IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ex sententia praedicta juxta primum sensum, infert gravissima absurda. Primo, non esse proprium naturae divinae esse hanc, et in pluribus. Secundo, non posse transubstauliari vinum, nisi totius mundi vinum pereat. Tertio, poni ideam Platonicam. Quarto, penetrationem admitti. Quinto, nihil generari vel corrumpi. Sexto, si admittantur plures animae rationales, irationabile esse, asserere naturam humanam esse atomam de se. Omnia ista absurda videntur sequi ad sententiam ponentium naturam positive universalem, seu communem a parte rei.
Primus intellectus (a) videtur impossibilis, quia ex eo sequuntur inconvenientia in Theologia, Metaphysica, et scientia naturali. In Theologia, scilicet quod non sit proprium essentiae divinae, esse hanc, sic quod ipsa existens una in se indistincta, possit esse in pluribus suppositis distinctis, quod tamen non intelligitur communiter, nisi de personis tantum relative distinctis. Hic autem poneretur, quod una natura substantialis nullo modo in se distincta, haberet plura supposita re absoluta distincta.
Secundo sequitur, quod non possit aliqua substantia panis et vini transubstantiari in corpus et sanguinem, nisi tota substantia vini transubstantiaretur, quia vinum non transubstantiaretur, nisi secundum substantiam suam, nam quantitas manet eadem, et per te substantia quae est in hoc vino, est eadem illi quae est in illo vino: idem autem non est transubstantiatum et non transubstantiatum ; ergo, etc.
In Metaphysica sequuntur inconvenientia. Primum, quia poneretur idea Platonis, vel plusquam idea quam posuit Plato. Plato enim posuit ideam esse naturam per se existentem, separatam sine accidentibus, sicut sibi imponitur a Philosopho, in qua esset tota natura speciei, quae secundum quod imposuit sibi Aristoteles, diceretur de quolibet individuo praedicatione formali dicente : hoc est hoc ;
haec autem opinio dicit hanc subtantiam dici de quolibet hujus speciei, praedicatione dicente : hoc est hoc, et tamen esse sub hoc accidente et illo ; haec ergo opinio ponit tantam communitatem, quantam posuit Plato in ideis
(b) Secundo, quia per istos, duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto, si fuerint accidentia absoluta, quia secundum eos, sequeretur contradictio manifesta, quod scilicet idem esset in actu et potentia secundum idem: oppositum autem sequitur ex isto, quia eadem natura erit in actu secundum multos actus ejusdem speciei.
Et juxta hoc potest inferri impossibile ad Mathematicum, inquantum pertinet ad considerationem Mathematici, scilicet quod duae quantitates dimensivae ejusdem rationis simul idem perficerent subjectum, quod est contra propriam rationem quantitatum dimensivarum ejusdem rationis, loquendo secundum intentionem Mathematici.
Tertio in scientia naturali sequuntur duo inconvenientia. Primum, quod nulla substantia naturalis potest generari et corrumpi: non quidem generari,quia si hic lapis est,erit in eo omnis substantia, quae potest esse in lapide quocumque, potest tamen huic substantiae lapidis acquiri tanta quantitas et tanta, et non in natura alia: acquisitio autem novae quantitatis, non est generatio (patet ex terminis generationis), ergo, etc. Similiter hoc lapide manente,
manet natura lapidis specifica in isto; omnis autem natura lapidis est ista naturali ergo manente ista natura manet omnis natura, et sic nulla corrumpitur manente isto lapide, licet quantitas vel qualitas non sit eadem, et sic de qualibet substantia naturali.
Secundo sequitur, quod licet secundum fictionem illius maledicti Averrois, de unitate intellectus in omnibus hominibus, possit sic fingi de corporibus tuo et meo, sicut de lapidibus illo et isto, tamen non tantum secundum fidem, sed secundum Philosophiam veram, necessario tenendo aliam et aliam animam intellectivam, non potest poni natura humana esse de se atoma, et tamen alia et alia per quantitatem, quia in isto et in illo homine est alia et alia forma substantialis praecedens naturaliter quantitatem. Et ideo ad istam instantiam tanquam insolubilem non nituntur ipsi respondere, et ideo transferunt se ad alia homogenea, lapidem vel aquam, et tamen si haberent aliquid pro se ex ratione naturae specificae atomae, ita concederent de homine sicut de lapide; possunt igitur videre quod nulla sunt principia ex quibus procedunt, cum ex eis sequantur manifesta impossibilia.