IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit praedictam sententiam, probans primo nullum accidens individuare substantiam, et hoc tribus viis. Prima, quia idem individuum substantiae manet, non obstante quacumque accidentium mutatione. Secunda, quia substantia secundum totam coordinationem praedicamentalem, prior est omni accidente. Tertia, quia coordinationes praedicamentales sunt primo diversae, et ideo individua substantiae, cum fiunt per accidentia. Has tres late tractat, et clare.
(a) Contra istam conclusionem arguo quatuor viis. Primo ex identitate rationis numeralis, sive individuationis vel singularitatis. Secundo ex ordine substantiae ad accidentia. Tertio, ex ratione coordinationis praedicamentali et istae tres viae probabunt communiter, quod nullum accidens potest esse per se ratio, per quam substantia materialis individuatur. Quarta via erit specialiter contra quantitatem, quantum ad conclusionem opinionis. Et quinto arguetur specialiter contra illas rationes opinionis.
Quantum ad primam viam, primo expono, quid intelligo per individuationem, sive unitatem numeralem, sive per singularitatem, non quidem unitatem indeterminatam, secundum quam quodlibet in specie dicitur unum numero, sed unitatem signatam ut hanc, ita quod sicut prius dictum est, quod individuum impossibile est dividi in partes subjectivas, et quaeritur ratio impossibilitatis, ita dico, quod individuum est incompossibile, non esse hoc signatum hac singularitate, et quaeritur causa non singularitatis in communi, sed hujus singularitatis in speciali signatae, scilicet ut est haec determinate. Hoc modo intelligendo singularitatem ex prima via arguitur dupliciter :
Primo sic (b), substantia actu existens, non mutata aliqua transmutatione substantiali, non potest fieri de hac non haec, quia ista singularitas (sicut modo dictum est) non potest inesse alia et alia eidem substantiae manenti eadem, non substantialiter mutatae. Sed substantia actu existens nulla substantiali mutatione facta in ipsa vel mutata, potest sine contradictione esse sub alia et alia quantitate, et quocumque accidente absoluto ; ergo nullo modo tali est formaliter haec substantia hac singularitate signata. Minor patet, quia non est contradictio quod Deus substantiam quantam ista quantitate eamdem conservet et informet eam alia quantitate, nec propter hoc substantia illa actu existens mutabitur mutatione substantiali, quia non erit mutatio nisi a quantitate in quantitatem. Similiter si mutetur a quocumque accidente sine mutatione substantiali, sive hoc sit possibile, sive impossibile, non propter hoc erit formaliter non haec.
Si dicas, quod istud est miraculum, et ideo non concludit contra rationem naturalem, contra, miraculum non est respectu contradictoriorum, ad quae nulla est potentia. Sed contradictio est eamdem substantiam manentem esse duas substantias, sine mutatione substantiali, et hoc tam successive quam simul, quod tamen sequitur, si per aliquod accidens esset formaliter haec substantia ; tunc enim accidente succedente accidenti, eadem substantia non mutata, esset successive duae substantiae.
Confirmatur etiam illud per simile de unitate specifica, quia impossibile est unam substantiam manentem non mutatam specifice, esse simul vel successive hanc speciem, et non hanc speciem ; ergo a simili in proposito.
(c) Secundo sic : duarum productionum completarum in esse substantiali, non potest esse eadem substantia primus terminus. Probo, quia tunc utraque acciperet perfectum esse substantiale, ex quo utraque est completa, et ita idem bis produceretur complete, et tunc si istae duae productiones non essent simul, eadem substantia per se et actu existens produceretur, cum jam actu existit: saltem igitur duarum productionum successivarum extremum et terminus idem esse non potest. Sed generationis panis erat hic panis terminus primus, panis autem ille transubstantiatus est, manente eadem quantitate; creetur igitur alius panis, et afficiatur ista quantitate manente: sequitur quod terminus creationis erit panis, idem cum illo pane, qui erat terminus generationis, quia eadem singularitate numero erit hic panis formaliter hic, qua fuit alius panis hic: et sequitur ultra, quod idem panis erit transubstantiatus, et non transubstantiatus imo sequitur quod nullus panis sit transubstantiatus, quia non panis universalis, nec panis hic singularis, quia iste panis manet non mutata quantitate, qua erat formaliter hic panis ex dato; igitur nihil omnino est transubstantiatum in corpus Christi, quod est haereticum dicere.
(d) Ex secunda via arguitur sic : substantia est prior naturaliter omni accidente, secundum Philosophum septimo Metaph. et est intentio sua de substantia secundum quod est unum istorum quae dividunt ens, ita quod exponere ibi substantiam pro Deo, vel pro prima causa nihil est ad intentionem ejus. Ita enim probat substantiam esse primam, quomodo probat substantiam esse de numero dividentium ens, quod est prior omni accidente, ita scilicet ad determinandum de omnibus quae dividunt ens, sufficit determinare de substantia tanquam de primo, pro eo quod cognitio accidentium habetur, ex eo quod attribuuntur substantiae. Istud autem non potest esse nisi de substantia secundum totalem coordinationem suam; igitur nihil posterius ista coordinatione potest esse ratio formalis qua aliquid est in ista coordinatione. Ex ratione igitur prioritatis substantiae, secundum quod communis est, sufficit determinatio substantiae primae, cui convenit ista prioritas naturalis ad omne accidens: ergo convenit substantiae primae ex ratione sua quod sit haec prius naturaliter, quam determinetur aliquo accidente.
Et potest confirmari consequentia, quia si aliquid sit prius ad aliud, maxime primum illius, est primum ad illud: sed maxime primum substantiae in communi, est substantia prima: igitur substantia prima est prior simpliciter omni accidente, et ita est prius haec quam aliquo modo determinetur per aliquid aliud.
(e) Hic dicitur, quod licet prima substantia sit prior quantitate in essendo,non tamen in dividendo et in individuando, sicut etiam substantia est prior in entitate, non tamen in divisibilitate. Contra, ista responsio seipsam destruit, quia si prima substantia est prior naturaliter in essendo ipsa quantitate, et non potest intelligi prima substantia in suo esse, nisi inquantum haec, ergo non erit haec per quantitatem.
(f) Praeterea, forma est simpliciter prior composito, secundum probationem Aristotelis septimo Metaph. cap. 2. ergo si quantitas sit forma primae substantiae, ipsa erit prior prima substantia in essendo: quod si non sit forma in essendo, igitur nec in unitate competente primae substantiae, inquantum tale ens; quamlibet enim entitatem consequitur propria unitas, non habens aliam causam propriam sui quam causam entitatis. Praeterea, (g) eodem modo substantia est prior naturaliter omni accidente, quo est subjectum omnium accidentium: inquantum enim subjectum probatur esse prius definitione omni accidente, quia sic ponitur in ordine cujuslibet definitionis per additamentum: sed ut est subjectum est haec substantia, quia secundum Philosophum 12. Metaph. singularium effectuum sunt causae singulares in quocumque genere causae: igitur singularis accidentis singulare subjectum est causa. Et confirmatur (h) maxime de accidente per accidens, quia illud primo inest singulari secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Eodem.
Praeterea, omne quod est prius alio natura, est prius duratione hoc modo, scilicet quod quantum est de se, non repugnat sibi contradictorie posse esse prius duratione suo posteriori. Universaliter
(i) enim prioritas naturae includit in priori, posse esse sine posteriori sine contradictione, ex quinto Metaph. cap. de Priori; igitur sine con tradictione posset quaecumque substantia, quantum est ex se, esse prius duratione omni accidente, et ita quantitate.
(j) Ex tertia via arguitur sic : in quacumque coordinatione praedicamentali sunt omnia pertinentia ad illam coordinationem, circumscripto quocumque alio quod non est aliquid illius coordinationis essentialiter. Hoc probatur, quia duae coordinationes sunt primo diversae, et ita nihil unius est tale per aliquid coordinationis alterius, sed ad coordinationem istam in quantum finita est, et in sursum et deorsum, secundum Philosophum primo Posteriorum, sicut pertinet aliquid primum praedicatum de quo nihil praedicatur, ita pertinet infimum subjectum cui nihil subjicitur: erga singulare vel individuum, est in qualibet coordinatione per nihil alterius coordinationis.
Praeterea secundo, in qualibet coordinatione, circumscripto quocumque alterius coordinationis, est ratio speciei, nam speciem nulla opinio fingit in aliquo genere esset per rationem alterius generis, loquendo de absolutis, sed de ratione speciei est, quod sit de pluribus differentibus numero praedicabilis ; ergo in qualibet coordinatione potest inveniri aliquid intrinsece individuum et singulare, de quo species praedicatur, aut saltem potest inveniri aliquid non de multis praedicabile, alioquin non erit in ista coordinatione aliquid species specialissima, de cujus ratione est esse praedicabile, si nihil hujus sit subjicibile.
(k) Praeterea tertio, infimum subjicibile et subjectum recipit per se praedicationem cujuslibet praedicabilis, sicut primum praedicatum praedicatur per se de quolibet illius coordinationis. Sed ens per accidens inquantum ens per accidens, nullius recipit praedicationem per se ; igitur infimum subjicibile non potest esse ens per accidens ; aggregans autem res diversorum generum est ens per accidens, secundum Philosophum, 5. Metaph. c. de Uno.
(1) Praeterea, quando aliquid convenit seu natum est convenire alicui praecise secundum aliquam rationem ; cuicumque convenit essentialiter secundum illam rationem, convenit ei simpliciter et essentialiter. Sed esse singulare vel universale in coordinatione generis substantiae convenit alicui praecise inquantum est illius coordinationis, circumscripto omni quod est alterius generis: igitur cui essentialiter convenit communitas, inquantum est istius coordinationis, convenit ei simpliciter et essentialiter ; sed quantumcumque contrahatur per aliud alterius generis, nihil tamen tollitur circa ipsum, pertinens ad suam coordinationem, (quantumcumque enim Socrates determinetur per album vel nigrum, ad quae fuit in potentia, non est Socrates magis determinate in genere Substantiae quam erat prius, quia prius erat hic).: igitur quantumcumque ponatur natura in genere substantiae contrahi ad individua per aliquod alterius generis, remanebit illa natura communis formaliter contracta, sicut non contracta: et ideo ponere commune fieri individuum per aliquid alterius generis, est ponere illud esse commune simul et individuum et singulare.