In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Dicit Doctor in titulo quaestionis per se, quia constat, quod ex natura et ratione individuali fit unum singulare per se, et sic talis entitas per se competit. Hoc etiam dicit ad differentiam aliquorum, quae tamen per accidens contrahunt, sicut albedo contrahit hominem ad esse album, ita quod ex albedine et homine fit tantum unum per accidens ; sensus ergo quaestionis est: An ratio individualis, quae per se contrahit naturam ad singularitatem, sit aliqua entitas positiva.
(b) Quod non. Primo arguit Doctor probando quod differentia individualis non dicat aliquam entitatem positivam additam naturae, quia tunc ex tali natura et tali entitate fieret unum per se compositum, sicut ex actu et potentia, et tunc quaero de illo actu contrahente, aut esset materia, aut forma, aut compositum ex eis ; si materia, ergo in composito esset alia materia a materia partis ; si forma, ergo esset ibi alia forma a forma partis ; si compositum, ergo in eodem composito essent duo composita.
(c) Item. Secundo, quia tunc singulare per se compositum, esset per se intelligibile, quod videtur contra Philosophum 3. de Anima. et 9. Metaph.
(d) Praeterea. Tertio, quia tunc de tali singulari posset esse demonstratio et scientia.
(e) Item, si includeret. Quarto, quia tunc posset definiri, ita quod definitio constaret ex natura et tali haecceitate.