In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Primus intellectus, etc. In Theologia, quia esse ex hoc non esset proprium essentiae divinae, patet, quia hoc est proprium essentiae divinae, quod una et eadem numero, et omnino in se indistincta sit in tribus suppositis, quod nulli naturae creatae competit, et tamen si tota substantia hominis esset de se haec, et singularis, et esset in pluribus suppositis per aliam et aliam quantitatem absolutam, tunc eadem natura singularis esset non tantum in tribus suppositis, sed etiam in pluribus. Imo fortius sequitur, quia natura dividitur ut haec, communiter ponitur esse in tribus suppositis praecise per aliam et aliam relationem, quae supposita dicuntur tantum relative differe; natura vero creata ut existens haec, est in pluribus suppositis absolutis, quia per aliam et aliam quantitatem absolutam, quod est impossibile. Secunda sequitur, quod non possit aliqua substantia panis et vini transubstantiari in corpus et sanguinem, nisi tota substantia panis et vini transubstantiaretur, patet, quia in tali transubstantiatione transubstantiatur substantia, remanente quantitate. Secunda sequeretur, quod in illo instanti, quo transubstantiatur aliqua substantia panis in corpus Christi, et aliqua substantia vini in sanguinem, quod in toto mundo non esset amplius substantia panis et vini, sed tantum quantitas, quae prius formabat substantiam illam cum suis accidentibus, quod est absurdum.
In Metaphysica sequuntur inconvenientia, etc.
(b) Secundo, quia tunc duo accidentia ejusdem speciei, scilicet duae quantitates essent in eodem subjecto, quod est contra eos. Sequitur etiam inconveniens in Mathematica, quia tunc duae quantitates dimensivae ejusdem rationis simul idem perficerent subjectum, quod est contra intentionem Mathematici; caetera patent.