In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
?
Doctores citati quaest, praeced, et specialiter. Greg. 2. dist. 6. quaest, 1. art. 4. Capreol. ibi art 4. Major hic q. 11. fin. Vasg. 1. p. d. 194. Scot. q. praeced. n. 3. vide eum 9. Met. quaest. 7. de primo princ. c. 3. et 4. concl. 6. et 9. et 4. Physic. quaest. 8. et 9. Mayron 2.d. 2. q .11.
Decimo (a)quaero :utrum Angelus possit movere se? Quod non, quia nihil idem potest simul esse in potentia, et in actu secundum idem: movens autem, secundum quod movens, est in actu, et motum secundum quod motum, est in potentia: ergo nihil movet se.
Confirmatur ratio per hoc, quod aliqua dividentia ens ut substantia et quantitas, sunt incompossibilia in aliquo uno eodem; ergo pari ratione, actus et potentia in quolibet uno sunt incompossibilia.
Item, omne quod movet se, dividitur in duo, quorum alterum est primo movens, alterum primo motum, ex 8. Physic. Et probatur ex prima conclusione 7.quod nihil movet se primo,quia tunc quiesceret ad quietem partis, et non quiesceret ad quietem ejus, quae probatio tenet de corpore moto: et ex hoc sequitur, quod in quocumque corpore movente se, sit talis distinctio, et ex hoc videtur sequi universaliter, quod in quocumque movente se requiratur talis distinctio. Eadem enim videtur incompossibilitas, quod idem non corpus moveat se primo,sicut quod idem corpus moveat se primo ; sed Angelus non dividitur in duo, quorum alterum sit primo movens, alterum primo motum ; ergo, etc.
Contra, Angelus potest moveri localiter ex praecedenti quaestione, et non a corpore effective,nt videtur, nec tantum miraculose a Deo; ergo movetur a seipso.