In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum unus (a) Angelus possit essesimul in pluribus locis ?
Alensis 2. p. q. 32. m. 3. D. Thom. 1. p. q. 52. a. 2. D. Bonav. Me 2.p. a. 2. q. 2. Richard. 1. d. 37. a. 2. q. 3. Mars. 2. q. 2. art. 2. Gabriel hic q. 2. art. 3. Bassol. quaest. 4. art. 3. Vasq. 1. p. d. 190. Goffred. quodlib. 12. Mayr. 2. d. 1. q. 8. Baccon. d. 3. q.2.
Quod non, quia tunc distaret a se, sicut locus distat a loco. Consequentia probatur ex opposito consequentis, quia illa, quae sunt simul alicui tertio, sunt simul inter se.
Item, Angelus est natura omnino limitata: igitur secundum quodlibet quod potest inesse sibi ; igitur secundum locum ; ergo non potest simul esse in pluribus locis.
Praeterea, duo ubi sunt formaliter contraria, quia inter ea potest esse distantia localis, et per consequens motus, et motus est inter duo contraria, vel a contrario in medium; et in praecedenti quaestione dictum est, quod omnia distincta ubi, differunt specie, et quae differunt specie sub eodem genere sunt contraria, et contraria non possunt simul inesse eidem, quia maxime distant, sicut nec contradictoria: ergo, etc.
Item, si sic, tunc posset simul quiescere et moveri, quia quiescere secundum unum ubi, et moveri secundum aliud: sed quiescere et moveri inferunt quiescere et non . quiescere, quae sunt incompossibilia in eodem, igitur ; etc.
Praeterea, aut posset moveri simul ad illa duo ubi, aut ab uno ubi moveri ad aliud, et tamen manere in illo primo ubi, et acquirere secundum cum hoc.Non primo modo, quia duo motus ejusdem speciei, non possunt inesse eidem, 3. Physic. neque multo magis duo motus contrarii.Nec secundo modo, quia termini motus sunt incompossibiles, et ideo mobile acquirendo terminum ad quem, necessario amittit terminum a quo ; igitur, etc.
Contra, (b) Angelus potest esse in aliquo loco toto, puta pedali. Faciat igitur se in extremis hujus loci, non exhibendo se praesentem medio, quia non est ibi ut forma, nec aliquo modo alio, qui videatur necessario requirere praesentiam totius, igitur erit in duobus locis non continuis.
Praeterea, corpus potest esse in duobus locis simul; ergo multo magis spiritus. Antecedens decla rabitur in quarto, in materia de Eucharistia.