IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Qualiter autem potest hoc intelligi, etc. Hic nota pro majori intelligentia, quod natura, puta hominis, potest dupliciter considerari. Primo, ut producitur actu intellectus divini in esse objectali,
ita quod ante operationem intellectus divini nullum penitus esse habet, nec esse cognitum, nec esse objectale, nec esse potentiale ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 4. et dist. 36. et 43. et in. 2. dist. 1. quaest 4. Secundo, consideratur inquantum producitur in esse objectali sive in esse intelligibili, et ut in tali esse fundatur postea esse possibile, puta homo ab aeterno productus fuit ab intellectu divino in esse intelligibili et in esse possibili et in tali esse dicitur ens per se quidditative, et est illud idem esse, quod esse essentiae reale, sed in hoc tantum differunt, quod illud esse objeclivum, sive possibile est esse absolutum hominis secundum quid tantum, quia ut sic nullum esse reale habet, sed tantum sibi non repugnat esse realis existentiae, ita quod non est simpliciter nihil, sicut chimaera, cui repugnat simpliciter esse, et haec patent a Doctore in i. dist. 36. Tertio consideratur, ut actu habet esse cognitum ab aeterno, et ut sic fundat relationem rationis terminatam ad Deum intelligentem, ut patet a Doctore ubi supra. Quarto consideratur, ut habet esse actualis existentiae in suis singularibus. Si teneatur, quod ipsa natura humana secundo modo accepta, scilicet in esse objectali, et possibili vere habeat esse quidditati vum, et de ipsa verificantur omnia praedicata essentialia, et passiones demonstrabiles, est facilis modus tenendi, nam ut sic, habet esse per se, et sic ponitur in Praedicamento. Si vero teneatur modo tertio, scilicet quod habeat esse cognitum, non est ita facilis modus sustinendi quomodo per se habeat esse quidditatum, et per se reponatur in Praedicamento, quia homo ut cognitus ab intellectu divino non videtur dicere unum conceptum per se, cum sit quoldam per accidens, constitutum ex natura et relatione ad Deum cognoscentem, et ut sic, non videtur per se reponi in Praedicamento ; melius est ergo accipere omnes quidditates, prout habent esse objectale productum ab actu intellectus divini. Quod dicit ergo Doctor quod humanitas est tantum humanitas, debet accipi humanitas, ut habet esse objectivum, et addit: nec est particularis de se; licet enim nunquam sit realiter sine aliquo istorum, non tamen est de se aliquod istorum, sed est prius naturaliter omnibus istis. Et secundum istam prioritatem naturalem est quod quid est, et per se objectum intellectus, et per se, ut sic consideratur a Metaphysico, et exprimitur per definitionem ; et propositiones verae primo modo sunt verae ratione quidditatis sic acceptae, quia nihil dicitur de quidditate primo modo accepta, nisi quod in ea essentialiter includitur, inquantum ipsa abstrahitur ab omnibus istis, quae sunt posteriora naturaliter, scilicet ab unitate, universalitate, particularitate, etc.
Sed dubitatur, quomodo ista natura ex natura rei dicitur communis, id est, praeter operationem intellectus collativi, et prius natura ipsa individuatione, ut infra patebit praesenti q. ac per consequens prius natura ipsa existentia, cum existentia primo insit individuis ; ergo ut sic, non repugnat sibi parari ab existentia et ab omni individuo, quia priori natura, ut sic, non repugnat posse esse prius duratione posteriori natura, ut patet a Doctore dist. 1. q. 2. hujus. Et ex alia parte dicit Doctor quod existentia et ipsa natura sunt eadem res, ut supra patuit dist. 1. quaest. 2. hujus, et alibi saepe.
Respondeo et dico, quod si accipiatur natura, ut tantum habet esse objectale sive possibile, patet quod actu separatur ab existentia actuali, quia, ut sic, fuit ab aeterno, et existentia non. Et ultra existentia hominis potest annihilari, et tamen adhuc natura hominis in esse objectali remanet incorruptibilis. Nec similiter natura accepta, ut habet esse cognitum est eadem cum existentia, cum tale esse cognitum fuerit ab aeterno.
Dico etiam, quod tam essentia quam existentia possunt multipliciter considerari, nam primo consideratur essentia, puta hominis, ut praecise habet esse objectale. Secundo, ut habet esse possibile tantum. Tertio, ut habet esse cognitum. Primo et secundo modo praecise consideratur secundum totum esse hominis essentiale absolute, licet illud esse absolutum dicatur secundum quid, quia nihil reale actu dicit, ut patet a Doctore in 1. dist. 36. Tertio modo consideratur illud idem esse non absolute, sed ut includit relationem rationis ad Deum cognoscentem. Pariformiter dico de existentia hominis, quae potest considerari, primo, ut tantum habet esse objectale ; secundo in esse possibili ; tertio in esse cognito. Primis duobus modis accipitur existentia hominis absolute, et est simpliciter eadem cum illa quae actu, et tamen differt ab illa, quia illa est in actu, haec autem in potentia. Tertio modo accipitur, ut includit relationem ad Deum cognoscentem. Secundo principaliter praemitto, quod existentia est gradus intrinsecus essentiae, sive illius cujus est, et est simpliciter impossibile esse aliquam essentiam sine suo modo intrinseco, cum modus intrinsecus nullo modo distinguatur realiter, nec formaliter positive ab eo cujus est, ut patet in i. dist. 8. q. 2. in responsione ad primum argumentum principale. Tertio praemitto, quod in quocumque esse ponitur aliqua res, sive in esse objectali, sive possibili, sive in esse cognito, in eodem esse semper ponitur modus intrinsecus illi, puta esse finitum est gradus intrinsecus hominis, si homo habet esse tantum objectivum, tunc finitas, quae est gradus intrinsecus, habebit tantum esse objectivum, si possibile, possibile, si actu, actu. Similiter perfectio limitata intrinseca, eo praecise modo convenit rei, quo res habet esset si enim res habet esse objectivum, perfectio limitata convenit sibi tantum in esse objectivo, et ut sic est inseparabilis ab illa.
His praemissis pono aliquas conclusiones. Prima: Sicut homo ab aeterno habet esse objectivum, sic existentia hominis in esse objectivo praecise convenit homini, ut gradus intrinsecus illius, et ut sic esse essentiae hominis in tali esse, est simpliciter idem cum esse existentiae illius in tali esse.
Secunda: Sicut essentia hominis ab aeterno habet esse possibile praecise, ita existentia in esse possibili praecise convenit essentiae hominis, ut gradus intrinsecus, et sic simpliciter est impossibile essentiam hominis in esse possibili consideratam, posse esse sine existentia in esse possibili consideratam, cum sit gradus intrinsecus ejus.
Tertia conclusio : Essentia hominis potest considerari in esse reali et actuali, ut sic, ponitur ista conclusio : Sicut essentia hominis in esse reali et actuali ponitur in tempore, ita existentia ejus in esse reali et actuali convenit essentiae hominis praecise in tali esse reali et actuali, et sic est simpliciter impossibile, essentiam hominis in esse reali et actuali realiter distingui ab ejus existentia in esse reali et actuali praecise considerata per propositionem Doctoris in 2. dist. 1. q. 5. et dist. 2. q. 2. Si B ut posterius inest A, ut priori, et hoc per rationem intrinsecam ipsius A, et impossibile est A esse sine B, A identificat sibi realiter B. Sed essentia hominis in esse reali et actuali . est prior sua existentia actuali, patet,
quia res est prior natura suo modo intrinseco,- et talis existentia inest essentiae per rationem intrinsecam ipsius essentiae, nam per definitionem alicujus demonstratur existentia de illo, ut supra patuit in isto 2. dist. 1. q. 3. In quocumque ergo esse ponitur essentia, semper ponitur prior existentia, et ut causa intrinseca illius, puta si essentia hominis sit tantum in esse objectivo, ut sic, est prior sua existentia in esse objectivo considerata, et ut sic, est ratio intrinseca respectu talis existentiae.
Ex his omnibus ergo conclusionibus infero veritatem propositionis Doctoris, videlicet quod essentia est simpliciter eadem realiter cum existentia, semper reddendo singula singulis, ita quod essentia in esse actuali reali includit per realem identitatem existentiam in esse reali et actuali; et similiter essentia in esse objectali vel possibili considerata, includit per realem identitatem existentiam, ut praecise in esse objectali et possibili consideratam. Et sic patet evidens propositio Doctoris, ab aliquibus tamen male intellecta, qui imaginantur quod essentia rei, quae fuit ab aeterno, dicatur eadem realiter cum actuali existentia, quae est ex tempore, quia distinctio realis est tantum inter rem et rem actu existentem ; cum ergo existentia non fuerit existens actu ab aeterno, ergo non distinguitur realiter ab actuali existentia, quae expositio nullo modo est ad mentem Doctoris. Vult enim expresse, quod sit simpliciter impossibile, esse essentiam sine existentia ; modo essentia hominis ab aeterno in esse objectivo fuit, et pro tunc non fuit existentia actualis ; dicendum est ergo, quod propositio Doctoris est simpliciter vera, intelligendo eam, ut exposui. Non enim intelligit Doctor quod essentia in esse objectivo non possit esse sine existentia actuali, sed praecise intelligit, quod est simpliciter impossibile esse essentiam aliquam in esse possibili, sine existentia in esse possibili, vel in ess3 actuali, sine existentia in esse actuali, quam expositionem bene nota.
Sed si quaeratur, si essentia non distinguitur realiter ab existentia, cum utrum que sit praeter opus intellectus, et essentia non sit praecise ipsa existentia, cum modus intrinsecus non sit praecise res, cujus est modus, quomodo ergo essentia distinguitur ab existentia. Dico breviter, quod eo modo praecise distinguitur, sicut distinguitur a suo modo intrinseco, qui non distinguitur realiter, ut patet ; nec formaliter positive, cum gradus intrinsecus non dicat aliquam formalitatem distinctam a formalitate rei, cujus est, ut patet a Doctore in 1. ubi supra. Distinguitur ergo praecise ex natura rei, accipiendo distinctionem ex natura rei, pro minima distinctione, quae haberi potest praeter opus intellectus, videlicet quando praeter opus intellectus aliquid ex natura rei convenit uni, quod non convenit alteri ; et sic existentiae convenit ex natura rei esse modum intrinsecum, qui modus simpliciter repugnat rei, cujus est talis modus. Si etiam quaeratur quomodo essentia in esse objectivo, vel possibili distinguitur ab existentia in tali esse, cum ut sic, neutrum dicat aliquod esse actuale, dico quod praecise distinguitur praeter opus intellectus ex natura rei secundum quid.
Tamen quia utrumque in tali esse habet tantum esse secundum quid, adhuc est sciendum, quod quando dicit Doctor quod equinitas, ut equinitas est prior, etc. et ut sic est objectum intellectus, et hujusmodi. Primo quaeritur quomodo ponatur objectum intellectus. Si enim essentia, ut habet esse reale in actu, etiam ut praeintelligitur in esse actuali, ponitur objectum intellectus per se, quaero tunc, aut ponitur in ratione terminandi, aut in ratione movendi. Si primo, est facilis solutio. De secundo habet clarius videri in primo, dist. 3. q. 3. et in isto 2. dist. praesenti, q. ult. ubi plura dicturus sum. Secundo dicit, quod natura, ut sic, per se consideratur a Metaphysico, quod debet intelligi proprie de natura ut in esse objectali, non autem praecise, ut in esse reali, ut alias patebit. Tertio, omnes propositiones primi modi sunt verae ratione quidditatis sic acceptae, puta ista : Homo est animal est vera, prout tam homo quam animal praecise accipiuntur in esse objectali, et ut in tali esse sunt prius natura existentia in esse objectali considerata. Sequitur in littera ibi: Non solum autem ipsa natura est indifferens, etc. id est, quod ipsa natura est indifferens ad secundam intentionem causatam in intellectu, secundum quam dicatur universalis et indifferens ad singulare, id est, ad omnem individuationem, cum sit prior omni singularitate, quae omnia intelliguntur de natura, ut in esse objectali considerata. Sequitur : Sed ipsa habens esse in intellectu, etc. id est, quod ipsa habens esse in actuali intellectione, qua primo intelligitur, et qua dicitur prima intentio, non habet primo ex se universalitatem, id est, quod ut sic cognita non est ex se universalis, id est, quod non est ex se sub actuali intellectione secunda, qua dicatur actu universalis. Sequitur : Licet enim ipsa intelligatur sub universalitate, etc. Vult dicere, quod licet ipsa natura, ut est sub actuali intellectione secunda, intelligatur tunc sub universalitate, quae universalitas est quidam modus intelligendi ipsam, ut patet etiam a Doctore in Universalibus, tamen ipsa universalitas non est pars conceptus ejus primi, id est, quod non pertinet ad conceptum, quo primo concipitur ipsa natura, quia ad conceptum ejus primum tantum pertinent illa, quae sunt de quidditate ipsius naturae. Nec similiter ipsa universalitas est pars conceptus Metaphysici, quia non pertinet ad conceptum Metaphysicum, est tamen pars conceptus Logici, cum pertineat ad conceptum Logici, qui primo et per se considerat secundas intentiones applicatas primis secundum Avicennam. Sequitur :
(b) Prima ergo intellectio est naturae, etc. id est, quod ipsa natura in se primo intelligitur, et in tali priori non cointelligitur aliquis modus : neque qui est ejus in intellectu, id est, modus, qui est aliqua secunda intentio, ut universalitas, neque qui est ejus extra intellectum, puta individuatio. Sequitur : Licet illius intellecti modus intelligendi sit universalitas, id est, licet talis natura possit intelligi sub tali modo, scilicet universalitatis, non tamen ipsa universalitas est modus intellectus, cum non sit pars conceptus primi intellecti, ut dixi supra. Sequitur : Et sicut secundum illud esse non est natura de se universalis, supple actu, sed quasi universalitas accidit illi naturae secundum primam rationem ejus, secundum quam est objectum, id est, quod natura in illo priori non includit universalitatem, et per consequens, ut est sub illa, dicitur tunc sibi accidere. Sequitur : ita etiam in re extra, ubi natura est cum singularitate, etc. id est, quod natura, ut praecise consideratur in esse objectali, adhuc est prior singularitate contrahente, et indifferens ad omnes singularitates contrahentes. Et similiter, ut ipsa natura consideratur in esse reali et actuali, adhuc est indifferens ad omnem singularitatem in esse reali et actuali, cum sit prior illa ; et sic in illo prior non repugnat sibi esse sine illo contrahente. Sequitur :
(c) Et sicut objectum in intellectu, secundum illam entitatem ejus et universalitatem habet vere esse intelligibile, (ut supra patuit) ita etiam in rerum natura secundum illam entitatem habet verum esse extra animam reale, sive talis natura accipiatur in esse objectivo, sive in esse reali actuali. Primo modo dicitur reale secundum quid, quia potentiale. Secundo modo dicitur reale actuale : et secundum illud esse habet unitatem sibi proportionalem, quae est indifferens ad singularitatem, id est, habet unitatem ex natura rei minorem unitate numerali, ita quod non repugnat illi unitati de se, quod cum quacumque unitate singularitatis ponatur, quia si est indifferens ad omnem singularitatem, ergo ex se potest esse in omni singularitate ; non tamen simul, nec successive, sed sic intelligendo, quod in illo priori, sicut potest esse in una, ita et in alia, sed dum est in una, ut sic, non .potest esse in alia. Assignata enim quacumque natura humana in quocumque individuo, ipsa actu existens in individuo potest considerari ut prior singularitate, et ut sic adhuc est indifferens ad omnem singularitatem. Et hoc magis patebit respondendo ad aliquas rationes, quas facit Occham contra Doctorem.