In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a)Propter argumenta forte,etc.Hic Doctor ponit positionem Aegidii, qui dicit quod prima substantia est haec, non per quantitatem, sed propter aliquid causatum a quantitate, quod causatum est realiter idem cum tali substantia.
Nota in hac littera, quod duplex est extensio : quaedam per se, ut quantitas ; quaedam vero per accidens ut substantia, pro quanto subjicitur quantitati, per quantitatem enim est divisibilis. Et hoc est quod dicit hic, quod sicut extensio materiae, supple per accidens, est alia natura a natura quantitatis ipsius materiae, quia ipsa quantitas est extensa per se. Sequitur : et nihil addit super essentiam materiae, supple illa extensio per accidens ; sequitur : sic signatio materiae quam habet causaliter per quantitatem, est alia a signatione quantitatis, et prior naturaliter signatione, quam habet per quantitatem, id est, quod individuatio materiae, sive signatio causata a quantitate in ipsa materia est alia ab individuatione quantitatis, et etiam est prior naturaliter individuatione, quam habet, supple formaliter quantitatem. Vult dicere, quod prima materia habet individuationem causatam a quantitate, et haec individuatio, propter quam proprie materia est haec, est ab alia ab illa quantitate. Secundo, quia quantitas informat materiam, dicit, quod sicut talis materia est quanta per quantitatem, ita est individua accidentaliter per individuationem, qua ipsa quantitas est individua ; et addit quod individuatio sive signatio causata a quantitate, per quam ipsa materia est haec, est eadem realiter cum ipsa materia.
(b) Contra, ista positio. Hic Doctor intendit improbare Aegidium quantum ad hoc principaliter, quod scilicet individuatio materiae causata a quantitate sit idem realiter cum ipsa materia, quia est simpliciter impossibile, quod aliquid causatum a quantitate distincta realiter a materia, et posteriore realiter ipsa, sit idem realiter cum materia ; patet, quia si prius non est idem realiter cum A, multo minus, nec posterius erit idem realiter.
(c) Praeterea illud, etc. Vult dicere Doctor, quod conditio necessaria causae, ut sit sufficiens ad causandum, est singularitas, ut supra patuit in primo, dist. 3. quaest. 6. et 8. et talis conditio, quae est singularitas, est prior causato. Cum ergo haec substantia, inquantum haec, causet quantitatem hanc, et per consequens ipsa quantitas erit posterior ipsa substantia signata, sequitur quod si signatio substantiae, sive singularitas, sit per te causata a quantitate, quod haec substantia sufficiens ad causandum quantitatem, sit causata a quantitate, et sic prius erit causatum a suo posteriori. quod est impossibile.