In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Hic dicitur, quod non individuatur per aliquod positivum. Hic Doctor in praesenti quaestione primo recitat opinionem Henrici quodl. 5. quaest 8. et 15. Secundo improbat illam opinionem pluribus rationibus. Et tertio affirmative respondet ad quaesitum principale.
Quantum ad primum, dicit Henricus, quod substantia materialis est individua, non per aliquod positivum, sed per duplicem negationem, quia unum numero est indivisum a se, et divisum a quolibet alio; esse enim indivisum a se numeraliter, dicit negationem sui in plura numero, et esse divisum ab alio dicit negationem identitatis cum alio ; ista ergo duplex negatio constituit substantiam materialem in esse individuali, et hanc suam positionem probat unica ratione, quae postea solvetur.