IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Contra istud primo. Doctor hic improbat opinionem Thomae multis auctoritatibus.
Prima est Philosophi, 1. Metaph. text. com. 39. Palam autem, quod anima quidem substantia prima, corpus vero materia, homo vero aut animal, quod est ex utrisque, ut universale;Socrates autem et Coriscus, ut singulariter supple ex his, siquidem igitur anima dupliciter dicitur. Alii namque ut animam, alii vero ut totum ; si vero simpliciter anima haec, et corpus hoc, ut quidem universale, et singulare. Haec ille. Sententia hujus textus est, quod sicut datur compositum materiale universale, et aliquod tantum unum numero, ita partes componentes sic se habent, quod respectu compositi communis partes, scilicet materia et forma accipiuntur in communi, et si compositum est hoc aliquid, sive singulare, partes compositae erunt singulares, et ex hoc sequitur, quod compositum singulare habeat propriam haecceitatem. Et si dicatur, quod habeat illam a materia singulari,
contra, tum quia ex quo compositum est aliud a partibus, ut probatur a Doctore in tertio, dist. 2. ita habet propriam haecceitatem. Tum, quia si compositum esset hoc per aliquam partem componentem, magis esset hoc per formam singularem quam per materiam, quia forma magis dat esse. Tum etiam, quia sicut materia est communis respectu compositi communis, et contrahitur per aliquam haecceitatem ad hoc ut sit haec, ita compositum in communi, quod est aliud a materia et forma in communi, contrahitur ad esse hoc per aliquid, quod non est neque materia neque forma.
Nunc expono hunc textum cum dicitur : Palam autem, quod anima quidem substantia prima, corpus vero materia, homo vero, id est, quod homo respectu animae intellectivae et materiae, puta corporis organici, aut animal respectu animae sensitivae, et respectu materiae suae, supple est ex utrisque ; ut universale, id est, quod ex anima sensitiva in communi, et materia in communi constituitur animal in communi, et similiter homo in communi constituitur ex anima intellectiva in communi, et ex tali corpore organico in communi. Sequitur :
Coriscus autem, et Socrates ut singulariter, id est, quod ista composita sicut sunt singularia, ita partes componentes, puta haec materia et haec forma ; et quod sit verum, probat infra ibi : Siquidem igitur anima dupliciter dicitur, supple in universali et in particulari, ergo eadem ratione, et ipsum compositum. Sequitur in textu : Alii namque, ut animam, supple dicunt hominem et animal, ita quod anima sit tota essentia animalis ut quidam dicunt ; alii vero, ut totum, id est, compositum, et non animam. Sequitur : Si vero anima haec, et corpus hoc, ut quidem universale singulare, id est, dato quod animal sit compositum ex anima et corpore, si ipsa simplicia, id est, anima et corpus dicuntur universaliter et particulariter, sequitur etiam, quod compositum sic dicatur, sequitur et in ante eodem cap. homo et equus, supple in communi, et quae ita in singularibus, supple homo singularis et equus singularis. Universaliter autem non sunt substantia, supple homo et equus, id est, formaliter, accipiendo formam pro forma partis, sed simul quoddam totum, id est, compositum ex hac materia ; et hac ratione, ubi per ly hac dicit Doctor, quod Aristoteles dicit, quod homo in communi est compositus ex hac materia, non debet accipi ly hac pro materia singulari, sed pro materia determinata, supple quod sit compositus ex tali corpore in communi, et ex tali forma aliter contradiceret sibimet, unde subdit ibidem : Et universaliter, ut exposui prius, et subdit postea ex ultima materia, scilicet singulari, cum dicit : Socrates jam est. etc.
(d) Praeterea, idem per eumdem. Secundo principaliter Doctor probat, quod substantia materialis non sit praecise haec per materiam. Et probat auctoritate Philosophi 12. Metaph. et vide ibi Commentatorem ; ergo ita concedit distinctionem formae, sicut materia in particulari, et ita unitatem materiae in communi, sicut formae, et ideo debet adhuc quaerere quo materia sit haec, si enim datur materia in communi, et per illam substantia materialis non dicitur haec, oportet quaerere quo materia sit haec, ut per illam substantia materialis dicatur haec. Et si materia dicitur haec, hoc erit per aliquid positivum adveniens ipsi materiae, et contrahens ipsam ad esse individuale. Hoc idem apparet de forma partis, quae in communi non dicitur haec, et si erit haec, erit per aliquid adveniens sibi contrahens ipsam ad esse quale, et certum est quod illud non erit materia, ut patet, quia si principiatum est hoc aliquid, et individuum, et principia erunt similiter hoc aliquid.
(e) Praeterea, sicut probatur ex multis locis. Tertio principaliter hoc idem probat Doctor auctoritate Philosophi, etc. ergo sicut illud compositum non potest ex se esse hoc, ex 1. q. praesent, dist. ita nec materia, quae est pars ejus, scilicet compositi communis est de se haec, quia non potest esse compositum commune, et ejusdem rationis in diversis, supple partibus subjectivis, quin quodlibet, quod est de essentia ejus posset esse ejusdem rationis cum eis, puta si homo ut est in Socrate est singularis, ita partes componentes hominem ut in Socrate, sunt singulares, cum sint de essentia ejus, et tunc quaeritur per quid sunt singulares ? non ex se, sicut nec homo ex se est singularis; ergo per aliquid adveniens contrahens illas partes ad esse individuale, et illud non erit materia, quae est altera pars compositi, cum illa de se non sit singularis, sed contrahatur ad singularitatem.
(f) Praeterea per rationem. Quarto Doctor arguit probando, quod materia non sit singularitas, et arguit per rationem ducentem ad impossibile, quia sequeretur quod hic ignis et haec aqua essent simpliciter unum numero, quia si materia est ratio individualis substantiae materialis, tunc generatum et corruptum essent unum numero ; patet, quia illa sunt unum numero, quorum ratio singularitatis est simpliciter eadem, sed materia manet simpliciter eadem in generato et corrupto ; ergo res quae generatur, erit eadem numero cum re quae corrrumpitur.