In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Arguit esse simpliciter impossibile plures Angelos posse esse simul in eodem loco per quamcumque potentiam. Primum argumentum est S. Thomae : Duae causae totales non possunt esse respectu ejusdem effectus, quia tunc idem effectus posset simul esse et non esse, ut deducit Doctor in 1. dist. 1. p. 1. q. ult. et alibi. Sed Angelus existens in uno loco est totalis causa respectu operationis in tali loco, propterquam dicitur esse ibi, puta movendo aliquod corpus, tunc Angelus dicitur esse ibi per talem motum, secundum opinionem S. Thomae 1. p. q. 52. art. 1. Ergo si alius Angelus simul esset in eodem loco, tunc esset causa totalis ejusdem operationis, scilicet movendo illud corpus, cum non sit in loco nisi per operationem transeuntem in corpus circa quod operatur, ut supra patet a S. Thoma. Nec videtur habere aliam operationem circa corpus, quia Angelus non transmutat corpus causando ibi aliquam formam. Argumentum secundum clarum est.