In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Tertio principaliter quaerit Doctor sine argumentis : an substantia materialis per actualem existentiam sit individua, vel ratio individuandi aliquid aliud, id est, an actualis existentia naturae humanae sit ratio formalis contrahendi naturam ad esse individuale.
Opinio Nicolai Boneti in octavo Metaph. suae, ista est, quod substantia materialis contrahatur ad esse individuale per actualem existentiam ipsius substantiae, quod probat per dictum Philosophi septimo metaphysicorum, text. com. 49. ubi habetur, quod actus determinat et distinguit, nam secundum nostram translationem sic habetur ab Aristotele : Nam, inquit, actus separat, et secundum translationem Commentatoris : Actus, inquit, dividit substantiam, ex hoc arguit, si actus distinguit ; ergo ultima distinctio est per ultimum actum, ultimus autem actus est individuorum, etc.