IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc positionem.
Primo, quia quod non est ex se distinctum, etc. Et vult dicere Doctor quod sicut datur natura in communi, quae sit haec per aliquid distinctum a natura, ita datur existentia in communi quae sit haec per aliquid positivum aliud ab illa.
Hic Doctor in ista littera dicit aliqua satis notanda. Primum, quod eo modo quo datur esse essentiae, etiam datur esse existentiae conveniens tali esse essentiae. Nam si esse essentiae naturae humanae sit tantum in potentia, esse existentiae ipsius erit tantum in potentia; et si esse essentiae sit in esse reali actuali, tunc esse existentiae ipsius erit in esse reali et actuali, cum sit gradus intrinsecus ejus, ut supra exposui in quaest. 1. praesentis dist.
Secundum est, quod eo modo quod esse essentiae est prius vel communius alio, sic esse existentiae ejus erit prius et communius. Et ex hoc infertur, quod si Substantia, quae ponitur genus generalissimum, ponitur prior ex natura rei omnibus inferioribus in esse tantum possibili, ita esse existentiae ejus in tali esse possibili, ponitur prior omni esse existentiae nato competere inferioribus. Et similiter si prior in esse reali, et actu ab omnibus inferioribus in esse reali et actuali consideratis, quod videtur ponendum, ita esse existentiae reale et actuale ipsius substantiae genericae, in tali esse erit prius omni existentia reali et actuali nata competere inferioribus.
Tertium, quod sequitur ex ista littera Doctoris est, quod natura communis non praecise existit per existentiam singularis, ut aliqui exponunt Doctorem, quia sicut natura est prior singulari, ita ejus existentia, bene verum est quod nunquam natura communis habet esse reale actuale, et existens sine esse reali et actuali, et existentiae individuorum, tamen cum hoc stat, quod tale esse reale, et existens ipsius naturae sit prius natura este reali, et existentiae individuorum.
Quartum est, quod respectu existentia naturae humanae non datur alia differentia, nec aliud genus: easdem enim praecise differentias habet, quas et natura, quia ipsa existentia ponitur praecise gradus intrinsecus naturae.
Si dicatur, quod ex hoc videtur sequi, quod ita animal praedicatur in quid de existentia hominis, sicut de ipso homine, et similiter rationale videretur ita praedicari essentialiter de existentia hominis, sicut de ipso homine.
Dico, quod includere eamdem differentiam potest intelligi uno modo formaliter et quidditative, alio modo realiter, et identice. Primo modo, homo, ut praescin dit ab omni existentia tam actuali quam aptitudinali, recipit praedicationem essentialem, et omnia quae praedicantur essentialiter de homine, praescindunt ab omni existentia tam actuali quam aptitudinali, quia praedicata essentialia praecise accipiuntur penes quidditatem ; et quando animal, ut includit esse existentiae, praedicatur de homine, non praedicatur in quid, quia quod non dicit unum conceptum per se in quid, nunquam praedicatur in quid ; patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 1. q. 2. et similiter in tertio ubi quaerit Doctor an ista sit per se : Christus est homo, modo animal cum sua existentia sive actuali, sive aptitudinali, non dicit unum conceptum per se quidditativum, ut patet. Si secundo modo, dico quod talis existententia est per realem identitatem eamdem naturae humanae, sic intelligendo quod rationale, quod constituit hominem in esse specifico habet existentiam, ut gradum intrinsecum, et similiter animal habet existentiam propriam, ut gradum intrinsecum ; et licet animal, ut prius natura sua existentia concurrat ad esse quidditativum hominis, nunquam tamen animal intelligitur esse in homine, quin concomitanter intelligatur et ejus existentia in homine ; et sic patet quomodo existentia hominis non includit alias differentias ab illis, quas includit homo, quod etiam probatur per argumentum a fortiori, quia propria passio non includit aliam differentiam a differentia speciei; quia si sic, tunc oporteret ponere unam coordinationem passionum, quod est falsum, a fortiori existentia non includit aliam differentiam a differentia speciei cujus est. Patet consequentia, quia existentia, cum sit gradus intrinsecus rei cujus est, est valde intimior quam quaecumque passio, ut patet a Doctore, in primo. dist. 3. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 1. et 5.
Quintum est, quod tota coordinatio Praedicamentalis praecise attenditur secundum entitatem superiorum et inferiorum, ut priorem natura omni existentia, sic quod datur tota coordinatio, puta generum, specierum et individuorum, ut natura prior existentiis datis convenire generibus, speciebus et individuis; sicut ergo species, ut species est prior existentia nata sibi competere, ita individuum, ut hujusmodi erit prius existentia nata sibi convenire: ergo in illo priori oporteret assignare rationem individualem contrahentem naturam ad esse individuale, et sic sequitur, quod per existentiam aliquam nulla natura sit primo individua, sed per aliquod posititivum prius natura omni existentia.
Sed tunc occurrit dubium, quia si in illo priori non includitur existentia, quaeritur per quid existentia hominis contrahitur ad esse individuale? aut contrahitur per eamdem rationem individualem, per quam contrahitur natura, aut per aliam. Non primo, quia illa ratio individualis praeintelligitur existentia hominis. Non secundo, quia eodem modo quaero per quid existentia animalis contrahitur ad esse specificum hominis? Non per differentiam hominis, quia intelligitur prior tali existentia. Si per aliquid aliud, oportebit assignare illud, et non videtur posse assignari aliud, nisi alia differentia a differentia hominis: et tunc sequitur,quod existentia hominis habebit aliam differentiam a differentia hominis, et sic existentiarum erit alia coordinatio.
Respondeo, quod non intelligo, ut aliqui volunt exponere Doctorem quod detur una differentia individualis respectu naturae hominis, et alia respectu existentiae, quia oporteret dari aliam et aliam respectu alterius et alterius passionis ipsius hominis, cum passio sit magis distincta quam existentia. Dico ergo, quod natura humana respectu unius individui praecise contrahitur ad esse individuale per unam differentiam individualem, et per eamdem concomitanter contrahitur quidquid ad hominem pertinet, sive ut esse essentiale, i sive ut passio, sive ut gradus intrinsecus ; nunquam enim natura in quocumque sit, potest separari a suo gradu intrinseco, nec a suis passionibus, ideo eadem differentia, quae primo et immediate contrahit naturam ad esse individui, ex consequenti et concomitanter contrahit omne quod per realem identitatem includitur in ipsa natura, contrahit dico ad esse individuale, quod bene nola.
(b) Et si dicatur, quod praesupponit distinctionem, id est, si dicatur, quod esse existentiae bene praesupponit distinctionem essentiarum ad invicem, puta specificae naturae, genericae, subalternae et generalissima?, non tamen praesupponit distinctionem naturarum singularium, sed ipsum esse existentiae praecise contrahit naturam ad esse individui.
(c) Contra. Hic Doctor improbat hanc responsionem, et ratio stat in hoc, quia in coordinatione praedicamentali sunt omnia, etc.
(d) Nam si natura specifica eadem sit in pluribus individuis habet etiam existentiam ejusdem rationis in eis, patet, quia natura in quolibet individuo est ejusdem rationis ; ergo et existentia, quae est modus intrinsecus erit ejusdem rationis in omni individuo; et sic potest quaeri per quid existentia sit haec? quia non est dare, quod sit de se haec, et ita non sufficit dare primam existentiam, qua natura sit haec, quia natura ut haec, praecedit primam existentiam. Ex ista littera aliqui voluerunt exponere Doctorem quod existentia hominis contrahatur ad esse individuale per aliquam haecceitatem aliam ab haecceitate contrahente naturam, sed hoc non videtur, ut dixi supra, quia sufficit haecceitas contrahens naturam, ad quam naturam contractam concomitanter dicitur contrahi, quidquid est in tali natura. Si tamen intelligunt aliam haecceitatem respectu existentiae et naturae, tunc solvant rationem factam, quam, ut credo, solvere non possent. Nec enim Doctor dicit, quod contrahatur per aliam haecceitatem, sed tantum dicit quod sicut natura, puta hominis non est de se haec, ita et existentia, quae est gradus intrinsecus naturae non est de se haec ; ergo oportet dare per quid talis existentia fiat haec. Non per aliam existentiam, cum illa sit simpliciter ejusdem rationis ; contrahens autem ad esse individuale non est simpliciter ejusdem rationis cum natura contracta, oportet ergo dare aliquid aliud contrahens naturam ad esse individuale, et per illud idem concomitanter contrahitur existentia naturae humanae ad esse individuale.
(e) Per hoc patet ad argumentum pro opinione. Hic Doctor solvit rationem factam pro opinione Boneti, et dicit quod actus eo modo distinguit, quo est actus, etc et illa est per ultimum actum per se pertinentem ad coordinationem praedicamentalem. Illa enim sola pertinent ad coordinationem praedicamentalem, quae per se ponuntur in recta linea praedicamentali, et illa proprie et per se sunt in praedicamento et quidditative, quae recipiunt praedicationem talis Praedicamenti, et similiter omnia per se pertinent ad talem coordinationem, quae per se constituunt aliquid quod est in recta linea praedicamentali ; et hoc modo differentiae constituentes species, vel specialissimas, vel subalternas, et similiter haecceitates per se pertinent ad talem coordinationem, non quod recipiant praedicationem per se talis Praedicamenti, quia genus per se non praedicatur de differentiis, sed per se dicuntur pertinere, quia constituunt per se ultimate aliquid, quod per se est in recta linea praedicamentali, et per se recipit praedicationem talis praedicamenti. Sed in proposito : Actualis existentia non per se pertinet ad coordinationem praedicamentalem, cum per se sit actus posterior tota coordinatione praedicamentali, et ideo dicit Doctor, quod existentia distinguit ultimate sed distinctione, quae est extra totam per se coordinationem praedicamentalem, quae distinctio est aliquo modo accidentalis, licet non sit vere accidentalis. Dicitur enim quasi accidentalis, quia non per se pertinet ad aliquid ejusdem Praedicamenti, sed concomitatur illud, quod per se est in Praedicamento non tamen est proprie accidentalis, cum sit gradus intrinsecus rei cujus est, sed extra rationem formalem illius ; sequitur enim totam distinctionem secundum esse quidditativum, scilicet ejusdem coordinationis praedicamentalis ; eo ergo modo quo est actus, distinguit, et in quo est ultimus actus, ultimate distinguit, etc.