In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Explicat tandem individualitatem desumi ab omni entitate totali vel partiali, ita quod sit ultima realitas talis entitatis formaliter, non realiter distincta ab ea. Quod patet ex dictis, quia natura non est de se haec, ex quaest. 1. nec fit haec per negationem, ex quaest. 2. nec per actualem existentiam, ex quaest. 3. nec per quantitatem ex quaest. 4. nec per materiam vel formam, ex quaest. 5. ergo a sufficienti enumerat, ultima realitas cujuslibet entitatis, eam facit hanc.
Et si quaeras (a) quae est ista entitas individualis, a qua sumitur differentia individualis? Estne materia, vel forma, vel compositum ?
Respondeo, omnis entitas quidditativa sive partialis, sive totalis alicujus generis, est de se indifferens, ut entitas quidditativa ad hanc entitatem et illam, ita quod ut entitas quidditativa est naturaliter prior ista entitate ut est haec, et ut prior est naturaliter, sicut non convenit sibi esse hanc, ita non repugnat sibi ex ratione sua suum oppositum. Et sicut compositum non includit suam entitatem, qua est hoc inquantum natura, ita nec materia inquantum natura includit suam entitatem, qua est haec materia, nec forma inquantum natura includit suam ; ergo ista entitas non est materia, vel forma, nec compositum, inquantum quodlibet istorum est natura, sed est ultima realitas entis, quod est materia, vel quod est forma, vel quod est compositum, ita quod quodlibet commune, et tamen determinabile adhuc potest distingui, quantumcumque sit una res, in plures realitates formaliter distinctas, qua rum haec formaliter non est illa Sed haec est formaliter entitas singularis, et illa est entitas naturae formaliter, nec possunt istae duae realitates esse res et res, sicut possunt esse realitas unde accipitur genus, et realitas unde accipitur differentia, ex quibus realitas specifica accipitur, sed semper in eodem sive parte sive toto, sunt realitates ejusdem rei formaliter distinctae.