In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ponit opinionem Goffredi et Aegidii, tenentium naturam esse de se hanc, tamen per quantitatem habere plura singularia, probat utramque partem, et ponit duos sensus, quos haec opinio potest habere. Primus, quod eadem substantia in se indistincta, per multas quantitates receptas, faciat multa individua. Secundus, quod substantia substans huic quantitati, sit alia ab ea, quae subest illi quantitati, non posset tamen esse alia et alia sine quantitate.
Hic dicitur quod natura specifica de se est haec, et tamen per quantitatem potest esse natura communis in pluribus singularibus, sive quantitas potest esse ratio, quare plura singularia possunt esse sub natura. Primum sic declaratur, species specialissima de se est atoma; ergo et indivisibilis. Et hoc confirmatur per illud Porphyrii: descendentibus nobis per divisionem a generalissimis ad specialissima, jubet Plato
quiescere; sed si possibile esset divisionem esse ulteriorem hujus naturae, non esset quiescendum in illa natura, ergo, etc. Praeterea, Boetius lib. Divisionis, enumerans omnes divisiones non tantum per se, sed etiam per accidens, non enumerat divisionem speciei in individua: ergo natura specifica non est haec per aliquid aliud. Item si aliqua realitas esset in individuo, praeter solam realitatem specificae naturae, species non diceret totum esse individuorum, quod est contra Porphyrium.
Secundum declaratur, quia licet quantitas non sit formalis ratio divisionis alicujus in partes subjectivas, tamen quando totum quantitativum dividitur in partes quantitativas, natura dividitur per se, in illa quae sunt ejusdem rationis, hoc autem convenit ei per quantitatem. Idem autem est principium divisionis in aliqua, et principium distinctionis illorum dividentium: ergo sicut ipsa quantitas est principium divisionis, ita est principium distinctionis illorum dividentium: sed illae sunt partes subjectivae naturae communis, ergo quantitas est principium distinctionis talium partium. Qualiter autem ista duo membra possunt stare simul, patet per exemplum, quia secundum Philosophum, 1. Phys. substantia de se est indivisibilis, loquendo de partibus ejusdem rationis, et tamen adveniente quantitate est partibilis in partes tales, imo tunc habet tales partes: ita ergo potest natura speciei esse de se haec, et tamen per quantitatem advenientem sibi extr insece esse haec et haec et illa, etc.
Ista positio videtur posse habere duplicem intellectum : unum, quod substantia materialis inquantum distinguitur essentialiter a quantitate, maneat eadem omnino, non distincta secundum rationem suae propriae et essentialis entitatis, et tamen recipiat multas quantitates, et recipiendo eas cum eis constituat multa singularia: hoc est dicere planis verbis, quod eadem substantia materialis in se non divisa, nec distincta, informatur multis quantitatibus, et ex hoc sunt multa individua sub specie.
Alio modo potest intelligi, quod ista substantia materialis, quae de se esset haec circumscripta omni quantitate, postea quantitate informante, erit haec et haec, ita quod non tantum recipit quantitates distinctas, sed ipsa habet distinctionem in se in entitate sua substantiali, ita quod ista substantia, quae subjicitur illi quantitati et distinguitur ab ea essentialiter, non est illa quae subest alii quantitati, et distinguitur ab ea essentialiter, licet tamen istud, scilicet quod haec non sit illa, non possit esse sine quantitate hac et in illa.