IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit naturam de se non esse universalem, nec singularem, sed indifferentem ad utrumque. Et sicut per intellectum fit universalis, ita per aliquid contrahens eam fit singularis, nec ei repugnat secundum se, esse cum quacumque unitate singulari, quatenus tamen habet hanc singularitatem, hoc ei repugnat.
Ad quaestionem igitur concedo conclusionem istarum rationum, et dico quod substantia materialis ex natura sua non est de se haec, quia tunc sicut deducit prima ratio, non posset intellectus intelligere ipsam sub opposito, nisi intelligeret objectum suum sub ratione intelligendi repugnanti rationi talis objecti ; sicut etiam deducit secunda ratio cum suis probationibus omnibus, aliqua est unitas in re realis absque omni operatione intellectus, minor unitate numerali, sive unitate propria singularis, quae unitas est naturae secundum se i et secundum istam unitatem propriam naturae, ut natura est, natura est indifferens ad unitatem singularem; non ergo de se est sic una unitate illa, scilicet unitate singularitatis.
(a) Qualiter autem potest hoc intelligi, potest aliqualiter videri per dictum Avicennae 5. Metaph. ubi vult, quod equinitas sit tantum equinitas, nec ex se una, nec plures, nec universalis, nec particularis. Intellige, non est ex se una unitate nume- rali: nec plures, pluralitate opposita illi unitati, nec universalis actu, eo modo quo aliquid est universale factum ab intellectu, non ut objectum intellectus, nec est particularis de se ; licet enim nunquam sit realiter sine aliquo istorum, non tamen est de se aliquod istorum, sed est prius naturaliter omnibus istis. Et secundum istam prioritatem naturalem est quod quid est, et per se objectum intellectus, et per se ut sic, consideratur a Metaphysico, et exprimitur per definitionem ; et propositiones verae primo modo sunt verae ratione quidditatis sic acceptae, quia nihil dicitur de quidditate per se primo modo, nisi quod includitur in ea essentialiter, inquantum ipsa abstrahitur ab omnibus istis, quae sunt posteriora ipsa naturaliter. Non solum autem ipsa natura est de se indifferens ad esse in intellectu, et in particulari, ac per hoc ad esse universale et singulare, sed et ipsa habens esse in intellectu, non habet primo ex se universalitatem ; licet enim ipsa intelligatur sub universalitate, ut sub modo intelligendi ipsam, tamen universalitas non est pars conceptus ejus primi, quia non conceptus Metaphysici, sed Logici. Logicus enim considerat secundas intentiones applicatas primis, secundum ipsum Avicennam; prima (b) ergo intellectio est naturae, ut ei non cointelligitur aliquis modus, neque qui est ejus in intellectu, neque qui est ejus extra intellectum, licet illius intellecti modus intelligendi sit universalitas, sed non modus intellectus. Et sicut secundum illud esse, non est natura de se universalis, sed quasi universalitas accidit illi naturae secundum primam rationem ejus, secundum quam est objectum, ita etiam in re extra; ubi natura est cum singularitate, non est natura illa de se terminata ad singularitatem, sed est prior naturaliter illa ratione contrahente ipsam ad singularitatem illam: et inquantum est prior naturaliter ipso contrahente, non repugnat sibi esse sine illo contrahente. Et sicut (c) objectum in intellectu secundum illam entitatem ejus et universalitatem habet vere esse intelligibile, ita etiam in rerum natura secundum illam entitatem habet verum esse extra animam reale; et secundum illam entitatem habet unitatem sibi proportionabilem, quae est indifferens ad singularitatem, ita quod non repugnat illi unitati de se, quod cum quacumque unitate singularitatis ponatur.
Hoc ergo modo intelligo naturam habere unitatem realem minorem unitate numerali, et licet non habeat eam de se, ita quod sit intra rationem naturae, quia equinitas est tantum equinitas, secundum Avicennam 5. Metaph. tamen illa unitas est passio propria naturae secundum suam entitatem primam, et per consequens nec est ex se haec intranee, nec secundum entitatem propriam necessario inclusam in ipsa natura secundum primam entitatem suam.