In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum (a) Angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo?
Alensis 2. part. q. 33. membr. 1 2. ubi Gajet. D. Bonav. 1. d. 37. 2. d. 2. q. 1. Richard. art. 3. q. 1. D. Thom. 1. p. q. 53. art. 1. Hervaeus tract. de motu ano. a. 1. art. 1. Durand. 1. d. 37. q. 1. 2. p. aegid. 2. d. 37. Bacon. 2. d. 3. q. 2. Vasq 1. p. d. 194. ipse Scot. 6. Phys. q. 1 2. 3. et 2. Met. q. 4. 5. et 6. et 8. Met. q. 3. et de 1. princ. c. 3. in Theorem. sig. omnes formae ejusdem.
Primo arguitur, quod non possit moveri, quia motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia, ex 3. Physicorum: ubi autem vel locus non est actus Angeli, nec perfectio, quia omnis perfectio videtur esse nobilior perfectibili aliquo modo, non sic autem ubi respectu naturae Angelicae.