In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Et si quaeras, etc. Respondeo omnis entitas quidditativa. Hic Doctor intendit ostendere, quod omnis entitas quidditativa, ut hujusmodi, sive totalis sive partialis, est ex se indifferens ad plura, et nulla de se est haec, loquendo semper de entitate quidditativa creata, quia entitas quidditativa in divinis de se est haec ; sicut ergo entitas quidditativa compositi non includit suam entitatem qua est haec, inquantum natura, quia inquantum natura est indifferens ad omnem quidditatem, ita nec materia inquantum natura includit suam entitatem, qua est haec materia, nec forma, inquantum natura includit suam, quia materia, inquantum natura non est haec, sic nec forma inquantum forma.
Concludit ergo Doctor quod ista entitas individualis non est materia, vel forma, vel compositum,inquantum quodlibet istorum est natura, supple quidditativa, sive pertinens ad naturam quidditativam, sed est ultima realitas entis, scilicet quod est materia, vel quod est forma, vel quod est compositum, ita quod quodlibet commune, et tamen determinabile, adhuc potest distingui, quantumcumque sit una res in plures realitates formaliter distinctas ; patet de albedine, de qua minus videtur, cum sit simplex, quae dividitur in realitatem quidditativam, et realitatem nullo modo quidditativam, puta haecceitatem, quia natura albedinis non est formaliter, et quidditative realitas suae haecceitatis, nec e contra. Et addit, quod istae duae entitates, scilicet naturae et haecceitatis, non possunt esse res et res, quia sicut realitas a qua accipitur genus, et realitas a qua accipitur differentia, non dicuntur proprie res et res, sed realitas et realitas, et semper sunt realitates ejusdem rei formaliter distinctae, sic etiam realitas individui a qua accipitur differentia individualis, non est proprie res, sed quaedam realitas addita naturae, quae formaliter ab entitate naturae distinguitur.