IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem positivam per se (a) determinantem naturam ad singularitatem?
aegid. quodl. 2. q. 7. Goffred. quodl. 6. q. 16. et quodl. 7. q. 5. et DD. citati. quaestionibus praeced. Vide Saar. Mel. d. 5. sect. 6. uti citat alios.
Quod non, (b) quia tunc illud determinans ad illam naturam, haberet se ut actus ad potentiam: ergo ex natura specifica et illo determinante esset vere et proprie compositum unum, quod est inconveniens. Nam illud determinans, aut esset materia, aut forma, aut compositum ex eis: quodcumque detur, est inconveniens, quia tunc in composito esset alia materia ab illa forma quae ponitur pars naturae, vel aliud compositum quam compositum naturae.
Item (c), tunc singulare compositum ex natura et illo per se determinante, esset per se unum: ergo per se intelligibile, quod videtur contra Philosophum tertio de Anima, et septimo Metaphysic. ubi videtur aperte velle, quod intellectio est universalis, et sensus vel sensatio singularis.
Praeterea (d) si esset per se intelligibile, posset de ipso esse demonstratio et scientia, et ita de singularibus esset scientia propria, inquantum singularia, quod negat Philosophus septimo Metaphy sic, cap. de partibus definitionis.
Item, si includeret (e) naturam specificam, et illud per se determinans, posset per se definiri per ista duo inclusa in ratione sua, et ita esset alia definitio individui, et alia speciei, saltem addens super definitionem speciei, sicut definitio speciei addit super definitionem generis.
Oppositum, omne inferius includit in se aliquid, quod non includitur in intellectu superioris, alioquin conceptus inferioris esset aeque communis, sicut conceptus superioris, et tunc per se inferius non esset per se inferius, quia non subesset communi, et superiori: ergo aliquid per se includitur in ratione individui, quod non includitur in ratione naturae : Illud autem inclusum est entitas positiva ex solutione secundae quaestionis, et facit unum per se cum natura ex solutione quartae quaestionis: ergo est per se determinans illam naturam ad singularitatem, sive ad rationem illius inferioris.