IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Nunc solvendae sunt auctoritatem quae adducuntur pro opinione Thomae, quibus probat substantiam materialem esse singularem per materiam. Et prima auctoritas est Philosophi, 1. Met. text. com. 28. ubi vult, quod generans generat aliud propter materiam : Callias, inquit, et Socrates sunt diversa quidem propter materiam, idem vero specie; ergo differentia numeralis erit praecise per materiam.
(a) Per idem. Doctor respondet ad hanc auctoritatemibi : per idem ad aliud, 12. Met. Respondet Doctor, concedendo quod non possunt esse plures motores primi,quia in primo, etc. et ideo quidditas Dei est de se haec. Et haec videtur intentio Commentatoris ubi supra, com. 49. Prima, inquit, essentia, quae significat esse rei, oportet quod non habeat materiam, quoniam si haberet naturam, haberet aliam essentiam, et sic in infinitum, et ideo necesse est, ut prima forma, et ut prima natura, quae perfectio est, et finis non habeat materiam, erit ergo simplex, et non potest intelligi, nisi de materia individuali, quia ultra quod non habeat materiam, quae est altera pars compositi, non habet etiam materiam isto modo, quia tunc prima natura non esset summe simplex.
(b) Ad illud 1. Metaph. Respondet Doctor et responsio stat in hoc, quod quod quid est, puta hominis, id est, quidditas, vel definitio hominis potest comparari ad hominem, primo et per se, et sic homo primo, et per se est animal rationale. Secundo potest comparari ad aliquid per se et non primo, puta ad Franciscum, et sic
Franciscus est per se animal rationale, sed non primo. Tertio potest comparari ad aliquid per accidens, puta ad aliquod subjectum per accidens, et sic Franciscus albus est animal rationale tantum per accidens, et sic sicut quod quid est comparatur, ita est idem illi cui comparatur, et sic animal rationale, ut comparatur homini in communi inest illi primo et per se, individuis vero per se et non primo, individuo vero hominis per accidens, nec per se, nec primo, sed tantum per accidens inest, et sic universaliter, quod quid est eo modo quo est alicujus, eo modo est idem sibi, quia sicut Philosophus arguit septimo Metaph. text. com. 20. Singulum enim non aliud videtur esse a suimet substantia, et quod quid erat esse dicitur singuli substantia in dictis, itaque secundum accidens videbitur, itaque diversum esse, ut albus homo alterum, et albo homini esse, etc. haec ibi. Si enim illud, quod non est ens nihil est, quod quid autem rei est illud, quo primo res est, et ideo cujus est quid primo ipsum est idem ipsi primo cujus est, etc. Et quod dicit, quod in dictis per accidens non est idem, etc. non est mirum, quia in secundo capitulo declaravit, quod nihil eorum est, quod quid est, nec definitio. Et sic bene conceditur, quod animal rationale non est primo Francisco, quia ultra animal rationale includit aliquid, quod non pertinet ad quidditatem, quia includit haecceitatem. Est vero idem primo ipsi homini, quia nihil aliud includit homo quidditative, homini vero albo non est idem, nec primo, nec per se, quia albedo, nec per se, nec primo pertinet ad quod quid est hominis, et si erit idem, erit tantum per accidens.
(c) Ad illud Aristotelis quod generans generat aliud propter materiam, dico quod intentio Philosophi est ibi, quod
ideae non sunt necessarias ad generationem, etc. Plato enim posuit ideas esse necessarias propter duo : Primo propter generationem. Secundo propter scientiam, quia scientia est de perpetuis et necessariis. Et Aristoteles probat quod etiamsi deae essent, non propter hoc essent necessariae ad generationem. Dicebat enim Plato, quod generans univoce assimilat sibi genitum in specie, et sic posuit substantiam separatam, ut hominis, per se existentem, in qua generans et genitum univocantur. Et dicit Philosophus, quod generatio potest haberi sine istis, et patet, quia si Franciscus generat Joannem, est alia materia, ut patet intuenti, et assimilat sibi Joannem, non in singularitate, ut patet ; ergo in forma. Dicit ergo Aristoteles quod generans generat aliud propter materiam, id est, quod generans producit formam substantialem in aliam materiam a sua, ut patet in littera, et sic assimilat in forma ignis ; ergo particulare ex forma sua habet unde assimilitur sibi passum, et generans genitum, et ex materia habet quod sit distinctum a genito non principaliter, hoc tamen sequitur necessario, quod distinguitur per materiam a genito, quia materiam non suam, sed alicujus perficit per formam terminantem generationem, sua enim materia jam perfecta est forma. Et ex hoc, quod assimilat per formam, perficit aliam materiam quam suam, et ita sua materia est alia ab illa, quae privatur forma tali, cujuscumque autem est alia materia, ex quo materia est pars essentialis rei, ipsum est aliud ab illo.
(d) Dico tunc, quod assimilationis, etc. In ista littera dicit Doctor, quod generans assimilat genitum in forma communi, non in forma singulari, quia secundum hoc est ratio formalis agendi. Et addit quod forma, puta in Francisco, est principalior ratio distinguendi quam materia. Sed in hoc Doctor videtur sibi contradicere, quia in quaest, sequenti, vult quod forma ejusdem speciei non est ratio distinguendi unum individuum ab alio. Hoc idem in primo, dist. 4. quaest 1.
Dico, quod Doctor dicit hic, quod forma est principalior ratio distinguendi, supple individualiter et numeraliter, non autem principalior ratio distinguendi unum individuum ab alio formaliter. In locis autem praeallegatis intelligitur, quod forma non est ratio principalior distinguendi formaliter, et quod ipsa forma sit principalior ratio distinguendi numeraliter, patet, quia ipsa est illud, quo principalius compositum habet esse: quaecumque ergo sunt principia essendi, sunt principia distinguendi, ut patet quaest 1. et ultima prologi. Cum ergo haec forma sit principalior ratio constituendi hoc compositum, erit etiam principalior ratio distinguendi ipsum numeraliter, etc. Et addit in littera ibi : Appropriate tamen, distinguendo assimilativum contra distinctivum, forma est assimilativa. Vult dicere, quod quamvis ipsa forma sit principalior ratio distinguendi compositum quam materia, appropriate tamen ipsa forma est principalior ratio assimilandi quam materia, quia materia proprie non est qualitas substantialis vel accidentalis, propter quam aliquid dicatur simile alteri; materia vero appropriate est distinctiva, quia necessario ex hoc quod caret forma, distinguitur ab illa materia, quae habet ipsam formam, et ita compositum a composito ; patet, quia, ex quo materia aquae caret forma ignis, quae est in materia ignis, ideo materia aquae distinguitur a materia ignis, et sic compositum aquae distinguitur a composito ignis. Sequitur ibi : potest etiam alio modo compositum intelligi aliud propter materiam. Dicit Doctor in ista littera, quod licet compositum possit dici aliud ab alio composito propter aliam formam, et propter aliam materiam, et principaliter propter aliam formam, si tamen accipiatur, sicut propter causam alietatis praeexistentem, id est, quod causa principalis hujusmodi alietatis compositi a composito accipiatur pro causa praeexistente in composito ; dicit quod materia est principalior causa, quia in genito praeexistit materia formae, et sic patet solutio ad auctoritatem Philosophi.