IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra istam conclusionem. Hic Doctor intendit duo improbare hanc positionem, et intendit duo principaliter. Primo improbare conclusionem in se. Secundo specialiter arguere contra rationes opinionis.
Quantum ad primum arguit ex quatuor viis : Quantum ad primam, etc. id est; quod quando loquitur de individuatione, sive de unitate numerali, non loquitur de uno numero in confuso, sicut dicimus, quod quilibet homo in specie humana est unum mumero in confuso et indeterminate, sed praecise loquitur de unitate numerali signata, ita quod sicut prius dictum est, quod impossibile est individuum dividi in paries subjectivas, etc.
Hoc modo intelligendo singularitatem, ex prima via arguitur dupliciter :
Prima ratio stat in hoc, supponendo unum, scilicet quod est simpliciter impossibile unam et eamdem substantiam numero, nulla facta mutatione, sive transmutatione circa ipsam, quod sit haec substantia, et non sit haec substantia, sicut est simpliciter impossibile quod eadem natura specifica,nulla facta mutatione circa ipsam, sit aliquando talis natura, et aliquando non talis natura.Supponit etiam quod quaecumque res dicitur simpliciter habere tale esse per suum ultimatum constitutivum, sicut natura specifica dicitur habere esse tale simpliciter, per ultimam differentiam constituentem, qua differentia ultimata remota non est amplius talis natura,similiter prima substantia simpliciter dicitur talis per suam rationem individualem, quae remota non est amplius prima substantia.
Tertio praesupponit, quod substantia materialis, sic se habet ad haecceitatem, quod ipsa haecceitate desinente esse, per quam tale individuum constituitur in esse, tale individuum simpliciter desinit esse quoad suam realem identitatem, ita quod cum dico primam substantiam esse individuam per A, remoto ipso A, simpliciter substantia quoad esse reale desinit esse, ita quod amplius non est, nisi tantum in esse possibili.
(b) Primo sic. His praesuppositis arguit Doctor sic: Si substantia singularis est singularis per quantitatem ; ergo eadem substantia realiter et ut actu existens erit actu existens, et non erit actu existens, patet, quia Deus potest separare omnem quantitatem ab illa, ipsa remanente in suo esse realis existentiae, et ut separata non erit in tali esse ; patet, quia est simpliciter impossibile substantiam aliquam actu existere, et non esse singularem ; modo separata quantitate erit actu existens, hoc patet, quia omnis substantia actu existens est singularis, et non erit actu existens haec, quia sua haecceitas est separata, imo plus sequitur quod eadem substantia numero, nulla facta transmutatione circa substantiam, erit simpliciter alia et alia substantia numero; patet, quia illud est aliud et aliud numero, quod habet aliam et aliam haecceitatem. Sed eadem substantia actu existens potest successive esse sub alia et alia quantitate ; ergo si quantitas est ratio individualis, erit aliquando eadem numero, et aliquando non eadem numero cum varietur ejus ratio individualis, imo ex ista ratione sequitur plus quod erit eadem numero de necessitate duplici differentia individuali, quod est impossibile, sicut quod eadem natura specifica dicatur sptecifice duplici differentia specifica. Probatur assumptum, quia substantia actu separata a quantitate et actu existens, necessario est unum numero; patet, quia nulla substantia realiter actu existens, potest communicari pluribus, nisi sola substantia divina, quae actu est in tribus suppositis. Si ergo est singularis per quantitatem, cum quantitas non insit substantiae materiali, nisi actu existenti, sequitur quod eadem substantia materialis duplici differentia numerali erit una numero, ita quod adaequate per utramque erit una numero, et sic sequitur quod erit una numero et non erit una numero, quia circumscripta una ratione formali, puta quantitate, non erit una numero, et erit una numero posita alia differentia individuali.
Similiter si mutetur a quocumque accidente. Vult dicere, si tu dicis, quod est individua per aliquod accidens contra, quia facta quacumque mutatione accidentali, nulla facta mutatione circa substantiam materialem, si sit actu existens adhuc erit haec, ergo non erit haec per aliquod accidens; alias si esset haec tantum per aliquod accidens facta mutatione illius accidentis, de hoc posset facere non hoc, ipsa substantia manente in suo esse ac. tuali reali, quod est impossibile. Et cum dicit :sive hoc sit possibile, sive sit impossibile, vult dicere, quod si posset fieri mutatio accidentalis, puta quantitatis, sine mutatione substantiali, sive impossibile sit fieri mutatio in quantitate, vel in aliquo alio accidente, sine mutatione substantiali non tamen propter hoc erit formaliter haec vel non haec, quia semper etiam ut actu existens praeintelligitur omni accidente, sicut subjectum est prius suo accidente.
(c) Secundo sic, duarum productionum; etc. Haec est secunda ratio principalis ex prima via, et stat in hoc: Nam impossibile est, quod una et eadem substantia numero sit per se terminus duarum productionum completarum, ut supra probatum est in primo, distinct. 2. parte 1. quaest 1. modo suppono quod terminus totalis alicujus productionis completae est aliqua substantia includens naturam cum sua haecceitate, ut puta, hic panis generatur ; generatio enim terminatur ad singulare prjmo, ut patet in prooemio Metaph. si ergo dicis, quod hic panis est hic per quantitatem, manente ergo eadem quantitate, semper erit hic panis, et ex alia parte pono, quod ille panis transubstantietur in corpus Christi, et in tali transubstantiatione nihil substantiae panis manet, ut declarat Doctor in 4. d. 11. et tamen remanet quantitas illius panis secundum fidem, quae per te, est haecceitas illius panis. Deinde pono, quod Deus creet aliam substantiam panis sub illa quantitate; ergo ille panis creatus erit simpliciter idem, quod ille panis annihilatus, cum eadem ratio individualis sit utriusque; ergo idem panis erit terminus totalis generationis completae, et similiter erit terminus totalis creationis, quod est impossibile.
Si dicatur, quod non est possibile idem successive esse totalem terminum generationis et creationis, quia genitum annihilatum potest simpliciter idem reparari a Deo, et sic simpliciter idem poterit creari, ut patet a Doctore, supra distinct. 2. q. 1. et in 4. dist. 43. sic diceretur forte in proposito, quod idem panis post annihilatus erit idem creatus. Dico, quod haec instantia non est contra rationem Doctoris, non enim negaret quod idem annihilatum non posset reparari, negaret tamen, quod idem manens idem complete productum ab aliquo, ab alio etiam possit complete produci; cum ergo hic panis dicatur praecise hic panis per differentiam individualem, qui ut sic, est terminus totalis generationis completae; ergo annihilata substantia panis, manente ejus differentia individuali, scilicet quantitate, si creetur alia substantia panis sub illa quantitate, erit idem panis, qui prius, et sic idem ut idem erit terminus duarum productionum completarum.
Si dicatur, quod terminus creationis erit substantia panis, ut prior tali quantitate, contra, quia creatio non erit substantiae panis nisi ut actu existentis,quia creatio tantum terminatur ad rem existentem, ut existens est, ut patet a Doctore in primo, distinct. 36. Et tunc quaero, aut ille panis, ut prior est singularis, aut non ; si sic, habetur propositum, quia non erit singularis per quantitatem ; si non, ergo creatio terminatur ad rem existentem, quae non erit singularis, quod est impossibile ; si ergo terminatur ad panem ut singularem, ut fit singularis per quantitatem quae erat panis geniti, ergo idem singulare, quod prius fuit terminus generationis manens idem, adhuc erit terminus generationis, quod non est imaginabile. Ex ista etiam ratione Doctoris videtur sequi, quod panis nullo modo erit transubstantiatus, patet, quia quamdiu remanet differentia individualis alicujus, tamdiu manet illud, quamdiu enim manet rationale, tamdiu manet homo. Si ergo quantitas est ratio individuandi substantiam panis; ergo manente eadem quantitate, manet eadem substantia panis numero. Praeterea cum talis transubstantiatio panis in corpus Christi sit vere realis, ergo panis realiter transubstantiatur in corpus Christi, sed non habet esse reale, nisi ut actu singularis ; ergo si realiter transubstantiatur, sequitur quod in tali transubstantiatione desinet quantitas panis, cujus oppositum tenet fides Catholica.
(d) Ex secunda via, quae est ordine substantiae ad accidentia arguitur multipliciter. Et prima ratio stat in hoc, quia substantia secundum totam suam coordinationem est prior accidente, ergo in tali priori erit substantia materialis haec; patet consequentia, quia in praedicamento Substantiae non tantum per se ponuntur genera et species, sed etiam individua. Antecedens patet per Philosophum septimo Metaphys. text. com. 8. qui vult quod substantia sit prior omni accidente naturaliter. Quare, inquit, primum ens et non aliquid ens, sed ens simpliciter substantia utique erit multipliciter ;quidem igitur dicitur primum, sed substantia omnium primum ratione, et notitia, et tempore, et natura. Haec ille.
Nec oportet fugere dicendo, quod intentio Aristotelis est loqui ibi de substantia, quae est Deus, vel quae est prima causa, quia expresse loquitur ibi de substantia, secundum quod est unum istorum, quae dividunt ens; ita enim probat substantiam esse primam, quomodo probat substantiam esse de numero dividentium ens, quod est prior omni accidente, ita scilicet quod ad determinandum de omnibus, quae dividunt ens, sufficit determinare de substantia tanquam de primo, pro eo quod cognitio accidentium habetur ex eo quod attribuuntur substantiae. Istud autem non potest esse, nisi de substantia secundum totalem coordinationem suam, et quod Aristoteles sic intendat loqui de substantia praedicamentali, nam in principio 7. Ens, inquit, multipliciter dicitur, sicut divisimus in his, quae de quoties, videlicet in quinto Metaph. text. com. 14. ubi sic habetur : Secundum, id est, entia per se, dicuntur esse quaecumque significant figuras praedicationis, quoties enim dicitur, toties esse significat. Haec ibi; patet ergo, quomodo in isto septimo intendat loqui de substantia praedicamentali, et ideo in eodem septimo text. com. 2. secundum aliam translationem, ubi sic habetur: et cum ens dicitur multis modis, manifestum est, quod primum ens istorum est illud quod significat quid, et hoc est illud quod significat substantiam. Haec ibi. Et ibi Commentator: Cum declaravit, inquit, quod hoc nomen ens significat substantiam, et accidentia substantiae, quae sunt n?vem praedicamenta, intendit declarare quod hoc nomen ens principaliter et simpliciter significat praedicamentum ]Substantiae secundario et determinate, scilicet relative ad substantiam, alia praedicamenta accidentium, quae non dicuntur esse, nisi quia accidunt enti, quod est ens pe rse, scilicet substantiae. Haec ille. Cum ergo in textu quarto dicit substantiam esse prius natura omni accidente, patet quod ibi accipit substantiam praedicamentalem, hoc etiam expresse patet per Commentatorem com. 4. Si ergo substantia praedicamentalis secundum totam suam coordinationem est prior tempore, et natura omni accidente, sequitur, quod individua substantiae non erunt haec per aliquod accidens. Et confirmatio sequens est clara in littera. Si enim aliquid sit prius ad aliud, maxime primum illius est primum ad illud, sed maxime primum substantiae in communi est substantia prima, quod debet intelligi sic, quia si substantia est prior accidente, illud, quod erit maxime substantia, erit magis primum; igitur substantia prima est simpliciter prior omni accidente.
(e) Hic dicitur, quod licet prima substantia, etc. Patet, quia divisibilitas competit quantitati primo et per se, et sic substantia materialis, quamvis sit prior ipsa in suo esse, non tamen potest dividi nisi per quantitatem.
Contra, ista responsio seipsam destruit, etc. nisi inquantum haec, patet, quia non est prima substantia, nisi ut singularis et individua ; ergo non erit haec per quantitatem.
(f) Praeterea, forma est simpliciter prior composito, ut patet septimo Metaphys. text. com. 7. ubi sic habetur : Quare si species. scilicet forma, materia est prior, et magis ens, et ipso, quod ex utrisque prior erit, propter eamdem rationem. Haec ille. Et ibi Commentator : si igitur fuerit prior in esse quam materia, et magis ens, propter hoc quod materia est in potentia, et forma est in actu, etiam erit prior composito ex ambobus, compositum etiam non est in actu nisi propter formam, et hoc intendebat, cum dixit, propter eamdem rationem, id est, quod modus, secundum quem forma est prior materia, est idem cum eo, secundum quem est prior composito, et intendebat, quod cum forma est prior composito ex materia et forma, et compositum est substantia, sequitur quod forma sit magis substantia quam compositum. Ex quo sequitur, quod si quantitas sit ultimum constitutivum primae substantiae, quod ipsa sit prior ipsa prima substantia in essendo, sed hoc est impossibile, quia omnis substantia in essendo est prior omni accidente, per Philosophum septimo Metaphysicorum, text. com. quarto: ergo si quantitas non est prior in essendo prima substantia, sequitur quod nec erit prior in unitate competente primae substantiae, inquantum tale ens. Si enim prima substantia est una unitate numerali et indivisibili in plura numero, et ut sic est prior quantitate ; ergo talem unitatem non habet a quantitate. Sequitur : quamlibet enim entitatem consequitur propria unitas, non habens aliam causam propriam sui quam causam entitatis, patet, quia unitas propria et intrinseca alicujus est ratione entitatis pertinentis ad rationem illius ; homo enim habet unitatem specificam propriam et intrinsecam per entitatem differentiae ultimae constituentem ipsam in tali esse et unitate, quae entitas est prior homine constituto, sic et prima substantia est una unitate numerali propria et intrinseca per entitatem constituentem ipsam in tali esse et unitate, et per consequens prior illa, et tale est differentia individualis, quae est prior prima substantia: ergo talis unitas numeralis non competit primae substantiae per quantitatem, cum illa sit simpliciter posterior .
(g) Praeterea, eodem modo substantia est prior naturaliter omni accidente, quo est subjectum omnium accidentium, inquantum enim subjectum probatur esse prius definitione omni accidente, et hoc per additamentum, ut patet 7. Metaphysicorum: text. com. 4. secundum aliam translationem : Substantia, inquit, est prima omnium rerum definitione, et cognitione, et tempore: nullum enim aliorum praedicabilium est separabile, et istud solum est separabile. Et est prima secundum definitionem, necessarium est enim, ut definitio substantiae accipiatur in definitione cujuslibet rei. Haec ille.
Ex quo sequitur, quod ut sic prima substantia erit prior omni accidente, quia singulare accidens est primo in prima substantia, tanquam in subjecto, ut patet per Philosophum 12. Metaphysicorum ,
text. com. trigesimo septimo, qui textus incipit secundum aliam translationem : Et etiam considerandum est, quod quaedam sunt quae possumus dicere universaliter, et quaedam quae possumus dicere particulariter, et prima principia habent materiam quae in actu, hoc est prius, et aliud in potentia, id est, secundum Commentatorem, et principia principalia sunt ea, quorum substantia est aliquod ens in actu extra animam. Sequitur in textu Hoc est prius, et aliud in potentia, id est, alia sunt ea, quae sunt in potentia particularia, et primum praecedit hoc. Sequitur : et illa universalia non sunt, quoniam quod est, individui est, et parum infra : Quodlibet singularium est aliud, et materia et forma. Vide Commentatorem ibi.
(h) Et confirmatur maxime de accidente per accidens, quia illud primo inest singulari, quinto Metaphysicorum, capit. de Eodem, qui textus non habet commentum, quia non habet textum correspondentem in Arabica translatione, et ponitur immediate post textum decimum quintum, ubi sic habetur : Nam universalia secundum se existunt, accidentia vero non secundum se, sed in singularibus simpliciter dicuntur. Haec ille; et per accidens erit prima substantia haec, cum sit subjectum accidentium per aliquid aliud quam per accidens.
(i) Universaliter enim prioritas naturae includit in priori posse esse sine posteriori sine contradictione, ex quinto Metaph. text. com. 16. ubi sic habetur circa finem illius textus : Alia, inquit, vero secundum substantiam et naturam, supple sunt priora, quaecumque contingit esse sine aliis, et illa non sine illis. Haec ille; igitur sine contradictione posset quaecumque substantia, quantum esse ex se esse prius duratione omni accidente, et sic nullum accidens erit differentia individualis alicujus substantiae.
(j) Ex tertia via arguitur sic. Primo et ratio stat in hoc : tota coordinatio praedicamenti Substantiae est prior omni accidente, ut patet septimo Metaphysicorum, text. com. 4. Et in tali coordinatione praedicamentali ponuntur individua, et nihil unius coordinationis est tale propter aliquid coordinationis alterius ; modo in coordinatione praedicamenti Substantiae, cum sit finita, sicut est aliquod primum praedicatum, de quo nihil praedicatur, ita aliquod subjectum, cui nihil subjicitur, ut patet primo Posteriorum, text. com. 34.
(k) Praeterea tertio. Ratio stat in hoc : singulare substantiae recipit praedicationem in quid cujuscumque superioris; sed ens per accidens non recipit praedicationem in quid; et sic, si prima substantia esset haec per quantitatem, esset unum per accidens, quia aggregatum ex rebus diversorum generum, ut patet 5. Metaph. c. de Uno text. com. 7. et 15.
(1) Praeterea quando aliquid convenit. Ista ratio stat in hoc, quod sicut communitas convenit essentialiter, puta naturae humanae, inquantum est pertinens ad coordinationem praedicamenti substantiae, sic ei simpliciter convenit, quod quamvis per aliquid posterius alterius generis contrahatur, adhuc simpliciter erit tale. Exemplum: Ex quo enim natura humana,ut pertinet ad coordinationem praedicamenti Substantiae, est essentialiter communis ad omnia individua, si ponatur sub albedine, per possibile vel impossibile, adhuc simpliciter erit talis natura sic communis quidditative ad sua inferiora, eodem modo dico de prima substantia, quae ut pertinet ad coordinationem praedicamentalem, competit sibi hoc, quod non possit dividi in plures partes subjectivas; posito ergo, quod contrahatur per quantitatem, vel per aliud accidens semper erit simpliciter talis, ut est aliquid praedicamenti Substantiae, et sic simpliciter erit haec, et non per aliquid pertinens ad aliam coordinationem.