In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum substantia materialis sit per quantitatem individua vel singularis ?
D. Thom. 1. p. q. 3. art. 3. et q. 50. art. i. et 3. p. q. 77. art. 2. Aegid. quodl. 1. q. 5. Goffred. quodl. 6. q. 16. Soncmas 7. Mel. q. 33. 34. Ferr. 1. contra Gent. cap. 21. Cajet. opusc. de ente et essent. Suar. Met. d. 5. sec. 3.
Quod sic, Boetius de Trinit. In numero differentiam variabilitas accidentium facit, nam tres homines nec specie, nec genere differunt, sed suis accidentibus. Nam si animo cuncta his accidentia separemus, locus tamen cunctis diversus est, quem unum fingere duobus minime possumus. Duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, et ideo sunt plures numero, quanto accidentia plura sunt. Inter omnia autem accidentia primum est quantitas, quam videtur specialiter exprimere in loco dicendo, quod eumdem locum fingere duobus non possumus, qui competit eis inquantum quanta.
Praeterea, Damascenus in Elementatio. cap. 5. non computando prooemium : Omnis res in qua differt hypostasis ab ejusdem speciei hypostasi, dicitur adventitia differentia, et caracteristica proprietas, et qualitas hypostatica. Hoc autem accidens est, velut homo differt ab altero homine, quoniam hic quidem longus, hic autem brevis.
Praeterea, quinto Metaphys. Avicennae : Naturae, quae eget materia ad ejus esse, adveniunt accidentia et dispositiones extrinsecae, per quas individuatur.
Contra, sicut arguitur ad secundam quaestionem prima substantia per se generatur, et per se operatur, et hoc inquantum distinguitur a secunda, cui ista non conveniunt per se; sed ista non conveniunt enti per accidens. Te generari patet 6. Metaphys. de operari patet, quia unum per se agens est unum per se ens, et hoc in uno ordine causae.