IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) In ista quoestione. Hic Doctor tres conclusiones dicit. Prima est Damasceni, cap. 16. et 33. dicentis, quod Angelus de facto non est simul in duobus locis, quia cum est in coelo, non est in terra, nec e converso. Secunda est de possibilitate Angeli naturali, et dicit quod est probabile, unum Angelum non posse simul esse potentia sua naturali in duobus locis, quorum uterque sit sibi adaequatus secundum ultimum potentiae suae, puta si secundum ultimum potentiae suae posset esse in loco unius milliaris, non posset virtute propria esse in duobus locis talibus, quia tunc iste locus non videretur sibi adaequatus secundum virtutem suam naturalem. Et addit, an in duobus locis discontinuis possit esse, quorum nec unus, nec alius est sibi adaequatus dubium est, nec videtur ratio necessaria pro, nec contra.
Adverte, quod loca continua sunt illa, quorum ultima sunt unum, ut patet 5. Phys. quod tunc contingit, quando inter illa tantum cadit aliquod indivisibile continuans illa, quod est finis unius et principium alterius, et sic partes extremae alicujus continui, puta pedalis, non dicuntur ad invicem continuae, quia nullus punctus immediate cadit inter illas continuas, puta, qui sit finis primae partis extremae, et principium alterius partis extremae ;
si ergo unus Angelus esset in illis partibus extremis, tunc esset in duobus locis discontinuis. Sed difficultas est, an simul possit esse in duobus locis continuis, puta, in duabus partibus alicujus quantitatis ad invicem continuis. Doctor aliter non determinat.
Tertia conclusio est, quod loquendo de divina potentia, Angelus simul potest esse in duobus locis, sive adaequatis, sive non adaequatis, cum nulla appareat contradictio. Et de hac materia prolixius tractatur a Doctore, in 4. dist. 10. q. 2.
Nunc solvenda sunt argumenta principalia, quibus Doctor videtur probare esse simpliciter impossibile per quamcumque potentiam Angelum simul posse esse in pluribus locis.
(b) Ad primum, respondet ibi : Ad primum dico, etc. Sequitur et tamem manus distat a manu, et hoc est ratione illimitationis ipsius animae, secundum quam est simul tota in toto et in qualibet parte ; sed si esset sic limitata, quod tantum informaret unam partem, puta manum dextram, sic simul non posset informare sinistram, quin distaret a seipsa. In proposito autem existens in pluribus locis simul per quamcumque potentiam, est aliqualiter illimitatum, ideo non sequitur quod si simul est in duobus locis ab invicem distantibus, quod distet a seipso ; sicut nec valet, quod aliqua duo sint simul inter se, si sint simul alicui tertio illimitato, patet, quia existens Brixiae, et existens Romae, sunt simul cum Deo, ergo sunt simul inter se ; non sequitur, quia comparantur tertio illimitato secundum immensitatem, sed si essent simul Francisco existenti tantum in illo loco propter sui limitationem essent simul inter se.
(c) Ad secundum. Respondet concedendo, quod sit limitatus quoad naturam suam et naturales proprietates. Sed ex hoc non sequitur ipsum esse limitatum quoad passionem accidentalem, sive quoad respectum, qualem dicit ubi, et sicut non repugnet eidem albo limitato in se simul posse habere plures similitudines, sic non videtur repugnare naturae Angeli in se limitatae, simul posse habere plura ubi, sive adaequata, sive non adaequata.
(d) Ad tertium. Respondet ibi : Ad tertium quoere. Et additur responsio hic in littera, quod non est inconveniens contraria relativa inesse eidem, ut patet de relationibus moventis et moti in eodem, ut patet a Doctore, in 1. distinct. 2. parte 2. q. 3. dist. 5. quoest. 2. et in 2. dist. 25. et in quarto. dist. 10. q. 2. Ad argumenta principalia.
Quamvis hoc sit satis bene dictum, dico tamen ad argumentum, cum dicitur quod motus est a contrario in contrarium, id est, quod terminis a quo contrariatur termino ad quem, quod Aristoteles loquitur de contrarietate large sumpta, quae est a privatione termini a quo ad terminum ad quem, sicut etiam ipse Aristoteles dicit primo Physic. quod forma et privatio sunt contraria, accipit ibi contraria large. Dico ergo, quod quando aliquid movetur a non A ad A, non potest simul esse sub non A et sub A, et sic quando aliquid movetur a non tali loco ad talem locum, non potest simul esse in tali loco et sub privatione ejusdem. Si autem intelligat, quod motus semper sit inter terminos contrarios positive, patet esse falsum, ut patet de calido ut quatuor, quod movetur ad calidum ut octo, nam calidum ut quatuor est terminus a quo positivus, et calidum ut octo est terminus ad quem positivus, et isti sunt termini fundamentales, et possunt simul esse. Sic dico in proposito, quod cum A movetur a loco B ad locum C, termini fundamentales sunt B et C, et isti termini sunt compossibiles,
quia A potest esse simul sub B et C, termini tamen formales sunt incompossibiles, qui sunt privatio et habitus ; est enim impossibile, quod A simul sit sub negatione C et sub ipso C. Et quod dicit supra quod omnia distincta ubi differunt specie, hoc non est verum simpliciter, quia plura ubi possunt tantum differre numero, ut supra patuit q. 6. de ubi sibi ad invicem succedentibus, bene verum est quod illa ubi, inter quae est motus localis differunt specie, propter spatium interceptum, ut exposui supra in illa q. 6. Posito etiam quod differrent specie, non sequitur quod distincta specie sint semper contraria, ut patet de albedine et rubedine. Si dicatur, quod si Angelus simul potest esse in duobus locis, ergo simul potest esse sursum et deorsum, quae videntur contraria. Dico conformiter ad ea, quae dicit Doctor in 4. dist. 10. q. 2. respondendo ad principalia argumenta.
(e) Ad quartum dico. In ista littera plura dicit, quod sicut moveri est aliter se habere nunc quam prius, id est, quod mutari proprie est nunc indivisibiliter aliter se habere, quam prius se habuerit divisibiliter, quia prius erat sub esse divisibili successivo, et nunc sub esse indivisibili, ut expositum est supra, q. 4. proesentis, dist. ibi : Et tunc ad secundam instantiam, quoe est de generabilibus et corruptibilibus, etc. Sequitur in littera : ita quiescere est nunc se habere sicut prim, nunc quiescens per horam, ita se habet nunc, scilicet in ultimo instanti illius horae, sicut prius se habuit per totam horam, ut infra patebit q. 9. proesentis, dist. Sequitur : Non est autem inconveniens respectu hujus ubi aliquid se habere nunc ut prius,ut cum quiescit in illo ubi per horam, et in ultimo instanti illius horae, ita se habet sicut prius per totam horam. Nec similiter est inconveniens respectu alterius ubi aliter se habere nunc quam prius, quia in aliquo ultimo instanti est in aliquo ubi, in quo prius non fuit, quando movebatur localiter in terminum motus ; aliter se habet nunc, quia indivisibiliter, quam prius se habuerit, quia prius se habuit divisibiliter et successive, dum esset sub motu locali, et ita non est inconveniens in aliquo loco quiescere et in alio moveri. Sequitur : Et ex hoc concedo absolute, quod quiescit simul et movetur, quia proedicata affirmativa simpliciter sumpta, puta moveri et quiescere sequuntur ex seipsis sumptis cum determinatione non diminuente, nam bene sequitur, Franciscus movetur in isto loco, ergo simpliciter movetur et quiescit in alio loco: ergo simpliciter quiescit. Arguitur enim a parte in modo ad suum totum. Non autem sequeretur si argueretur cum determinatione diminuente ; non enim sequitur, Franciscus movetur secundum imaginationem tantum, ergo simpliciter movetur. Sequitur : (f) Et cum infertur ulterius, igitur quiescit et non quiescit,ibi est ignorantia Elenchiet fallacia secundum quidad simpliciter, nam verus Elenchus est contradictio ad idem secundum idem, similiter et in eodem tempore, ut patet in Elenchis, et ubi fit contradictio non habens omnes istas conditiones, dicitur ignorantia Elenchi, quia est ignorantia vere contradictionis. In proposito autem cum dicitur, ergo quiescit et non quiescit, deficit sibi ista conditio, quae est ad idem, sive respectu ejusdem. Cum enim dico Franciscus in loco A quiescit, et in loco B non quiescit, quiescere et non quiescere verificatur de Francisco respectu diversorum ubi. Si vero diceretur Franciscus respectu A ubi quiescit, et respectu ejusdem A, ubi non quiescit, tunc esset contradictio, et non est ignorantia Elenchi.
Dicit etiam quod est fallacia a secundum quid ad simpliciter, quia non sequitur : Franciscus non quiescit respectu A ubi, ergo simpliciter non quiescit, sicut nec etiam sequitur : Franciscus non est albus secundum dentes, ergo non est simpliciter albus. Argumentum enim a parte in modo non diminuente ad totum in modo, affirmative valet, sed non valet negative. Unde bene sequitur: Franciscus currit velociter, ergo simpliciter currit: non tamen sequitur negative : Franciscus non currit velociter, ergo non currit simpliciter. Sic in proposito, etc. ibi parum infra : Ita quod in omnibus talibus in quibus contrahuntur proedicata, inferunt affirmativas, in quibus eadem proedicata simpliciter includuntur, sed non inferunt negativas, in quibus proedicata inferuntur simpliciter subjectis non convenire propter causas dictas. Sic exemplificatur, quando praedicata sunt contracta, ut cum dico, Franciscus currit velociter, currere enim contrahitur per ly velociter, tale praedicatum infert aliam propositionem affirmativam, in qua idem praedicatum simpliciter includitur, quia bene sequitur: Franciscus currit velociter, ergo Franciscus absolute currit, et sic cum dico A est duplum ad B, ergo est duplum absolute, sed non infertur negative, A non est duplum ad B, ergo non est duplum absolute, sed committitur fallacia secundum quid ad simpliciter.
(g) Ad ultimum dico, quod utroque modo est possibile. Et cum improbatur primus modus, dicit quod non est incompossibilitas motuum, nisi propter incompossibilitatem formarum secundum quas sunt motus. Cum ergo duo ubi, non sint incompossibilia in eodem in esse quieto, ut supra patuit, et specialiter in quarto, dist. 10. q. 2. sequitur quod nec ut habent esse in motu, erunt incompossibilia.
Est autem dictum Philosophi verum de motibus secundum formas incompossibiles, quales sunt, formae absolutae, sed non ejusdem speciei et de hoc alias. Et cum improbatur secundus modus, dicit Doctor quod motus generationis est distinctus a motu corruptionis, quia termini eorum distinguuntur ; nam terminus a quo formalis respectu generationis est non esse formae, et terminus ad quem formalis est ipsa forma acquisita; respectu vero corruptionis terminus a quo est forma, et terminus ad quem est non esse ipsius formae. Et dicit quod generatio et corruptio frequenter concurrunt, quia ad generationem unius sequitur corruptio alterius, et e contra ; non tamen est simpliciter necessarium quod concomitentur, ut supra patuit in isto secundo, dist. 1. quoest. 3. in responsione ad tertium argumentum principale. Et cum dicit, quod tunc sunt quatuor termini supra, quando generatio et corruptio concurrunt,duo scilicet a quibus, una privatio et una forma, quia terminus a quo corruptionis est una forma, et terminus a quo generationis est una privatio, et duo termini ad quos, scilicet una privatio et una forma, quia terminus ad quem corruptionis est privatio formae, et terminus ad quem generationis forma.
(h) Ita in motibus est recessus a termino a quo, et accessus ad terminum ad quem, etc. Dicit Doctor in ista littera, quod quamvis communiter in motu locali sint duo motus, et per consequens quatuor termini, ut patet quando corpus A movetur loco B in locum C, recedendo a B, sunt ibi duo motus, scilicet a B in non B, et a non C ad C, et sic quatuor termini ; si tamen A posset moveri ad locum C non deperdendo priorem locum, puta B, tunc tantum ibi esset unus motus, scilicet a non C ad C, et duo tantum termini, scilicet privatio loci G, et ipsum C. Et cum dicitur termini motus sunt incompossibiles, verum est de proximis terminis ejusdem motus, puta de privatione et habitu, qui sunt termini formales; sed non est verum de terminis, qui possunt esse quorumcumque motuum differentiam, sicut est de duobus ubi, quae sunt respectu motuum differentium, ut cum quis movetur ab ubi sursum ad ubi deorsum, vel e contra, vel ab ubi dextro ad ubi sinistrum, ut expositum est supra, quoest. 6. proesentis distinctionis, etc.