In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum substantia materialis (a) sit haec, et individua per materiam?
D. Thom. 1.p. q. 50. art. 4. ubi. C ajet. Hervaeus hic q. 2. art. 2. Aegid. quodl. 2. q. 7. Durand. hic q. 2. Capreol. q. 2. Saar. Met. d. 5. se. 4. et 6.
Quod sic, quia secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Uno : Unum numero sunt, quorum est materia una, etc.
Contra 1. Metaphys. antiquae translatiollis : in fundamento naturae nihil est distinctum, sed quod non est secundum se distinctum, nec diversum, non potest esse prima ratio distinctionis, vel diversitatis alterius. Sed materia est fundamentum naturae omnino indistinctum et indeterminatum: ergo non potest esse prima ratio distinctionis vel diversitatis alterius.
Hic dicitur (b), quod sic : quod maxime tenetur propter multas auctoritates Aristotelis, quae hoc videntur sonare, quarum una est in 7. Metaphysic. quod generans generat aliud propter materiam: Callias, inquit, et Socrates sunt diversa quidem propter materiam, idem vero specie, nam individua est species.
Idem in septimo cap. de partibus definitionis: quod quid erat esse in quibusdam substantiis idem est, quaecumque vero in materia sunt, vel accepta sunt cum materia, non idem; et idem videtur in 8. c. 3. nam anima et animae esse idem, homo et hominis esse non idem, nisi et animae esse, homo dicatur ; ergo videtur, quod materia sit extra rationem quidditatis, et cujuslibet habentis primo quidditatem, et ita cum sit in entibus aliquid, videtur esse pars individui sive individuatio totius: nam quidquid est in individuo, quod repugnat rationi quidditatis, omnino hoc potest poni prima ratio individuandi, quare, etc.
Praeterea 12. Metaph. probat quod non possunt esse plures caeli : Si, inquit, essent plures caeli ut homines, foret principium quod, circa unumquodque specie unum, numero vero multa sed quaecumque (inquit) numero sunt multa, habent materiam. Quod autem
quid erat esse non habebit materiam primam, endelechia enim unum, igitur et ratione et numero primum movens immobile ens. Ista ratio, qua concluditur unitas coeli ex unitate motoris, et unitas motoris non tantum specie, sed numero, propter hoc quod non habet materiam, non videtur valere, nisi distinctio numeralis fleret per illam ; ergo, etc. Praeterea 1. Caeli et mundi : cum dico caelum, dico formam ;cum dico hoc caelum, dico materiam.