IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Titulus quaestionis potest habere multiplicem sensum. Primo, an Angelus possit esse in pluribus locis adaequatis, puta quod locas adaequatus Angeli sit spatium unius milliaris, an simul possit esse in duobus, et Doctor determinabit quod non, loquendo de potestate ipsius Angeli. Secundo, an possit esse in duobus locis non adaequatis, puta quod possit esse in extremis spatii unius milliaris, ita quod non in medio, quae extrema dicuntur loca discontinua, et Doctor videtur sustinere partem negativam et affirmativam, videlicet quod possit esse simul in talibus locis potestate propria, et non possit esse simul. Videtur enim quod utraque sit probabilis. Et Doctor arguit pro prima parte ibi.
(b) Contra, potest esse in aliquo loco loto, puta pedali. Per hanc rationem Doctor videtur probare quod simul possit esse in locis extremis alicujus spatii pedalis absque hoc, quod sit in medio, et patet, quod si est in illis extremis, quod non oporteat esse in medio, quia ex quo Angelus non est in illa quantitate pedali, sicut forma in subjecto, quae non posset simul esse in extremis illius quantitatis, quin simul informet media inter illa extrema, nec est ibi sicut locatum in loco circumscriptive, quia tale locatum non potest esse in extremis alicujus quantitatis, quin simul sit in medio; cum ergo Angelus sit simpliciter indivisibilis, et habeat, puta quantitatem pedalem pro loco sibi adaequato, ita quod non in majori, sequitur quod sicut potest esse in uno extremo, ita possit simul esse in alio extremo illius quantitatis, absque hoc quod sit in medio, cum non sit ibi sicut forma informans, nec circumscriptive, et sic simul potest esse in duobus Iocis discontinuis. Et haec ratio Doctoris valet, tenendo quod Angelus possit esse in majori et in minori loco infra locum sibi adaequatum, ut patuit in quoestione immediate proecedenti. Secunda pars opposita primae aliter non probatur a Doctore.