In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Titulus quaestionis sic debet intelligi, an substantia materialis, scilicet physicalis substantia, in quocumque instanti, etiam naturae, de necessitate includat singularitatem, ita quod sit impossibile pro aliquo instanti intelligere talem substantiam non cointellecta ejus singularitate, vel sic : an talis substantia in aliquo priori naturae praeter omnem operationem intellectus collativam possit intelligi sive concipi talis substantia, sic quod in tali conceptu non includatur ratio singularitatis, et sic patet titulus quaestionis.
(b) Hic dicitur. Hic Doctor recitat opinionem Fratris Adae, quae opinio dicit in sententia, quod substantia materialis praeter operationem intellectus,ex natura rei sic de necessitate est singularis, quod non potest concipi in aliquo priori naturae, non concepta ejus singularitate, quam conclusionem probat per simile, quae probatio patet in littera.