IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvendo duas objectiones contra doctrinam datam, explicat quid sit universale, et docet expressissime, non dari a parte rei, sed per intellectum, quia (inquit) nulla datur natura creata realiter dicibilis de pluribus, (Hoc enim proprium est naturae divinae) licet naturae, secundum se, seclusa singularitate, quam habet, non repugnet esse cum alia singularitate. Toto ergo coelo errant, qui putant Scotum posuisse universale positive commune a parte rei ; de hac quaestione late agunt Lychet. et Tartaret. hic.
Sed contra (a) istud videntur osse duae objectiones, una, quia videtur ponere universale esse aliquid reale in re, quod est contra Commentatorem 1. de Anima com. 8. qui dicit, quod intellectus facit universalitatem in rebus, ita quod non existit nisi per ipsum, et sic est ens tantum rationis. Probatio consequentiae, nam ista natura, secundum quod est ens in isto lapide, prior tamen naturaliter singularitate lapidis, est ex dictis indifferens ad hoc singulare et ad illud. Praeterea, Damascenus cap. 8. Oportet, inquit, scire quod aliud est re considerare, et aliud ratione et cogitatione: igitur in omnibus creaturis hypostasum quidem divisio re consideratur ; communitas autem et copulatio intellectu consideratur. Intelligimus enim intellectu, quoniam Petrus et Paulus unius sunt naturae, et communem habent naturam, neque enim hae hypostases in se invicem sunt: seorsum enim unaquaeque et secundum partem, id est, secundum se ipsam separata. Et post : In increata vero, et supersubstantiali et incomprehensibili Trinitate est e converso;illic enim commune quidem et unum re consideratur, cognitione vero est divisum.
Ad primum (b) dico, quod universale in actu est illud quod habet unitatem indifferentem, secundum quam ipsum idem est in potentia proxima, ut dicatur de quolibet supposito, quia primo Posteriorum: universale est, quod est unum in multis et de multis. Nihil enim secundum quamlibet unitatem in re est tale, quod secundum ipsam unitatem praecisam sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum, ut dicatur de quolibet supposito praedicatione dicente : hoc est hoc, quia licet alicui existenti in re non repugnet esse in alia singularitate ab illa, in qua est, non tamen illud vere dici potest de quolibet inferiori, quod quodlibet est ipsum, hoc est enim solum possibile de objecto eodem indifferenti actu considerato ab intellectu, quod quidem ut intellectum habet unitatem etiam numeralem objecti, secundum quam ipsum idem est praedicabile de omni singulari, dicendo quod hoc est hoc.
Ex hoc apparet (c) improbatio illius dicti, quod intellectus agens facit universalitatem in rebus, per hoc quod denudat ipsum quod quid est in phantasmate existens, nam ubicumque est, antequam in intellectu possibili habeat esse objective, sive in re sive in phantasmate, sive habeat esse certum, sive deductum per rationem, et si sit non per aliquod lumen, sed semper sit talis natura ex se, cui non repugnet esse in alio; non tamen est tale, cui potentia proxima convenit dici de quolibet, sed tantum est in potentia proxima, ut est in intellectu possibili: est ergo in re commune, quod non est de se hoc, et per consequens ei de se non repugnat esse non hoc. Sed tale commune non est universale in actu, quia deficit ei illa differentia, secundum quam completive universale est universale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua identitate est praedicabile de quolibet individuo, ita quod quodlibet sit ipsum.
Ad secundam (d) instantiam de Damasceno, dico quod eo modo, quo in divinis commune est unum reale, eodem modo commune in creaturis non est unum reale: ibi enim commune est singulare et individuum, quia ipsa natura divina de se est haec. Eodem modo manifestum est, quod nullum universale in creaturis est realiter unum ; hoc enim ponendo esset ponere, quod aliqua natura creata non divisa praedicaretur de multis individuis praedicatione dicente : hoc est hoc, sicut dicitur Pater est Deus, et Filius est idem Deus. Tamen in creaturis est aliquod commune unum unitate reali minori unitate numerali ; et illud quidem commune non est ita commune, quod sit praedicabile de multis, licet sit ita commune, quod non repugnet sibi esse in alio, quam in eo in quo est.
Dupliciter igitur patet quomodo auctoritas non est contra me, primo, quia loquitur de unitate singularitatis in divinis ; et hoc modo non solum universale creatum non est unum, sed nec commune in creaturis. Secundo, quia loquitur de communi praedicabili, non praecise de communi, quod determinatum est de facto, licet non repugnet sibi esse in alio, quale commune praecise potest poni in creatura realiter.
Et per hoc (e) patet ad argumentum principale, quia Philosophus improbat illam fictionem quam imponit Platoni, quod scilicet non possit hic homo per se existens, qui ponitur idea, per se esse universale omni homini; quia omnis substantia per se existens est propria ei, cujus est, hoc est, vel ex seipsa, vel est propria per aliquod contrahens facta propria, quo contrahente posito non potest inesse alteri, licet non repugnet ei ex se inesse alii.
Ista etiam glossa vera est, loquendo de substantia secundum quod sumitur pro natura: et tunc sequitur, quod idea non erit substantia Socratis, quia nec natura Socratis, quia nec ex se propria, nec appropriata Socrati, ut sit tantum in eo, sed etiam in alio secundum ipsum. Si autem accipiatur substantia pro substantia prima, tunc verum est, quod quaelibet substantia est ex se propria illi, cujus est: et tunc multo magis sequitur, quod illa idea quae ponitur substantia per se existens isto modo, non ponit esse substantia Socratis vel Platonis, sed primum membrum ad propositum sufficit.
Ad confirmationem opinionis patet, quia non ita se habet communitas et singularitas ad naturam, sicut esse in intellectu et esse verum extra animam, quia communitas convenit naturae extra intellectum, et similiter singularitas. Et communitas convenit ex se naturae, singularitas autem convenit naturae per aliquid in re contrahens ipsam ; sed universalitas non convenit rei ex se, et ideo concedo, quod quaerenda est causa universalitatis , non tamen quaerenda est causa communitatis alia ab ipsa natura: et posita communitate in ipsa natura secundum propriam entitatem et unitatem, necessario oportet quaerere causam singularitatis, quae superaddit aliquid illi naturae cujus est.