IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) In ista quoestione. Haec quaestio est satis facilis, et plura dicit Doctor.
Primo, quod in ista quoestione non est veritas ita certa et clara de facto, sicut est in proesenti quoestione, patet, quia in praecedenti quaestione certum est de facto, eumdem Angelum simul non esse in pluribus locis, ut ibi patuit, sed in ista non est ita certum de facto, quod plures Angeli sint in eodem loco, velne ; videtur enim de facto plures Angelos fuisse in eodem loco, et patet auctoritate Richardi, de Trinit. ubi arguit daemones non habere corpora per hoc, quod legio fuit in corpore unius obsessi, ut patet Lucoe 8. et Marci 5. Non enim potuisset legio fuisse in aliquo, si illi Angeli mali habuissent corpora, ideo videtur arguere, quod si habuissent corpora, fuissent eorum corpora simul in eodem loco ; igitur modo quando non habent corpora, videtur quod simul fuerunt in eodem loco.
(b) Si etiam. Secundo probat hoc idem ibi : Si etiam unus Angelus movens coelum, etc.
Nunc solvenda sunt argumenta principalia.
(c) Ad primum. Respondet Doctor, primo negando suppositum, videlicet quod Angelus tantum sit in loco per operationem, ut improbatum fuit supra quoest. 6. Secundo dicit, quod si etiam illud suppositum admitteretur, scilicet quod Angelus tantum sit in loco per operationem, adhuc unus Angelus posset operari circa idem corpus una operatione, et alius alia operatione, et sic uterque esset in eodem loco per operationem. Et si dicas, quod non potest operari circa corpus, nisi corporaliter movendo, modo idem corpus non potest simul moveri a duobus moventibus totalibus ; dicit Doctor quod hoc non obviat, et responsio stat in hoc, non est necesse Angelum movere illud corpus secundum ultimum potentiae suae, imo potest citra ultimum suae potentiae movere cura sit agens mere liberum, pono ergo quod unus moveat libere circa ultimum potentiae suae, tunc alius potest sibi cooperari ad eumdem motum. Sicut si aliquis haberet virtutem, qua posset ferre quatuor lapides secundum ultimum potentiae suae, et potest citra ultimum potentiae suae tantum portare duos, et tunc potest habere alium cooperantem portantem secum alios duos lapides.
(d) Ad secundum. Respondet quod illa major, quae est famosa in multis materiis, non est rationabilis, nam esse in nullam habitudinem essentialem dicit, patet quia esse in loco, non dicit dependentiam essentialem locati a loco; patet, quia esse in loco non dicit dependentiam essentialem locati a loco, esse tamen ab dicit habitudinem essentialem, quia communiter dicit dependentiam essentialem causati ad causam.
Arguit ergo Doctor a fortiori, si plura possunt esse ab eodem et eodem modo, quae essentialiter dependent ab illo, multo fortius plura possunt esse in eodem loco et eodem modo essendi in loco, cum talia locata tantum dicant habitudinem accidentalem ad locum, ut patet, ideo illa propositio famosa non est multum rationabilis. Similiter habent temporalia eumdem respectum ad tempus, sicut locata ad locum ; ex hoc ergo videtur sequi quod non possunt plura temporalia esse in eodem tempore.