In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Decimo quaerit Doctor: An Angelus possit movere seipsum de loco ad locum, id est,an in Angelosit aliqua virtus activa,quae sit principium formale sui motus localis, sive qua possit movere seipsum motu locali, ita quod idem Angelus numero sit receptivus motus localis et productivus ejusdem motus in seipso.
Primo arguit probando quod nihil possit movere se, quia tunc idem respectu ejusdem esset simul in actu et in potentia, quia movens, ut movens est in actu, quia omne agens agit in quantum est in actu , ut patet a Philosopho 2. Physic. text. com. 37.
Reliqua patent.