IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit loca Aristotelis adducta q. 5. pro D. Thoma asserente materiam esse principium individuationis, et affert subtilissimas expositiones ad illa loca, quae a Thomistis censentur axiomata.
Ad quaestionem quintam praecedentem de materia, patet solutio per argumenta contra opinionem: concedo enim quod materia absolute ut natura, non est ratio distinctionis nec individuationis. Quidquid enim est natura in quocumque genere, totalis vel partialis, non est de se hoc, et ideo inquirendum est, per quid sit hoc.
Ad auctoritatem Aristotelis 5. Met. etc. unum numero, respondeo, quod ibi accipit materiam pro illa entitate individuali, quae constituit in esse materiali, non autem in esse formali, prout quidditas dicitur forma, quia ista entitas non est quidditativa; et ista expositio patet per illud, quod subdit : Specie unum, quorum ratio est una, etc. ratio enim ibi sumitur pro quidditate, quae dicitur forma respectu esse individualis.
Per idem patet ad illud de coelo, et hoc coelo, quod confirmat propositum.
(a) Per idem ad aliud 12. Met. quod concedo, quod non possunt esse plures motores primi, quia in primo motore non est materia, hoc est, non est in eo aliquid contrahens ut materia, vel aliquid aliud, sed est de se hoc sine alio contrahente, nam talis contractio non stat cum perfecta simplicitate, et ideo quidditas Dei est de se haec.
(b) Ad illud 7. Metaph. in eis quae sunt sine materia, quod quid est rei est idem eum eo, cujus est, dico , quod quid rei, potest comparari ad illud cujus est per se et primo, et ad illud cujus est per se et non primo ; et universaliter eo modo quo est alicujus, eo modo est idem sibi, quia, sicut Philosophus arguit cap. 7. singulum, etc. quod quid erat esse dicitur singuli substantia. Si enim illud quod non est ens, nihil est, quod quid autem rei est illud quo primo res est, et ideo cujus est quod quid primo ipsum est idem ipsi primo ; cujus est per se ipsum, est idem illi per se ; cujus est per accidens, illi idem est per accidens ; et ideo illi non est simpliciter idem. Unde quod ipse vult in 3. cap. quod in dictis per occidetis non est idem quod quid est cum eo cujus est, non mirum quia in secundo cap. declaravit, quod nihil eorum est quod quid est, nec definitio; habens autem quod quid est, potest intelligi vel ipsa natura, cujus est primo quod quid est, vel suppositum naturae, cujus est quod quid est per se, licet non primo. Primo modo quod quid est tam in materialibus quam in immaterialibus, est idem cum eo cujus est, etiam primo, quia primo habet quod quid est. Secundo modo habens non est idem ipsi quod quid est primo, quia quod quid est, non est ejus primo, pro eo quod habens illud includit entitatem aliquam extra rationem ejus, quod est quod quid est primo.
Ad propositum ergo Philosophi dico, quod in non constitutis cum materia, (hoc est,cum non entitate individuali contrahente quidditatem ) idem est quod quid est primo cum eo cujus est, quia tale cujus est nullam rationem includit extra rationem ejus quod est primo quod quid est. In constitutis autem cum materia, (hoc est, cum entitate individuali contrahente quidditatem) non est idem primo quod quid est,
cum eo cujus est, quia sic acceptum primo non habet quod quid est ex se, sed tantum per partem, scilicet per naturam quae contrahitur, scilicet per illam entitatem individualem. Non igitur ex isto habetur, quod materia, quae est altera pars compositi, sit extra rationem per se quidditatis, imo vere pertinet ad quidditatem; et species habens formam in universali habet primo quod quid est, et primo est idem sibi, et ideo non sequitur quod materia, quae est altera pars compositi, sit individuans, sed tantum sequitur de materia, quae est entitas contrahens , quod concessi.
Utrum autem carentia materiae, quae est altera pars, inferat carentiam hujus entitatis individualis secundum Philosophum, de hoc in quaest, seq.
(c) Ad illud Aristotelis, quod generans generat aliud propter materiam, dico quod intentio Philosophi est ibi, quod ideae non sunt necessariae ad generationem, quia tam distinctio gignentis a genito, quam assimilatio geniti cum generante ( quae duo requiruntur ad generationem univocam) possunt haberi sine eis ; agens enim particulare ex forma sua habet unde assimilet sibi passum, et generans genitum, et ex materia habet quod sit distinctum a genito, non principaliter , licet tamen sequatur necessario, quod distinguitur per materiam a genito, quia materiam non suam, sed aliam perficit per formam terminantem generationem, sua enim materia jam perfecta est forma ; et ex hoc quod assimilat per formam perficit aliam materiam quam suam, et ita sua alia est ab illa, quae privatur forma tali ; cujuscumque autem est alia materia, ex quo materia est pars essentialis rei, ipsum est aliud ab eo.
(d) Dico tunc, quod assimilationis vel similitudinis principalis ratio est ipsa forma inter generans et genitum, et hoc non secundum unitatem vel identitatem individualem inquantum forma haec, sed secundum unitatem vel identitatem illam minorem inquantum forma est, et secundum hoc est ratio gignendi. Forma autem est principalior ratio distinctionis quam materia, quia sicut forma est illud principalius quo compositum est, quam materia, ita est principalius, quo compositum est unum, et per consequens in se indistinctum et ab alio distintum. Appropriate tamen, distinguendo assimilativum contra distinctivum , forma est assimilativa , ita quod non materia proprie, quia non est qualitas substantialis vel accidentalis ; materia autem est distinctiva, appropriate loquendo, quia necessario ex hoc quod caret forma, distinguitur ab illa materia, quae praehabet formam, et ita compositum a composito.
Potest etiam alio modo compositum intelligi aliud propter materiam, sicut propter causam alietatis praeexistentem. Forma enim geniti, licet sit causa alietatis in composito , principalior quam materia, non tamen est causa praeexistens hujus alietatis, sed materia , et hoc quia ipsa praeexistit privata, et ideo non potest esse eadem cum materia informata.