest esse in loco quantumcumque magno, quia hoc est proprium Dei. Et ex hoc infert Doctor quod si sic esset, quod tunc Angelus posset esse (ut videtur) in loco quantumcumque parvo.
Intendit enim Doctor probare, quod si Angelus non potest esse in loco quantumcumque magno, quod nec etiam poterit esse in loco quantumcumque parvo ; et probat ex 37. propositione primi Euclidis, ubi vult, quod quidquid potest esse in uno aequalium, et in reliquo, si sibi figuratio non repugnet. Et ratio stat in hoc, si enim A potest esse in maximo loco, ergo et in minimo, cum non sit major ratio de uno quam de alio, si enim non potest esse in loco quantumcumque minimo, hoc non erit ex ratione loci, sed ex ratione figurae. Exemplum, nam aliquod corpus perfecte quadratum potest esse in loco perfecte quadrato, et tamen illud idem non poterit esse in loco habente figuram tantum quadrangulam, ut patet, maxime si illud quadrangulum sit tantae quantitatis, quantae quadratum. Differentia enim inter quadratum et quadrangulum haec est, quia quadratum habet quatuor latera ad invicem aequalia ; quadrangulum vero perfectum habet duo latera ad invicem aequalia, puta longiora, et alia duo ad invicem aequalia, sed inaequalia lateribus longioribus. Et hoc est quod dicit Doctor de aqua respectu loci quadrati et loci quadranguli , figuratio ergo illa impedit, ut non possit esse in loco aequali secundum quantitatem. Cum ergo in Angelo nulla sit figuratio obstans, oportet concludere quod si potest esse in loco quantumcumque magno, quod etiam possit esse in loco quantumcumque parvo ; sed primum non conceditur, ergo nec secundum ; et hoc est quod dicit in ista littera, quam tamen aliqualiter declaro :
(d) Et hoc arguo sic. Cum dicit, quidquid potest esse in ano oequali, puta secundum quantitatem, si sibi non repugnat figuratio aliqua, secundum quam figurationem unum existens in uno aequali secundum quantitatem necessario distinguitur ab alio existente in alio secundum quantitatem, quae distinctio prohibet existens in uno aequali non posse in alio aequali.
Sequitur: Sed Angelo nulla figuratio loci in quo est, repugnat, patet, quia figuratio loci tantum repugnat habenti partes quantitativas, quas Angelus non habet.
Sequitur: igitur si potest esse in uno oequali et in altero, et per consequens potest esse in quadrato quantumcumque
parvo vel stricto, quod oportet ponere dicendo quod non repugnat sibi esse in quantocumque loco, quia si potest esse in quantumcumque loco parvo, oportet dicere quod possit esse in quadrato quantumcumque parvo vel stricto, et sic sequitur, quod non repugnet sibi esse in loco quantumcumque longo: patet, quia quadrangulum est oequalis isti quadrato parvo in quo potest esse. Si enim detur quadrangulus aequalis quadrato parvissimo, talis quadrangulus erit longissimus propter strictitudinem trianguli, patet, quia quadrangulus constat ex quatuor lateribus, quorum duo sunt longiora ad invicem aequalia, et alia duo breviora ad invicem aequalia, et sic quadrangulus aequalis quadrato parvissimo habebit latera longiora strictissima ; et sic per propositionem Euclidis, si Angelus posset esse in loco quantumcumque parvo, posset esse in quadrato parvissimo, et per consequens posset esse in quadrangulo aequali quadrato strictissimo, et per consequens longissimo, quod videtur inconveniens. Et quod possit sic esse, patet, quia nulla figuratio repugnat Angelo.
Sequitur: Illud declaratur per oppositum de corpore naturali. Hic Doctor declarat quomodo sequeretur Angelum posse esse in loco quantumcumque longo, si posset esse in loco quadrato parvissimo, et hoc declarat per oppositum de aqua, quia si aqua possit esse in quadrato parvissimo, ut in loco, non tamen sequitur quod possit esse in quadrangulo aequali illi quadrato, et hoc est, quia figuratio talis repugnata quae,et si sibi non repugnaret, si posse in quadrato parvissimo, posset esse in quadrangulo aequali ; cum ergo Angelo nulla repugnet figuratio, sequitur quod si posset in quadrato parvissimo, etiam posset in quadrangulo aequali quadrato, et hoc est quod intendit Doctor hic.
(e) Proeterea si quantitas aliqua virtutis est in Angelo. Doctor per hanc rationem deducit ad hoc inconveniens, quod si Angelus haberet quantitatem virtualem, secundum quam posset se facere praesentem cuilibet loco quantumcumque minimo in infinitum, esset virtutis infinitae. Patet in simili, qua sicut posse facere se praesentem virtute propria loco quantumcumque magno in infinitum est virtutis infinitae, ita posse se facere praesentem loco quantumcumque minimo in infinitum, erit virtutis infinitae
(f) Si tamen posset esse in puncto vel non. Hic Doctor non determinat se, nec ad hanc partem, quod Angelus possit esse in puncto, tanquam in loco, nec ad partem oppositam, scilicet quod non possit esse in puncto, ; et dicit quod non apparet ratio necessaria, nec ad unam partem, nec ad aliam. Qui enim vellet tenere Angelum posse esse in puncto tanquam in loco, haberet pro se hanc rationem, quod licet Angelus sit indivisibilis, non habet tamen indivisibilitatem limitatam sicut punctus, puta secundum genus quantitatis ; punctus enim est indivisibilis de genere quantitatis, modo posse esse in puncto tanquam in loco, oportet esse indivisibile, limitatum secundum genus quantitatis
Qui etiam vellet tenere partem oppositam, scilicet quod possit esse in puncto, ut in loco, posset habere per se hanc rationem, illud est possibile, ad quod nullum sequitur inconveniens: sed ad Angelum posse esse in puncto, ut in loco, nullum sequitur inconveniens ; si enim aliquod possit inferri inconveniens, hoc praecipue posset inferri, quod tunc Angelus non posset moveri localiter supe aliquod spatium, nisi tale spatium esset compositum ex punctis, quod est falsum.
Dicit tamen Doctor quod tale inconveniens non videtur sequi, quia Angelus posset immediate ex loco punctuali ferre se continuum, cujus continui punctus est terminus, puta si Angelus esset in aliquo puncto magnitudinis cubitalis, recedendo a tali puncto, localiter moveretur super tali magnitudine continue. Et sic non apparet ratio necessaria, nec pro una parte nec pro alia.
(g) De isto igitur articulo. Hic Doctor respondet ad secundam quaestionem secundum propriam intentionem, quod Angelus habet locum determinatum, indeterminate tamen hoc modo, quia aliquis locus est quo majorem non posset habere, et aliquis quo minorem habere non posset, loquendo de loco continuo, licet forte posset esse in puncto, quia etsi forte Angelus posset esse in puncto, ut in loco, non tamen posset esse in aliquo minimo continuo ut in loco, propter rationem superius factam, quia si posset esse in loco quantumcumque parvo, posset esse in quadrato parvissimo, et sic in quadrangulo longissimo, quod est manifeste falsum, sed ista non sequuntur, si ponatur posse esse punctualiter in aliquo loco.
(h) Utrum autem determinatum locum, etc. Hic Doctor ponit duas partes oppositas et probabiles.
Prima, quod etsi sit in potestate Angeli posse se facere praesentem tali vel tali loco, tamen ut est in loco, sic de necessitate est in tanto loco, quod potestate sua non potest esse in majori, nec in minori loco, nec simul, nec successive.
Et probat per simile de corporibus, quia etsi corpus possit esse in illo vel in illo, tamen dum est in loco, sic adaequate est in illo, quod non potest esse nec in majori nec in minori, quia ultima superficies corporis locati adaequate sibi determinat tantum locum ; sic videtur quod quantitas Angeli virtualis sic adaequate determinet sibi tantum locum, ut non possit esse neque in majori, neque in minori loco, licet possit in esse in aequali successive.
Secunda pars est, quod etsi Angelus determinet sibi tantum locum, quod non majorem, puta locum tricubitalem, ita quod non possit esse potestate sua in majori loco ; et similiter determinet sibi locum ita parvum, quod non minorem, puta locum digitalem, ita quod potestate sua non possit esse in minori loco, tamen se potest facere praesentem majori et minori loco, accipiendo majus et minus infra spatium digitale et tricubitale, ita quod potest esse potestate sua in spatio bicubitali, et in spatio cubitali. Et si non possit esse in majori loco tricubitali, nec in minori loco digitali, accipiendo tamen totum illud spatium, potest esse in majori et in minori loco respectu spatii.
(i) De quinto dico, quod est in hoc loco vel illo, supple determinate, quia non est ubique. Et hic declarat Doctor quomodo Angelus potest seipsum reducere ad talem vel talem locum, et hoc magis patebit quoestione ultima proesentis distinctionis, ubi quaerit: An Angelus possit movere se. Dicit ergo hic, quod quando aliquid est in potentia passiva ad aliquod genus, et per consequens in potentia passiva ad aliquam speciem, et ad aliquod individuum, est eadem potentia activa, quae reducit potentiam passivam ad genus, et ad speciem, et ad individuum ; patet, quia si aliquod corpus est in potentia passiva ad albedinem et nigredinem, potentia ergo activa reducens tale corpus ad colorem reducit ad aliquem colorem, non enim potest reducere ad colorem in communi, nisi prius reducat ad aliquem colorem in particulari, quia actiones sunt singularium, primo Metaphysicoe in prooemio. Sic dico in proposito, quod si Angelus sit in potentia passiva ad locum in communi, erit etiam in potentia passiva ad hunc vel hunc locum; et potentia activa, quae reducit Angelum ad essendum in loco in communi,est eadem quae reducit ipsum ad essendum in hoc vel hoc loco, imo non potest reducere ad essendum in loco in communi, nisi prius reducat ad essendum in loco in particulari. Et infra patebit quomodo idem Angelus sit in potentia passiva ad locum, et in potentia activa faciendi se in loco.
(j) De sexto dico, quod non est in aliquo loco naturaliter, quia tunc esset in aliquo loco violenter. Patet, quia si esset in loco sursum naturaliter, tunc esset in loco deorsum violenter, ut patet de levi, quod est in loco sursum naturaliter, quia secundum naturalem inclinationem, et per consequens in loco deorsum violenter. Sequitur : tunc etiam aliquod corpus haberet naturalem aptitudinem ad ipsum conservandum in loco, et aliquod corpus ad ipsum corrumpendum ; patet, quia ideo corpus habet naturalem inclinationem ad aliquem locum, quia propter qualitates naturales inexistentes locanti, locatum salvatur et conservatur ibi, ut supra patuit.
(k) Et confirmatur ratio per Avicennam, etc. Nam motus alicujus dicitur proprie naturalis uni termino ad quem est talis motus, ad quem terminum mobile naturaliter inclinatur. Ideo enim motus naturalis ad centrum dicitur naturalis, quia grave naturaliter inclinatur ad essendum in centro, et naturaliter inclinatur ad quiescendum in centro, et ideo si lapis moveretur a centro ad alium locum, talis motus esset violentus, quia esset contra ejus naturalem inclinationem. Sic in proposito, si coelum moveretur motu naturali ad aliquem locum, tunc in tali loco quiesceret, et post si ab illo loco moveretur ad alium locum, talis motus esset violentus. Sic in proposito, si motus localis Angeli ad aliquem locum, puta sursum, esset naturalis, naturaliter quiesceret in illo loco, et si ab illo loco moveretur ad alium locum, puta deorsum, talis motus esset violentus, et quies in illo loco deorsum esset ei similiter violenta, quod est inconveniens.
(1) Ex isto sexto patet, quod illa potentia passiva, etc. De ista differentia potentiae passivae , scilicet naturalis, violentae et neutrae, vide Doctorem in quoestione prima prologi, et quae ibi exposui.
Ultimo loco solvenda sunt principalia argumenta ad primam quaestionem hujus partis posita, ubi quaerit Doctor : Utrum Angelus sit in loco.
(m) Ad argumenta. Ad primum respondet Doctor quod omnes auctoritates debent exponi de loco circumscriptivo, ut dictum est supra, et sic nulla creatura spiritualis potest esse in aliquo loco circumscriptive ; et sic Deus non potest movere illam per locum circumscriptive, quia quod movetur per locum circumscriptive, circumscriptive est in loco. Est tamen creatura spiritualis in loco definitive, sive praesentialiter, ut supra patuit.
(n) Ad illud Philosophi Ad secundum respondet quod superficies aliqua corporis continet Angelum. Ista tamen continentia non est circumscriptiva, sed tantum definitiva sive praesentialis, quia sicut superficies, prout est continentia circumscriptiva continet corpus circumscriptive, sic continentia definitiva continet definitive, non tamen ex hoc sequitur quod talis superficies continens Angelum sit agens vel influens respectu ejus, quia continentia loci est alterius rationis a continentia formae et speciei. Forma enim dicitur continere materiam, pro qua perficit eam, et species dicitur continere individua, prout est esse quidditativum illorum; sed locus sive superficies sic continet Angelum, ut talis continentia nihil aliud sit, nisi contentum esse infra hanc superficiem continentem, et nihil ejus esse extra illam superficiem. Et hoc verum est in quocumque contento definitive, quia nihil ejus est extra locum ambientem, non tamen ex hoc sequitur quod contineatur circumscriptive, quia ultra hoc, quod locatum non sit extra ambitum superficiei continentis, requiritur correspondentia partium contenti ad partes continentis, et totius contenti ad totum continens, qualis non est in Angelo, cum non habeat partes.
(o) Ad illud de situ. Ad ultimum respondet negando illam propositionem, scilicet, quod omne quod est in loco habet situm, sive accipiatur situs, vel pro differentia quantitatis, qui dicit ordinem partium ad invicem in aliquo toto, sive ut est praedicamentum, qui situs ultra ordinem partium in toto, dicit etiam ordinem totius locati ad totum continens, et partium locati ad partes continentis, de quo vide Doctorem in 4. dist. 10. q. 1. et sic finis hujus quaestionis.
Gregorius tamen de Ariminio in 2. dist. 6. q. 1. art. 2. ponit duas conclusiones contra Doctorem dicens sic :
Quantum ad secundum articulum, pono conclusiones duas : Prima est, quod nec Angelus, nec aliqua res, dum movetur aliquam talem rem acquirit de genere permanentium, a se distinctam in loco sibi formaliter inhaerentem, qualem multi opinantur, et ubi appellant.
Secundo, quod ubi non est res alia a loco et a locato distincta. Primam conclusionem probo sic, et ut clarior fiat probatio, probo eam de corpore, quod localiter movetur, de quo magis videretur etiam secundum opinantes talia, quod talem rem deberet acquirere, et arguo sic :
Si corpus localiter motum, inquantum sic movetur, acquirit novum ubi, intelligendo per ubi aliquam rem illi formaliter inhaerentem, sive sit absoluta, sive respectus ejus ad locatum vel alia aliqua, ut diversimode aliqui putant; igitur perdit etiam aliquod ubi, ita quod ab aliquo ubi movetur ad aliud ubi, sicut ab uno loco ad alium, et ita concedunt, quod talia possunt ; si sic, vel movetur de uno ubi ad aliud in tempore, vel in instanti, neutro modo, ergo, etc. Quod autem non in tempore, probo, quia si sic, igitur partibiliter et successive, id est, prius secundum unam partem, et posterius secundum aliam partem quam secundum totum ; vel igitur secundum partes mobilis, vel secundum partes ipsius ubi, et hoc vel secundum partes dimensionales, seu quas habet secundum extensionem mobilis ; vel secundum partes essentiales intrinsecas secundum intensionem, quemadmodum ponitur forma, quae intenditur habere partes tales non situ distantes.
Si dicatur primum, scilicet quod mobile prius secundum unam partem sui movetur ab ubi quod habet, quam secundum alium et quam secundum totum, quaero tunc de alia parte mobilis ipsius, aut enim habet suum adhuc ubi totum vel partem, quam prius habuerit: et tunc sequitur, quod ipsa quiescit alia parte mota actualiter, quod est impossibile, supposito ipsum esse continuum totum perfectum continuitate; aut habet aliquam partem ubi primi, non tamen illam quam prius habeat, quod non potest esse, nisi habendo aliquam, quam prius habebat alia pars mobilis, et tunc sequitur quod illa pars ubi quam habet, migravit de subjecto in subjectum, quod est impossibile naturaliter.
Si detur secundum, videlicet quod mobile ideo partibiliter movetur ad ubi, quia prius ab una parte dimensionali ipsius ubi quam ab alia, tunc quaero de alia parte ubi, in qua parte mobilis remanet subjective per tempus illud, in quo ab alia movetur mobiliter ? vel siquidem in ea primo erat, et per consequens illa pars mobilis quiescit, et parte una quiescente movetur totum, quod non convenit naturaliter, vel in alia parte mobilis, et tunc sequitur quod de subjecto in subjectum transierit.
Si detur tertium, puta quod totum ipsum mobile simul prius movetur ab una parte essentiali ipsius ubi quam ab alia, contra :
Primo, quia ubi secundum ipsos, tales partes non habet, alioquin susciperet magis et minus, cujus oppositum dicit Auctor sex Principiorum.
Praeterea, hoc patet esse falsum, ratione. Primo, quia nunquam corpus aliquod dicitur magis esse in uno, eodemque primo loco toto quam fuit, nec minus uno tempore quam alio. Secundo, quia secundum hoc, sequeretur quod quaelibet pars mobilis haberet aliquam eamdem partem primi ubi quam habuit prius, licet non omnem habeat, nec ubi ita intensum, et per consequens adhuc est in eodem loco in quo prius. Non enim mutat ubi, nisi mutando locum etiam secundum opinionem illam, et ex hoc sequitur quod quaelibet pars quiescit.
Eodem modo potest argui, quod non acquiritur novum ubi partibiliter, quia vel hoc esset secundum partibilitatem mobilis, ita quod una pars ejus prius acquireret novum ubi quam alia, et tunc sequitur quod una movetur alia non mota ; vel secundum partibilitatem ubi praecise, ita quod totum mobile simul prius acquirit unam partem essentialem ubi novi, quam aliam, quia de parte dimensionali non potest accipi ; et tunc aut simul cum secunda parte ubi remanet prima, aut non. Si sic, igitur per tempus habet eamdem partem ubi, et per consequens totum est in eodem loco primo, in quo prius fuit, igitur dum movetur, quiescit. Si non, igitur in quolibet instanti habet novum ubi, et perdit aliud, et per consequens non partibiliter et successive movetur ab ubi in ubi, cujus oppositum dabatur ; relinquitur igitur quod mobile localiter motum non movetur in tempore, seu partibiliter et successive de ubi non in aliud. Quod autem nec in instanti, probo, et exempli gratia sit P, aliquod corpus quiescens in aliquo loco determinato, et habens ubi quod sit A, et incipiat P moveri continue, si ergo in aliquo instanti P movetur ab A, sit illud instans B ; tunc sic, aut P in instanti B, est in eodem loco primo ipsum, et omnes partes ejus, in quo erat tempore quietis, aut non. Si sic, igitur habet idem ubi A in instanti B, et per consequens simul est mutatum ab A, et non est mutatum ab A. Si non, igitur est mutatum ad aliquid novi loci vel magnitudinis ; aut ergo ad aliquid divisibile, aut ad aliquod indivisibile praecise. Non primum, quia in motu continuo cujuslibet partis divisibilis, prius acquiritur pars, et nulla tamen simul acquiritur, ut patet ex sexto Physicorum. Nec indivisibile, quoniam tunc sequitur quod in motu locali continuo sit dare primum magnitudinis, ad quod mobile est mutatum, et juxta consuetum modum loquendi est dare primum mutatum esse, quod nullum moveri vel mutatum esse praecessit, quae reprobata sunt sexto Physicorum. Secundum hoc etiam tollitur omnis motus continuus, nam oportet dicere, quod semper mobile est totum in termino a quo, vel totum in termino ad quem.
Secundo sic : ponatur quod P moveatur continue, et sit A unum ubi a quo movetur, seu quod perdit in instanti B, tunc sic : aut P acquirit in instanti aliquod ubi, aut non. Si non, igitur nec in B, instanti perdit A ubi, simul enim in motu locali mobile, et perdit terminum a quo, et acquirit terminum ad quem. Si vero in instanti B, acquirit aliquod ubi novum, sit illud C, et tunc etiam, quaero utrum P, perdit C in instanti B, aut in alio? Si in alio, igitur P, habet ubi, C per tempus, et per consequens vel illo tempore simul movetur et quiescit ; vel movetur, et nullam talem rem perdit, ac per hoc nec etiam acquirit, quod est propositum. Si vero in instanti B, ergo in eodem instanti perdit et acquirit ubi C, et simul est mutatum ab ipso C, et ad ipsum.
Et ulterius sequitur, quod in illo instanti habet C et non habet C, quod est impossibile. Consequentia patet per illam conclusionem demonstratam in sexto Physicorum : omne quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo ad quod mutatum est, et similiter verum est, quod nullum quod mutatum est, quando primo mutatum est, est in eo a quo mutatum est.
Praeterea, in eodem instanti primo P, est mutatum ad ubi C, et ipsum C, ex primo genitum, et eodem instanti est primo motum a C, et ipsum G est primo corruptum ; igitur si eodem instanti, P est motum a C et ad C, eodem instanti C est genitum et corruptum, et est et non est.
Praeterea, secundum hoc, generatio et corruptio ejusdem rei numero demonstratae sine medio sibi succedunt et continuantur, quod Philosophus reputat impossibile octavo Physicorum, et similiter Commentator com. 63.
Praeterea, si in instanti B perdit ubi C, igitur, ut prius in eodem instanti acquirit aliud ubi, puta, D; et ultra arguendo ut prius, sequitur quod multa, imo omnia ubi acquirit in instanti B, et per consequens totus motus continuus ipsius P, fit in unico instanti, quod est impossibile.
Tertio, si a quolibet ubi, P movetur vel mutatur, non curo pro nunc in instanti, et ad quodlibet mutatur in instanti, sequitur quod totus motus continuus ipsius P, componatur ex mutatis esse praecise, et tempus mensurans illum ex instantibus, juxta communem modum loquendi. Antecedens probatum est sexto Physicorum. Consequentiam probo, sicut 1. dist. 17. q. 4. art. 2. et est quarta ratio contra opinionem, quae ibi reprobatur.
Secunda ratio ad conclusionem est ista, coelum primum secundum Philosophum vere movetur localiter, et tamen nullum ubi acquirit, cum ipsum non circumscribatur, neque contineatur a loco, et per consequens secundum viam illam non habeat in se aliquod ubi, et confirmatur per auctorem sex Principiorum, qui expresse dicit ultimam sphaeram non habere ubi, eo quod nihil contineat ipsam ; igitur non omne, quod localiter movetur talem rem in se acquirit: ex quo ulterius infero, quod cum in nullo alio motu experiamur rem talem acquiri, nec auctoritas aliqua digna hoc dicat, irrationabiliter in aliquo alio fingitur talis res.
Tertio, si quodlibet mobile continuo motu, etc. sequeretur quod localiter motum simul moveretur duobus motibus distinctis, et esset dare quintum genus motuum, praeter illa quatuor, quae posuit
Philosophus in quinto Physicorum, et quae communiter ponuntur. Consequentia ista patet, nam quod movetur localiter de loco ad locum acquirit partibiliter locum, et movetur secundum locum: si ergo simul acquirit continue ubi, movetur etiam secundum ubi, et sic duobus motibus distincti?, quod erat primum inferendum. Rursus secundum istos, motus ad ubi pertinet ad Praedicamentum ubi, motus autem ad locum, cum locus per istos non sit ubi, non pertinebit ad idem Praedicamentum, et constat quod non ad Praedicamentum Substantiae vel Qualitatis, nec etiam Quantitatis, cum non sit augmentum, nec decrementum, nec mobile mutetur secundum propriam quantitatem ; igitur oportet dare quintum praedicamentum, in quo motus ille ponitur, et certe difficile, ne dicam impossibile, erit reperire, salvato communi numero Praedicamentorum.
Quarto, si sic, igitur possibile est aliquid eodem tempore primo moveri continue secundum ubi alicujus loci, et quiescere secundum locum illum, et e contra, quiescere secundum ubi, et moveri secundum locum, hoc autem falsum est ; nam quiescere secundum ubi non est aliud quam ipsum et omnes partes ejus esse in eodem loco quo prius: si ergo aliquid quiesceret secundum ubi, quiesceret sesecundum locum, et contra. Consequentia declaratur, quia secundum ipsum ubi est res distincta essentialiter, ac etiam subjecto et situ ab ipso loco, nec aliquam causalitatem habet alterum super reliquum, quam Deus non possit plene supplere: potest ergo Deus locatum transferre partibiliter de suo loco, conservando totaliter ubi in ipso locato, et e contra poterit in locato innovare continue ubi, et ipsum in eodem loco adaequato, et primo retinere.
Secunda conclusio probari potest ex eodem, quoniam si ubi sit talis res, possibile erit per potentiam Dei idem locatum esse in loco eodem in quo prius, et non esse ubi prius, et e contra esse ubi prius, et non in eodem loco in quo prius, quae non sunt intelligibilia.
Praeterea, si ubi est talis res, annihilet Deus ubi, quod habet Socrates existens in loco isto demonstrato, verbi gratia A, et nullam mutationem aliam faciat in Socrate, aut in nulla alia re, quod est bene possibile suae omnipotentiae, quo facto, quaero utrum Socrates sit in A, vel non ? Si non, igitur Socrates est mutatus secundum aliam mutationem, quia prius fuit in A, quod est contra positum. Si sic, igitur ad quod Socrates sit in A, non requiritur aliqua alia talis res, et cum nulla experientia de illa habeatur nec Dei revelatio, nec ratio alia, propter quam deberet poni, sequitur quod irrationabiliter et inutiliter ponitur.
Praeterea si talis res, aut est res aliqua absoluta, aut respectus secundum ponentes respectus. Non absoluta, non enim substantia, nec quantitas, nec qualitas, ut patet ; non respectus, quia, ut videtur, non esset nisi vel respectus locati ad locum, vel e converso loci ad locatum, vel tam hic quam ille Secundum non potest dici, neque tertium secundum viam illam, alioquin locus haberet ubi, et posset convenienter quaeri ubi est iste locus, et ultra etiam loci esset locus, quod ipsi non concederent. Nec primum potest dici secundum viam suam, quod tamen ipsi dicunt. Probo, respectus locali est de genere Relationis, igitur et respectus locati ad locum. Patet antecedens, non enim ad aliud Praedicamentum, ut videtur secundum doctrinam eorum reduci potest. Consequentia probatur, nam, ut dicit Augustinus septimo de Trinitate capitulo primo, et Philosophus in Praedicamentis, omnia relativa dicuntur ad convertentiam, et per consequens secundum viam illorum habent respectus mutuos, omnes mutui respectus pertinent ad idem Praedicamentum, igitur si unus est Praedicamento Relationis, et alter ; sed secundum istos ubi non est res Praedicamenti Relationis, igitur ubi non est talis res a locato et loco distincta.
Praeterea, omnis quaestio facta per interrogativa pertinentia ad Praedicamentum ubi quaerit de loco, et omnis responsio data per praedicabilia dicti Praedicamenti ad hujusmodi quaestionem respondet de loco ; igitur ubi est locus, et e converso. Consequentia patet, et antecedens probatur quoad primam partem, nam istae interrogationes aequivalent in significando: ubi est Socrates, in quo loco est Socrates, et istae similiter: quo ivit, Socrates, et unde venit, Socrates, et ad quem locum ivit, vel a quo loco venit, nec aliud quis per unam intelligit quam per aliam, ut puto quemlibet confiteri. Quo etiam ad partem secundam, patet, nam idem penitus respondet qui dicit est hic, et qui dicit est in isto loco, vel qui dicit, illuc ivit, vel illinc venit.
Confirmatur si quis interrogat de Socrate, ubi est? et respondeatur in ecclesia vel in scholis, convenienter responderetur, et bene si vere ; si igitur in ecclesia et in scholis non sunt termini pertinentes ad ubi Praedicamentum, aliqui non convenienter sic responderent; igitur ejusdem est interrogativum hoc Adverbium ubi, quod ista significant ; significant autem loca ipsa extrinseca, et non aliquam rem formaliter loco inhaerentem ; ergo nec ubi de re aliqua tali interrogat, et per consequens nec aliqua res talis est ubi. Hoc patet etiam auotoritate Commentatoris, quinto Metaphysicoe, cap. 28. ubi dicit quod secundum quod dicitur locus habere locatum, est Praedicamentum ubi. Item, quarto Physicorum cap. 24. pluries dicit locum corporis locati esse ubi ejus, unde ait quod Philosophus intendit distinguere inter locatum esse in corpore, quod est ubi ejus, et inter partem esse in toto, et eadem verba repetit in eodem commento; igitur secundum eum, in quo est locatum est ubi ejus.
Ista etiam intentio est Boetii in libro de Trinitate, ubi ait: Ubi, vel de homine vel de Deo proedicari potest; de homine, ut in foro ;de Deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa res sit id, quod proedicatur de qua dicitur, non homo, ita dicitur esse in foro, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua, quia significari secundum se possit, sed tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc proprie proedicationem proprie ostenditur. Quae verba sic exponit Commentator ibidem, id est, locus potest quidem praedicari, etc. Et sequitur: Sed ita dicitur homo esse in foro, vel Deus ubique, ut quamvis in proedicando ea dicatur est, non tamen ita dicitur, quasi ipsa res, de qua dicitur sit id, id est, habeat esse eo quod praedicatur. Et infra sic: igitur per hoc, quod dicitur homo esse in foro nequaquam homini inhoerens, qua ipse sit vere proprietas Grammaticorum vel Dialecticorum proprie significatione notatur, sed per hanc proedicationem hoc tantum consequens ostenditur, sed quod illud confusum et determinatum per esse in foro dicitur rebus aliis, quam sit circumfusio, et determinato vere sit informatum, et hoc quidem sensu locus de homine proedicatur ; haec Commentator. Ex iis evidenter apparet secundum intentionem Boetii, quod ubi significat locum, et quod propriam praedicationem illius praedicati nulla proprietas, vel res subjecto inhaerens denotatur, sed tantum extrinseca, quae est locus. Si autem aliquis calumniaretur ex hoc quod ait informatum aliis rebus, et velit ex hoc inferre, quod per hujusmodi praedicationem importetur aliquid, quod proprie loquendo informet locatum et inhaereat illi, attendat quid subdit infra Boetius, ait enim: Simul de actione, habitu, ubi et quando, omnis hoec proedicatio exterioribus datur, omniaque hoec quodammodo referuntur ad aliud. Commentator, hoec omnia, id est, habitus et actiones, de quibus circumloquimur, et loca et tempora, de quibus praediximus quodammodo referuntur ad aliud, id est, aliis, quam iis quibus subsistens est aliquid. Et infra sic: igitur proedicatio alia est, qua vere inhoerens inhoerere proedicatur, alia, quoe quamvis forma inhoerentium fiat, tamen ita exterioribus datur, ut ea, vel alicui inhoerere intelligatur. Haec ipse, ubi patet quod non praedicatur per talem praedicationem alia forma inhaerens subjecto, sed res extrinseca tantum.
Contra ista primo potest argui, quia sequi videtur, quod ubi sit species Praedicamenti Quantitatis, et per consequens non sint decem Praedicamenta. Consequentia patet, quia quantitatis species est locus secundum Philosophum in Proedicamentis. .
Secundo, Auctor sex Principiorum dicit quod ubi est circumscriptio loci a loci circumscriptione procedens ; constat autem quod locus non est circumscriptio corporis, procedens a loci circumscriptione, alias a loco esset locus infinitum. Praeterea ipse subdit: non autem in eodem est locus et ubi, sed locus quidem
est in eo quod capit, ubi vero in eo quod circumscribit et circumplectitur. Ex quibus patet quod non solum essentialiter, sed etiam subjecto distinguuntur locus et ubi. Ad primum, primo nego consequentiam, nec probatio valet quia non sequitur, locus est species Quantitatis, ubi est locus ; ergo ubi est species quantitatis, sicut non sequitur disciplina est species relationis seu Praedicamenti ad aliquid ; Grammatica est disciplina ; ergo Grammatica est species Relationis, nam secundum Philosophum in Praedicamentis, cap. de Qualitate, et similiter in 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, antecedens est verum, et consequens falsum. Unde in tali consequentia peccatur per aequivocationem ex varia suppositione medii.
Secundo dico, quod esto quod locus sit quantitas, non tamen est species quantitatis qualitercumque supponat iste terminus locus, sed dico quod est passio Quantitatis, et tunc supponit materialiter vel simpliciter, et ita expresse dicit Commentator 5. Met. cap. de Quantitate, ubi etiam dixit, quod Philosophus in Praedicamentis, enumerando illas species dicit, locus est secundum famositatem tantum. Quamvis igitur eadem res sit locus, et quantitas seu superficies, tamen secundum aliam rationem dicitur superficies et locus, scilicet inquantum est divisibilis ad duo, seu secundum duas dimensiones dicitur superficies: inquantum vero est id, in quo aliud est tali modo essendi in, dicitur locus, et ideo non obstante identitate rei significatae per praedicabilia, tamen illa propter talem diversitatem conceptuum ad diversa Praedicamenta per se reducuntur, ea vero magis proprie ad tale Praedicamentum pertinent, per quae convenienter respondetur ad interrogationem factam per ubi, vel ad interrogationem loci, sive illa sint adverbia, sive praepositiones, cum casualibus vel obliquis localium, et similia.
Ad secundum dicendum, quod ille auctor multum improprie loquitur in illo libello, propter quod multi aspicientes verba ejus ad proprietatem, falluntur in ipsis. Dicendum ergo, quod non intendit dicere, quod ubi sit aliqua res distincta a loco et locato existens in eo, quam vocet circumscriptionem, sicut nec per circumscriptionem loci, a qua dicitur circumscriptionem corporis procedere, intendit aliquam rem a loco distinctam, qua circumscribatur locus, vel circumscribat ; non enim potest fingi quae res sit illa, sed per illa verba vult solum dare intelligere quae sit propria ratio praedicamentalis ipsius ubi, et quid importatur per tales praedicationes: Socrates est in foro, vel in scholis, et similes, quae formantur ex subjectis particularibus ad praedicatum ubi; et vult dicere, quod non aliud importatur, quam illud quod continetur et circumscribitur loco illo, ita quod secundum ipsum idem est esse alicubi, vel in aliquo loco, quod est illo circumscribi et contineri; et hoc satis manifestat ex eo quod immediate addit: est ergo in loco quidquid a loco circumscribitur et complectitur.
Ad aliud dicendum, quod accipit esse in, non pro inhaerentia, sed pro praedicatione, et actum exercitum pro signato ; et est sensus quod non de eodem praedicatur locus, et ubi, id est, praedicabilia de Praedicamento ubi, nam locus dicitur de continente, sed talia praedicabilia de contento. Unde non dicitur forum est in foro, sed bene dicitur de Socrate est in foro, et ratio est, quae jam dicta est, quia esse in foro est contineri a foro, et forum non continetur a foro, Socrates autem continetur a foro, et ideo bene dicitur est in foro, autem est praedicabile Praedicamentum ubi ; e contra bene dicitur, quod continens est locus, et non bene dicitur quod Socrates, vel aliud quid contentum a loco est locus, et haec est intentio ejus ; utrum tamen verum sit, quod de eo praedicetur ubi, seu praedicabilia dicti Praedicamenti, quod loco circumscribitur et complectitur, et quod illa sit ratio ubi, vel loci, non curo pro nunc, nam mihi et alii est communis ista difficultas.
Respondeo ad omnes rationes Gregorii, praemittendo primo, quod dicit Doctor in quodlib. q. 11 art. 5. sive ultimo, ubi sic dicit: Sed si quoeratur quomodo potest acquisitio respectus esse successiva, nisi successio ponatur in aliquo absoluto. Respondet quod corpus successive secundum partem aliam et aliam fit proesens eidem parti loci; similiter corpus secundum eamdem partem fit successive praesens alii et alii parti loci, ita quod tam ex divisibilitate corporis quam loci, sequitur divisibilitas circumscriptionis corporis a loco, et divisibilitas successiva, quando pars post partem acquiritur; non est ergo divisibilitas in respectu sine divisibilitate in absoluto sed est successio in respectu, qui est circumscriptio sine successione in forma absoluta corporis vel loci: haec ille.
Et pro majori intelligentia dicendorum, praemitto hoc exemplum, scilicet quod quantum bipedale existens in ultima parte aeris circa aquam localiter moveatur in aqua, ita quod totum ponatur in ultima superficie aquae continentis. Hoc posito, dico primo quod locus ille totalis, sive ubi totale (quod est circumscriptio passiva fundata in quando bipedali, et terminata ad ultimam superficiem aquae continentis) est una relatio realis de novo acquisita, et in superficie aquae circumscribentis est alia relatio realis, quae dicitur circumscriptio activa terminata ad ultimam superficiem corporis contenti, quae relationes tamdiu manent, quamdiu quantum bipedale continetur ab illa ultima superficie aquae. Secundo praemitto quod quantum bipedale acquirit illud totum ubi, sive illam totam circumscriptionem passivam, secundum quam ipsum totum dicitur esse in loco successive, sic quod ana pars succedit alteri, et adveniente una alia desinit. Patet, ponendo quod tale totum habeat mille partes quantitativas, quarum quaelibet semper est divisibilis in infinitas partes, et incipiat moveri localiter in aqua secundum partes ; tunc prima pars in eodem instanti, quo continetur in aliqua parte superficiei aquae, resultat relatio realis, quae dicitur circumscriptio passiva fundata in illa parte, et terminata ad illam primam partem superficiei aquae ; et quia illa pars non est ibi in esse quieto, cum totum quantum continue moveatur localiter, ideo illa prima pars subintrat aliam partem superficiei aquae, et ipsum totum secundum aliam partem aequalem primae fit in illa prima parte superficiei aquae, et sic acquirit novam praesentiam, sive novum respectum ad illam primam partem superficiei aquae, et prima relatio acquisita in prima parte totius desinit esse, quia et illa pars desinit contineri ab illa prima parte superficiei aquae, sed acquirit aliam relationem, ut fit praesens secundae parti superficiei ; et sic patet quomodo secunda relatio fundata in secunda parte succedit relationi fundatae in prima parte. Deinde prima pars desinit esse sub secunda parte superficiei, et fit praesens tertiae parti, et per consequens secunda pars quanti desinit esse in prima parte superficiei, et fit praesens secundae parti, et postea tertia pars ipsius quanti fit praesens primae parti superficiei, et sic dico de aliis.
Hoc posito dico duo: Primo quod eadem pars quanti secundum quod fit praesens alii et alii parti superficiei aquae, semper habet aliam et aliam relationem terminatam ad aliam et aliam partem superficiei aquae, ita quod semper una succedit alteri, sic quod prima desinente, secunda advenit, et secunda desinente tertia advenit, et sic de aliis. Et sic totum quantum secundum illam partem potest dici successive moveri, cum secundum illam partem habeat aliam et aliam praesentiam, prout illa pars fit praesens alii et alii continenti ; et sic successio talis fit praecise ex divisibilitate continentis, quia propter ejus divisibilitatem pars quanti fit praesens alii et alii parti continentis. Secundo dico, quod ipsum quantum potest successive acquirere totum ubi, quae successio in respectibus erit secundum divisibilitatem ipsius quanti, quia enim habet plures partes, ideo secundum primam partem fit praesens primae parti superficiei aquae, et secundum secundam partem fit praesens eidem, et similiter secundum tertiam, et sic de aliis quousque totum contineatur in tota superficie aquae ; secundum ergo quod fit praesens eidem parti superficiei secundum aliam et aliam partem quanti, sequitur quod secundum aliam et aliam partem acquirat alium et alium respectum terminatum ad eamdem partem superficiei, quorum unus semper succedat alteri, et sic erit successio in tali motu locali, sive in tali ubi propter divisibilitatem ipsius mobilis.
Secundo principaliter praemitto, quod totum ubi passivum, quod est relatio realis totius bipedalis ad superficiem continentem ipsum totum, non dicitur integrari ex illis respectibus sibi invicem succedentibus, cum desinant esse ; sed in ultimo instanti motus localis ipsius quanti, quo totum actu est in loco sibi adaequata, resultat una relatio, sive una circumscriptio passiva, secundum quam dicitur esse in loco circumscriptive, et secundum quam totum formaliter dicitur praesens toti superficiei adaequate continenti ipsum. Et similiter in esse quieto quot sunt partes in illo toto, tot sunt circumscriptiones passivae, sive relationes, sic, quod una pars quanti, sic est praesens uni parti superficiei, quod non alteri, et alia pars alteri, et sicut totum integratur ex omnibus partibus suis, ita ubi totale ipsius quanti, sive circumscriptio p iva totalis, sive totalis praesentia integratur ex omnibus partialibus praesentiis.
Tertio praemitto, quod quantum bipedale, et dicatur A, recedit ab ultima superficie aeris continentis, pariformiter fit successio in tali ubi deperditivo, sicut etiam in ubi acquisitivo, quod acquirit in aqua, patet enim quod cum prima pars ipsius A subintrat aquam, illa pars perdit respectum ubicalem, quem habebat ad ultimam partem aeris, et acquirit novum respectum in aqua, et secunda pars ipsius A, dum continue A recedit a loco aeris, fit sub illa ultima parte superficiei aeris, et perdit respectum, quem habebat ad partem priorem aeris, et acquirit novum respectum, A fit in prima parte superficiei aquae, et sic perdit respectum ad ultimam partem aeris, acquirendo novum ad primam partem superficiei aquae, et sic successive de aliis partibus, et sic patet quomodo deperdit locum totalem successive. Et divisibilitatis motus localis, sive successio tripliciter potest contingere. Primo secundum divisibilitatem continentis, ut cum A secundum eamdem partem fit praesens alii et alii parti continentis ut patet de indivisibili, quod si moveretur super aliquod quantum, illud mobile secundum se totum semper fieret praesens alii et alii parti spatii, ut patebit in isto secundo dist. 2. q. 9. Secundo fit successio ex divisibilitate ipsius mobilis, ut cum mobile secundum aliam et aliam partem successive fit praesens eidem parti continentis, ut supra exposui. Tertio fit successio ex parte utriusque, scilicet contenti et continentis, quando utrumque est divisibile, et sic quando corpus circumscriptive movetur, talis motus est successivus ex divisibilitate tam contenti quam continentis.
Quarto praemitto, quod quando mobile, puta A, recedit a loco sibi adaequata, potest dupliciter intelligi: Uno modo exeundo localiter a primo loco adaequato, acquirendo novum locum sibi adaequatum, sic, quod ipsum mobile localiter recedat ab ipso loco. Alio modo dicitur moveri localiter, quia alius et alius locus semper succedit, ipso tamen fixe stando. Exemplum primi, ut cum quantum bipedale movetur a loco aeris ad locum aquae, ita quod non stat fixum in eodem respectu ad polos. Exemplum secundi, ut cum palus figitur in aqua, qui semper stat fixus habendo eumdem respectum ad polos mundi, sed tamen dicitur localiter moveri, quia novum et novum continens semper succedit, ut patet de aqua fluente circa ipsum, quia semper fit sub alia et alia superficie aquae fluentis. Loquendo primo modo, dico quod quando mobile sic movetur recedendo a loco sibi adaequato, ita quod totum moveatur, semper habet alium et alium respectum ad continens. Patet, quia quando adaequate est in continente, sic habet unum respectum ad ipsum continens, quod praecise correspondet continenti, et quaelibet pars ipsius contenti suae parti determinatae ; cum ergo movetur recedendo a continente, amittit illum respectum totius contenti ad totum continens, et respectus partium ad partes continentis perduntur, patet, quia non sunt amplius sub illis partibus.
Adverte tamen, quod antequam mobile creat totum locum sibi adaequatum, cum perdit primum respectum ad locum adaequatum, acquirit novum respectum ad alium locum adaequatum, qui locus adaequatus,sive superficies adaequata includit partem superficiei sub qua prius erat, et partem superficiei, sub qua de novo fit, et sic acquirendo aliam et aliam partem superficiei desinit esse sub alia et alia parte superficiei praeteritae, et sic successive acquirit ipsum ubi adaequatum, successive deperdendo ubi adaequatum, quod prius habebat, et sic totum contentum semper fit sub alio et alio respectu, et quaelibet pars contenti fit sub alio et alio respectu. Sed loquendo secundo modo, non semper sequitur quod mobile secundum se totum moveatur, nec per consequens in eodem tempore, quo secundum unam partem, tantum fit praecise sub aliqua parte superficiei, sub qua prius non erat, nec sequitur quod perdat respectum secundum se totum, quem prius habebat ad totum continens, sed tantum secundum partem, quia illa pars perdit respectum ad partem superficiei sub qua prius erat.
Iis praemissis, respondeo ad rationes Gregorii,cum primo dicit, aliquod corpus movetur localiter ad aliquem locum; igitur perdit aliquo ubi, in quo prius erat, hoc conceditur via naturali ; via enim supernaturali aliquod corpus acquirere posset novum ubi, etiam per motum localem, non perdendo prius ubi, ut probat Doctor in 4. dist. 10. quoest. 2. et cum arguit iste, quod si corpus movetur de uno ubi ad aliud ubi, aut movetur in tempore, aut in instanti. Dico primo, quod in tempore movetur ; et cum arguit, ergo partibiliter et successive, scilicet prius secundum unam partem, et posterius secundum aliam, concedo ; et cum infert, vel igitur secundum partes mobilis, vel secundum partes ipsius ubi, dico quod si loquitur de successione ipsius ubi adaequati de novo acquirendi, vel alterius ubi adaequati de novo deperdendi, quod talis successio fit propter divisibilitatem tam mobilis contenti, quam ipsius continentis, non quod fiat successio in partibus mobilis, vel in partibus continentis, cum illae partes sint simul et in actu, et habeant esse permanens, et cum quaerit ultra, quod si mobile prius secundum unam partem sui movetur ab ubi quod habet, quam secundum aliam, et quam secundum totum, quaero tunc de alia parte mobilis ipsius, aut habet adhuc totum suum ubi, vel partem quam prius habuit,et tunc sequitur quod ipsa quiescit, alia parte mota actualiter.Dico quod quando mobile movetur de motu locali primo modo, videlicet quando mobile per motum proprium recedit a loco, quod quando una pars movetur, etiam quaelibet movetur, ita quod quando illa pars acquirit novnta respectum, etiam quaelibet pars ipsius mobilis acquirit novum respectum ad aliam et aliam partem ; et sic non sequitur, quod secundum unam partem moveatur localiter, et secundum aliam quiescat.
Dico secundo, quod si loquamur de motu secundo modo dicto, videlicet quando mobile sit sub alia superficie per novum accessum continentis ad ipsum, ut supra dixi de palo fixo in aqua, quod stat mobile secundum unam partem moveri, et secundum aliam quiescere, sicut etiam cum aliqua superficies dealbatur primo secundum unam partem movetur ad albedinem, et secundum aliam partem adhuc quiescit sub nigredine, et tamen ex hoc non sequitur quod quiescat, et non quiescat ; licet enim sequatur, movetur ad albedinem, ergo movetur, et similiter sequatur quiescit sub nigredine, ergo quiescit, non tamen sequitur ergo quiescit et non quiescit, est enim ibi ignorantia Elenchi, et fallacia a secundum quid ad simpliciter, ut infra patebit in isto secundo dist. proesenti quoest. 7. in responsione ad quartum argumentum principale. Et si iste vult inferre, quod simobile secundum unam partem quiesceret, et secundum aliam moveretur, esset contra Philosophum. 1. Physic. texi. com. l.ubi vult quod nihil movet seipsum primo, quia tunc quiesceret ad quietem partis, et non quiesceret ad quietem ejus; patet hoc non esse contra Aristotelem, quia Aristoteles loquitur ibi de corpore, quod movetur secundum se totum, sive primo; accipiens ly primo illa duplici primitate, de qua Doctor in proesenti dist. q. 10. respondendo ad primum argumentum principale. Concedo ergo, quod illa pars quae movetur, non habet totum ubi, sive respectum quem prius habuit, nec partem illius respectus, sed habet alium respectum novum, et similiter concedo quod illa alia pars mobilis habet novum respectum; loquendo semper de mobili primo modo dicto. Haec forte non habet, loquendo de corpore mobili, secundo modo dicto. Prima forte adhuc est sub illa parte sub qua prius erat, nisi forte dicatur quod continens de novo adveniens, expellendo prius continens, moveat ipsum totum continens, quia tunc concederetur, quod sicut totum contentum fit simpliciter sub alio respectu, ita et quaelibet pars contenti fit sub alio respectu.
Et cum infert quod illa secunda pars mobilis, aut habet totum ubi prius, aut, partem,responsum est quod nec totum nec partem, loquendo de mobili primo modo.,
Posito etiam quod habeat partem, non sequitur quod praecise habet illam partem, quam prius habebat alia pars mobilis ; et quod infert probando, quod mobile non requirat subjective dum movetur localiter aliquam partem dimensionalem, hoc totum conceditur, nec hoc est contra Doctorem Subtilem. Et cum ultimo infert circa illam primam rationem, quod totum mobile simul, non prius movetur ab una parte essentiali quam ab alia ipsius ubi, quia ubi non habet tales partes, aliter susciperet magis et minus, hoc totum potest concedi. Si tamen adhuc dicatur, quod secundum unam partem ubi totalis moveatur, et non secundum aliam, forte non esset inconveniens, accipiendo totum ubi, pro quodam integrato ex omnibus respectibus, quos habent partes mobilis ad partes continentis ; et sic si mobile secundum unam partem movetur, totum mobile perdit unam partem totalis ubi, quia unum respectum quem prius habebat pars mota ; nec ex hoc sequitur ipsum ubi intendi vel remitti, quia quod intenditur et remittitur est forma simplex, illud autem totum ubi est quoddam integratum ex pluribus ubi partialibus.
Et cum secundo infert, quod eodem modo potest argui, quod non acquirit novum ubi partibiliter, quia vel hoc esset secundum partibilitatem mobilis, ita quod una pars ejus prius acquireret novum ubi quam alia, et tunc sequitur quod una movetur, alia non mota. Respondeo pariformiter, ut supra dixi de mobili, quod movetur a priori ubi, deperdendo illud. Et quod addit, quod aut movetur secundum partibilitatem ubi praecise, ita quod totum mobile simul, prius acquirat unam partem essentialem ubi novi quam aliam, patet responsio ex supradictis. quod ubi novum adaequatum ipsi mobili est unus respectu resultans in ipso mobili in ultimo instanti motus localis, in quo fit perfecte praesens continenti sibi adaequato, ille tamen respectus non acquiritur motu locali, cum acquiratur in instanti ; imo est simpliciter terminus motus localis et ubi totale, quod successive acquiritur per motum localem, sunt respectus ad invicem successivi, quia habent successionem ad invicem, vel ex divisibilitate mobilis, vel continentis, vel utriusque, ut supra exposui. Et ex ista responsione, tota littera sequens ipsius Gregorii fut patet) nihil contra Doctorem concludit.
Et cum probat, quod non possit moveri ab uno ubi ad aliud in instanti, conceditur hoc non posse esse via naturali, loquendo tamen de motu continuo, licet tamen aliquid possit moveri, etiam virtute naturali in instanti, non transeundo per medium, quod est aliquid extremorum, videlicet motu continuo,licet ipsum transeat secundum ordinem naturae, ita quod prius natura transit unam partem quam aliam, et non ordine durationis, ut exposui in praesenti dist. quoest, ultima. Et si iste Doctor intendat sic probare, quod Angelus non possit sic transire de loco ad locum in instanti, non tamen motu continuo, patet quod ratio sua nihil concludit, cum loquatur semper de motu continuo. Si tamen intendit per has rationes simpliciter concludere, quod nihil naturaliter possit moveri de loco ad locum in instanti, acquirendo novum respectum, non loquendo de motu continuo, ad illas respondeo unica responsione, quia Angelus existens in aliquo ubi in instanti potest se facere praesentem alii ubi, ut infra patebit proesenti distinct. quoest, ultima. Et cum infert iste, si P movetur ad C in instanti, et a C movetur ad D in instanti, et C dicat respectum, ergo in eodem instanti, idem C erit genitum et corruptum, quod est impossibile, quia dum P movetur ad C, acquirit novum ubi, sive novum respectum, et cum a C movetur ad D, perdit ipsum C, sive respectum. Dico primo, quod forte non esset impossibile Angelum in eodem instanti temporis moveri ad C, et in eodem instanti moveri a C ad D, loquendo de ubi continuis et non discontinuis, et non loquendo de motu continuo. Et cum infertur, ergo in eodem instanti C est genitum et corruptum, dico hoc non esse impossibile absolute, quia etiam Deus in instanti A, potest creare Angelum, et in eodem instanti potest annihilare, ut supra patuit proesenti dist. quoest. prima, et clarius patebit in quodlib. q. 12. et sic idem in eodem instanti erit creatum et annihilatum. Pono ergo, quod Angelus in aliquo tempore moveatur ad ubi C, ita quod in ultimo instanti illius temporis habeat ubi C, et in eodem instanti faciat se praesentem alii ubi, tunc idem ubi in eodem instanti erit creatum et corruptum, nec ista sunt impossibilia. Sed quidquid sit de istis pro nunc succincto sermone transeo, et praesertim cum rationes istae, quibus probat, quod est impossibile aliquid moveri in instanti ; probent tantum de motu continuo, ut sic concedantur, et in hoc non sunt contradictoria, cum expresse teneat Angelum non posse moveri motu continuo in instanti de loco ad locum, sive de locis continuis sive discontinuis, ut satis patet proesenti distinct. quoest. 12.
Ad secundam rationem principalem, qua probat quod coelum primum non acquirat novum respectum, licet vere localiter moveatur ; et quod non acquirat, patet, quia primum coelum non circumscribitur. Dico quod si loquamur de circumscriptione passiva, secundum quam aliquid dicitur commensurate contineri ab aliqua superficie corporis continentis, hoc modo primum coelum non est in loco secundum viam Philosophi. Si vero loquamur de circumscriptione activa, qua primum coelum circumscribit corpora contenta, dico absolute, quod continue dum localiter movetur acquirit novum et novum ubi activum, quo continue circumscribit contenta inferiora, et quaelibet pars primi coeli semper acquirit alium et alium respectum, secundum quem fit praesens parti contentae. Et concedo quod motus localis primi coeli est vere continuus, et divisibilis, et sucessivus, non quod sit aliqua successio in partibus ipsius coeli, nec in corporibus contentis, cum habeant esse permanens, sed fit continua successio in ipsis respectibus activis, ita quod semper unus succedit alteri. Cum enim una pars primi coeli fit praesens parti corporis contenti, habet unum respectum ad illam partem quae dicitur ubi, et cum fit praesens alii parti, acquirit alium respectum, admittendo illum primum, et sic fit praesens alii et alii parti, et sic semper alius et alius respectus succedit alteri.
Ad tertium principale, ubi dicit quod tunc idem mobile simul moveretur duobus motibus distinctis, et esset dare quintum genus motuum, praeter illa quatuor posita a Philosopho quinto Physicor. scilicet motus ad substantiam, quantitatem, qualitatem et ubi. Dico breviter, quod haec ratio procedit ex falsa imaginatione ; imaginatur enim iste, quod cum mobile movetur localiter super aliquod spatium, quod sit unus motus localis respectu superficiei super qua movetur, et alius motus sit ad ipsum ubi. Si enim attenderetur motus localis ex hoc solo quod esset super quantitate, talis motus non esset successivus, quia in tali motu nulla esset successio in quantitate super qua movetur, nec successio in partibus ipsius mobilis, cum sint permanentes ; ex quo ergo motus localis est vere successivus,
oportet dicere quod talis successio fiat in ipso ubi totali, ita quod continue unus respectus ubicalis succedit alii modo praeexposito, et talis successio in respectibus fit propter divisibilitatem, vel continentis, vel contenti, vel utriusque, ut supra patuit.
Dico secundo, quod etiam posito, quod mobile vere moveatur super magnitudinem sic, quod talis motus dicatur localis, et etiam moveatur secundum alium et alium respectum ubicalem, sic, quod talis motus dicatur ubicalis, adhuc nullum sequitur inconveniens, et concedo quod idem movetur distinctis motibus. Et cum infertur quod esset dare quintum genus motuum, negatur, quia motus ubicalis esset in Praedicamento ubi, et motus localis esset in Praedicamento Quantitatis, quia talis motus diceretur ex hoc quod mobile continue transit aliam et aliam partem quantitatis, sicut etiam dicimus, quod motus alterationis est in Praedicamento Qualitatis. Prima tamen responsio est melior. Et cum dicit, quod motus localis non pertinet ad Praedicamentum Quantitatis, quia non est augmentum vel decrementum, dico, quod si iste concederet motum localem esse aliquam entitatem realem realiter distinctam a mobili, cujus oppositum ipse tenet, haberet dicere quod talis motus pertineret ad genus quantitatis, non ex hoc quod mobile acquirat realiter et subjective aliquam quantitatem novam, sed ex hoc quod pertransit aliam et aliam partem quantitatis successive, ita quod unam per prius, et aliam per posterius, et sic successio esset in tali motu, licet non in partibus quantitatis.
Ad quartum, ubi dicit quod si ubi diceret novum respectum in ipso mobili, quod tunc esset possibile aliquid eodem tempore primo moveri continue secundum ubi alicujus loci, et quiescere secundum locum illum, et e contra quiescere secundum ubi, et moveri secundum locum, negatur hoc posse sequi. Et cum probatur, quia quiescere, secundum ubi non est aliud quam ipsum, et omnes partes ejus esse in eodem loco quo prius ; si intelligat, quod esse in aliqua ultima superficie, in qua prius erat non includendo respectum circumscriptionis passivae, quod quiescat secundum ubi circumscriptivum, hoc patet esse falsum, quia et corpus Christi quiescit sub ultima superficie quantitatis panis transubstantiati, et tamen non quiescit secundum ubi circumscriptivum ; patet, quia ibi non circumscribitur, nam circumscribi dicit commensurationem totius contenti ad totum continens, et partium contenti ad paries continentis, quae commensuratio nihil aliud est, nisi quidam respectus, ut patet a Doctore in 4. dist. 10. non sequitur ergo quiescit secundum locum, accipiendo locum pro ultima superficie continentis, ergo quiescit secundum ubi, licet bene sequatur e converso, scilicet quod quiescens secundum ubi quiescit etiam secundum locum, quia non est imaginabile quod A habeat ubi circumscriptivum, et quod simul non sit sub quantitate continentis. Et quod infert iste, quod Deus posset transferre locatum partibiliter de suo loco, scilicet de ultima superficie continentis conservando totaliter ubi in ipso locato, negatur, quia est simpliciter impossibile ponere aliquem respectum sine termino ad quem est, ut patet a Doctore in i. dist. 11.
Cum ergo ubi passivum essentialiter sit respectus terminatus ad ultimam superficiem continentis, secundum quem contentum sit praesens continenti, et partes contenti partibus continentis, si locatum non esset in tali superficie, nullo modo includeret ubi ad talem superficiem. Et cum probatur, quod locatum possit esse in tali ubi et non in superficie, quia ipsum ubi passivum est res distincta essentialiter ac etiam subjecto et situ ab ipso loco, nec aliquam causalitatem habet alterum super reliquum, quam Deus non posset plene supplere, concedo hoc totum. Et cum infertur, ergo Deus potest transferre locatum partibiliter de suo loco, conservando totaliter ubi in ipso locato, negatur consequentia, ut patet in instantia; nam paternitas distinguitur essentialiter, et loco et subjecto, etc. a re, quae est Filius; ergo Deus potest facere Patrem sine Filio, non sequitur ; similiter unio naturae humanae ad Verbum distinguitur essentialiter ab ipso Verbo, ergo potest facere naturam humanam formaliter unitam, et quod talis unio non terminetur ad Verbum non sequitur. Et cum dicit in calce hujus rationis, quod si ubi dicit respectum novum in ipso locato, quod Deus poterit in ipso locato innovare continue ubi, et ipsum in eodem loco adaequata et primo retinere, dico quod haec propositio potest habere duplicem sensum: Primo, quod existente A, in aliqua ultima superficie continentis primo et adaequate includente respectum ad ipsam superficiem, quod simul potest habere aliud et aliud ubi, quia ipsum A, potest adaequate contineri in alia et alia superficie: et hoc modo concedo propositionem, quia Deus potest facere idem corpus simul esse in pluribus locis adaequatis, loquendo de locis materialiter, scilicet accipiendo locum pro superficie ultima, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 10. q. 2. Secundo quod existente A in B, ut in loco sibi adaequato, posset habere aliud et aliud ubi circumscriptivum, non actu existente sub alia et alia superficie, hoc est simpliciter impossibile, quia tunc poneretur respectus sine termino ad quem est, ut supra patuit, quia ubi
passivum dicit formaliter respectum ad ultimam superficiem continentis, ut actu continentem et circumscribentem.
Nunc respondeo ad argumenta facta pro secunda conclusione, quae talis erat, quod ubi non est res alia a loco et a locato distincta, cujus oppositum tenet Doctor ut patet in 4. dist. 10. et in quodlib. q. 11. et alibi soepe.
Ad primam ergo rationem, quod si ubi esset res alia, quod tunc esset possibile per potentiam Dei idem locatum esse in. eodem loco in quo prius, et non esse ubi prius, et e contra, esse ubi prius et non in eodem loco, id est, in quo prius, quae non sunt intelligibilia. Respondeo quod ista littera potest habere multiplicem sensum : Primo quod A possit esse in eodem loco, id est, in eadem superficie in qua prius, et non esse ubi prius, id est, quod actu sit in ultimata superficie, et quod non habeat ubi quod prius habebat in illa superficie ; concedo esse possibile, scilicet quod A contineatur in aliqua superficie, non tamen circumscriptive, et quod non habeat ubi circumscriptivum, ut patet de corpore Christi sub quantitate panis, et hoc conceditur a Doctore in 4. dist. 10. Secundo quod A contineatur in aliqua superficie circumscriptive, et quod non habeat idem ubi, quod prius habuit. Dico hoc esse impossibile, quia idem respectus semper remanet idem termino et fundamento eodem modo se habente, sic intelligendo quod A ponatur commensurari toti superficiei continentis sic, quod ipsum A correspondeat toti superficiei, et partes determinatae a partibus determinatis superficiei, et haec commensuratio est necessario respectus. Non intelligo ergo quod manente A, secundum esse absolutum, et superficie secundum esse absolutum, quod necessario maneat ubi circumscriptivum, sed posita commensuratione supradicta, necesse est ipsum ubi manere quamdiu manet talis commensuratio, et sic patet quomodo ista littera potest intelligi. Possent etiam dari alii sensus, quos brevitatis causa omitto, et quia non multum faciunt ad propositum.
Ad secundam rationem pro secunda conclusione cum dicit, si ubi est talis res, scilicet respectus, Deus annihilet ipsum ubi, quod habet Socrates existens in isto loco demonstrato, dico, quod Socratem existere in aliqua ultima superficie, potest dupliciter intelligi, videlicet commensurative et definitive tantum. Primo modo, non potest destrui ab aliqua potentia ipsum ubi, quia est impossibile Socratem commensurari alicui loco, et non dicere respectum ad ipsum locum, cum talis commensuratio, vel est formaliter respectus, vel saltem necessario includit respectum. Sccundo modo, concedo quod potest annihilare tale ubi circumscriptivum, licet tunc sit difficultas ut est in loco definitive, an necessario dicat respectum ; et teneo simpliciter quod aliquid non potest esse in loco definitive sic, quod sit perfecte praesens illi loco, quin dicat respectum praesentialitatis ad locum, sed de hoc in 4. dist. 10. et in quodlib. quoest. 11.
Et cum infert, quod annihilato ubi circumscriptivo in Socrate, pono quod Deus nullam aliam mutationem faciat in Socrate, aut in alia re, quod est bene possibile suae potentiae. Admitto casum. Et cum ultra quaerit, an Socrates sit in illo loco in quo prius erat, scilicet in ultima superficie continentis, vel non potest dari utrumque, cum dicit, quod secundum dari non potest, quia tunc Socrates esset in loco sccundum aliam mutationem ab illa, qua mutatus fuit secundum ubi, deperdendo ipsum, quod est contra positum ; negatur quod mutetur aliqua mutatione positiva,
videlicet acquirendo aliquod positivum, aut aliqua mutatione deperditiva, deperdendo aliquod positivum, quod prius habuit.
Et cum probat, quia Socrates prius fuit in loco, et nunc non est in loco, ergo mutatur ; negatur consequentia, si in antecedente intelligit Socratem esse in loco nihil aliud esse, nisi in aliqua superficie contineri, et non dicere aliquid formaliter in ipso Socrate, quia ut sic, Socrates nec formaliter aliquid acquirit, nec deperdit. Et si Socratem esse in loco hoc modo, et post non esse diceret mutationem, multa inconvenientia contingerent, quia dicerem etiam Deum sic mutari, quia nunc non est praesens tempori crastino, et cras erit praesens, et similiter heri fuit praesens tempori hesterno, et nunc non est praesens, cum unum extremum praesentialitatis non sit, et tamen non mutatur. De hoc vide Doctorem in primo, dist. 39. contra opinionem D. Thomae. Et hoc est, quia per aliam et aliam praesentiam non acquirit aliquid in se formaliter, nec similiter amittit aliquid quod erat in A, formaliter per carentiam praesentiae. Et multa inconvenientia adduci possent, quae brevitatis causa pertranseo. Si vero Socratem esse in loco diceret formaliter aliquid positivum in Socrate, concedo quod tunc mutaretur si desineret esse in loco,et tunc casus primus esset impossibilis, videlicet quod annihilato ubi in Socrate, si Socrates esset in loco, et ipsum esse in loco dicit aliquid positivum formaliter in Socrate, posset Deus facere Socratem formaliter non esse in loco sine mutatione, quia in illo instanti, quo desineret esse in loco amitteret illum respectum, quem prius habebat. Et cum ultra dicit in calce hujus rationis, quod annihilato ubi in Socrate, aut esset in loco praeexistenti, etc. dico quod non esset ibi circumscriptive, quia Deus de potentia sua potest destruere ipsum ubi circumscriptivum, manentibus corpore, et ultima superficie continentis, ut patet a Doctorem in 4. dist. 10. sed tunc non sequitur quod sit in loco, de quo iste intendit, scilicet in loco circumscriptive.
Ad tertiam rationem cum dicit, si ubi est res aliqua distincta a locato, aut est absoluta, aut respectiva? dico, quod est respectus. Et cum probat, quod non, per divisionem, quia aut est respectus locati ad locum, aut loci ad locatum, aut utriusque, scilicet et locati ad locum, et loci ad locatum,concedo omnes partes hujus divisionis. Et cum probat, quod ubi non dicat respectum loci ad locum, quia tunc locus, puta ultima superficies continentis haberet ubi, et posset convenienter quaeri, ubi est iste locus. et ultra etiam, loci esset locus, quod non concederent; dico quod nullum sequitur inconveniens, quia aliud est loqui de ubi activo, et de ubi passivo, sive de circumscriptione activa et passiva. Nam secundum ubi passivum tantum aliquid dicitur locari, sive esse in loco, et nullo modo aliquid dicitur esse in loco secundum ubi activum, et sic non potest convenienter quaeri de ultima superficie continentis respectu ubi activi, ubi sit tanquam in loco, cum secundum illud nullo modo dicatur esse in loco. Nec similiter sequitur, quod locus sit in loco, quia si ubi activum esset in ultima superficie aut in loco circumscriptive, tunc circumscriberetur ab ultima superficie, quod est impossibile ; et similiter illud ubi haberet aliud ubi, secundum quod primum ubi esset in loco, et sic esset processus in infinitum. Nec illud inconveniens, quod dicit, quod tunc locus esset in loco sequitur apud Scotistas, quia locum esse in loco tantum ex hoc sequeretur, si locus posset moveri localiter, sive ipsum ubi, et hoc est quod dicit Doctor dist.
proesenti. q. 6. ubi sic dicit : Dico igitur, quod locus habet immobilitatem oppositam motui locali omnino, et incorruptibilitatem secundum equivalentiam per comparationem ad motum localem. Primum patet, quia si est aliquomodo mobile localiter, quantumcumque accipiatur, per accidens etiam posset dici esse in loco per accidens, et ei assignari alius et alius locus. Haec ille. Et cum probat, quod locatum non dicat respectum ad locum, quia respectus loci ad locatum est de genere Relationis ; igitur et respectus locati ad locum, dico quod uterque respectus est de genere ubi, quod ubi distinguitur in ubi passivum et activum, nam isti respectus sunt respectus extrinsecus advenientes, ut patet a Doctore in 4. dist. 10.
Ad quartam rationem, quae fundatur in illa interrogatione de loco, etc. dico breviter, quod cum communiter quaeritur in quo loco sit Franciscus, communiter respondetur de loco materiali, vel communi, vel proprio, cum dicunt quod est in Ecclesia, vel in domo, vel in alioloco, quia ipsi intelligunt quod in tali loco continetur. Si tamen ultra quaereretur si Franciscus est in tali superficie contentus, ita quod sit ibi commensurative, dicitne respectum ipsius contenti ad ipsum continens, et e contra ? Periti viri dicerent quod sic, quia videretur eis impossibile aliquod contentum sic perfecte esse praesens continenti, quod totum correspondet toti, et pars parti, quin dicat relationem talis praesentialitatis, quae dicitur circumscriptio passiva. Et quod non valet ista consequentia ad interrogationem factam de loco, respondetur quod est in tali vel tali loco ; ergo ubi non dicit aliquem respectum alium a locato, quia (ut dixi) communiter fit interrogatio de loco materiali. Sicut etiam haec consequentia non valet, si quaeratur, Franciscus est similis Joanni, per quid ergo est similis? sive secundum quid est similis? communiter respondetur, quod secundum albedinem ; ergo similitudo nihil aliud dicit nisi album et album ; non sequitur, cum dicat relationem fundatam in utroque albo ; fit ergo quaestio communiter de fundamentis similitudinis, et per tale fundamentum communiter respondetur, sic dico in proposito.
Ad illam confirmationem cum dicit, si quis interrogat de Socrate, ubi est ? et respondeatur est in Ecclesia vel in scholis, convenienter responderetur. Si igitur in Ecclesia et in scholis, non sunt termini pertinentes ad Praedicamentum ubi, aliqui non convenienter responderent ; igitur ejusdem est interrogativum hoc adverbium ubi, quod ista significant, significant autem loca ipsa extrinseca, et non aliquam rem formaliter loco inhaerentem. Dico quod ubi potest accipi dupliciter: Uno modo pro significato. Alio modo, pro denominato,sive pro materiali. Primo modo, tam ubi activum, quam ubi passivum significat formaliter respectum. Secundo modo, ubi activum accipitur pro ipso continente, et sic communiter fit interrogatio de continente; sicut etiam dicimus, quod talis locus est conveniens locato, scilicet locus materialiter sumptus, ut includit qualitates convenientes corpori naturali locato, sicut etiam dicimus ille locus sanus est, non accipitur pro respectu locantis ad locatum sed pro ipso contincnte includente qualitates facientes pro sanitate.
Ad auctoritatem Commentatoris, 5. Metaph. ubi dicit iste, quod Commentator vult quod locus accipiatur tantum pro ipsa ultima superficie continentis, et ut sic, talis locus est Praedicamentum ubi. Dico quod auctoritas Commentatoris in 5. Metaphys. comm. 28. est ad oppositum ; vult enim ibi, quod respectus continentis localiter ad contentum, sit Praedicamentum ubi. Dicit enim sic : et iste sermo ita cecidit in libro, sed exemplum non convenit exemplificato, ubi loquitur de habitu ;dicere enim quod contentum habet continens, est sicut animal habere cutem et arborem habere cortices, et hoc est proedicamentum habitus. Scyphum autem habere aquam, et civitatem habere homines, est e converso, scilicet quia continens habere contentum, et secundum hunc modum dicitur quod locus habet locatum, et hoc in Proedicamento ubi, et universaliter respectus in hoc Proedicamento est conversus illi, qui est in Proedicamento habitus. Et parum infra : Est enim respectus comparationis inter continens et contentum, si igitur fuerit comparatio continentis ad contentum, erit Proedicamentum habitus, sed e converso de ubi. Haec ille. Et in calce illius commenti sic dicit, numerus respectuum, qui demonstratur per habere sicut secundum numerum respectuum, qui demonstratur per hanc dictionem in; sed hic hoec proepositio in, dignus dicitur de respectu contenti ad continens, et recepti ad recipiendum, et hoc verbum habere dignius dicitur de respectu continentis ad contentum, et possidentis ad possessum.
Ex quibus expresse apparet, quod ex quo ipse habitus, qui est Praedicamentum ubi, dicit tantum respectum habentis ad rem habitam , similiter, ubi dicit respectum continentis ad contentum ; non enim res habens, nec res habita dicuntur habitus, qui est Praedicamentum, nec similiter superficies ultima continens et res contenta dicuntur esse de Praedicamento ubi sed ubi quod est Praedicamentum erit tantum respectus continentis ad contentum, et e contra. Ex iis etiam apparet quid dicendum sit ad auctoritatem Commentatoris,
4. Phys. com. 34. et similiter ad auctoritatem Boetii de Trinit. et sui Commentatoris.
Ultimo loco respondendum est, quomodo illae responsiones factae contra tres rationes, quas facit contra seipsum, non evacuent illas rationes. Cum dicit ad primam, quod sic arguendo, locus est species Quantitatis, vbi est locus, ergo ubi est species Quantitatis, quod est fallacia aequivocationis, ex varia suppositione medii, dico quod si iste vult, quod ubi nullum respectum dicat nec re, nec ratione additum loco sive superficiei, quod in tali argumento non committitur aliqua fallacia ; patet, quia quando aliqua duo sic se habent, quod sunt penitus idem, quod verificatur de uno, verificatur de reliquo ; cum ergo ubi et locus sint penitus idem per te, ergo si de loco verificatur, quod sit species Quantitatis hoc idem verificabitur de ubi.
Praeterea, quandocumque medium habet tantum unum significatum, non contingit fallacia aequivocationis ; sed ubi, et locus significant penitus idem ex parte rei, quia locus significat ultimam superficiem corporis continentis ; et ubi significat eamdem, cum nullo modo per te dicat aliam rem nec absolutam, nec respectivam. Et cum dicit secundo, solvendo hanc primam rationem, quod esto quod locus sit quantitas, non tamen locus est species Quantitatis, sed passio quantitatis. Et probat per Commentatorem 5. Metaph. c. de quanto, ubi dicit, quod Philosophus in Praedicamentis enumerando illas species, locutus est secundum famositatem tantum, etc. dico quod haec responsio minime valet, quia sive locus sit species Quantitatis sive non, nihil refert ad propositum ; quia ego quaero, an locus pertineat ad Praedicamentum Quantitatis, ita quod praecise sit in tali Praedicamento, aut non. Si sic, cura ubi sit penitus idem quod locus, sequitur quod ubi non erit praedicamentum distinctum a Praedicamento Quantitatis, et tunc motus erit tantum ad tria praedicamenta, scilicet ad substantiam,Qualitatem et Quantitatem, quod est contra Philosophum, 5. Metaph. qui ponit motum ad quatuor praedicamenta, scilicet ad tria supradicta, et ad ubi. Si vero locus non est de Praedicamento Quantitatis, et aliud non potest assignari nisi Praedicamentum ubi, tunc quaero, aut dicit rem absolutam, aut respectivam ; si absolutam, nulla alia erit, nisi superficies continentis, quae per se est in Praedicamento Quantitatis ; si respectivam,tunc habetur propositum,scilicet quod locus sit respectus alius ab ultima superficie continentis fundatus in ea, et terminatus ad locatum.
Et cum dicit iste, quod quamvis eadem res sit locus, et quantitas seu superficies, non tamen secundum eamdem rationem dicitur superficies et locus ; sed inquantum est divisibilis secundum duas dimensiones, dicitur superficies ; inquantum vero est id in quo aliud est tali modo essendi in, dicitur locus. Sed haec responsio videtur tantum fuga, tum quia in re, superficies ut includit duas dimensiones, scilicet longitudinem et latitudinem, et ut continet locatum, est simpliciter eadem res, et nullo modo diversificata ; tum quia, ut continet locatum, aut praecise est superficies includens duas dimensiones, aut dicit aliquid aliud. Si primo, ergo locus nullo modo differt a superficie. Si secundo, quaero de illo alio, aut dicit respectum superficiei continentis ad contentum aut absolutum ; quodcumque detur erit contra te. Si dicit respectum, aut ille respectus est ex natura rei, et habetur propositum, quod locus ultra superficiem dicat rem respectivam aliam a superficie ; aut est respectus rationis tantum, et hoc est falsum. Tum, quia locus non esset in aliquo praedicamento, cum praedicamenta sint praeter opus intellectus, tum, quia nullo intellectu comparante, nullus locus esset, quae omnia sunt absurda. Dicere ergo locum distingui a superficie, et ex parte rei non esse aliud ab ipsa, nec ex parte rationis,videtur implicatio in adjecto.
Ad secundam responsionem, qua nititur solvere auctoritatem Auctoris sex Principiorum, dicentis, quod ubi est circumscriptio corporis a locis circumscriptione procedens,etc. dico quod extorquet, et auctoritatem et intentionem Auctoris, cum dicit ipsum ubi non distingui ab ultima superficie continentis ; et cum probat per simile, sicut circumscriptio loci, a qua dicit circumscriptionem corporis procedere, non intelligitur aliqua res a loco distincta, qua circumscribatur locus, dico, quod hoc vel est, quia Auctor sex Principiorum ponit duplicem circumscriptionem, scilicet activam et passivam, nam in eodem instanti quo ponitur activa, ponitur et passiva, et e contra, et non dicit, quod ipse locus, sive circumscriptio activa, a qua procedit circumscriptio passiva, aliquomodo circumscribatur. Dico etiam, quod quando Auctor sex Principiorum dicit, quod ubi est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, id est, quod ipsum ubi respectus procedit a circumscriptione loci naturalis, ut a termino ad quem, quia ultima superficie continentis ambiente locatum, statim in ipso locato oritur circumscriptio passiva, quae est respectus fundatus in locato, et terminatus ad ultimam superficiem ambientem ; et similiter in eodem instanti oritur circumscriptio activa, quae est respectus fundatus in superficie ambiente, et terminatus ad ultimam superficiem corporis locati, et sic patet quomodo secundum Boetium, non sit simpliciter idem circumscribi formaliter, et esse in aliquo loco, accipiendo locum pro ultima superficie.
Ad ultimam responsionem datam ad auctoritatem Auctoris sex Principiorum, dicentis : Non autem in eodem est locus et ubi; sed locus quidem est in eo quod capit, ubi vero in eo quod circumscribitur et complectitur, non videtur iste solvere istam auctoritatem, cum dicit quod cum auctor accipit esse in, non accipit pro inhaerentia, sed per praedicationem et actum exercitum pro signato, et est sensus quod non de eodem dicitur seu praedicatur locus et ubi. Haec enim responsio ex supradictis patet non esse ad intentionem auctoris, cum accipiat ibi esse in praeter omne opus intellectus, et ut dicit veram inhaerentiam.