IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refert sententiam D. Thom. et aliorum juxta tractata in qq. praeced, maxime quarta et quinta, qui negant Angelos in eadem specie plurificabiles, quam refutat. Primo, quia omnis quidditas est communicabilis. Secundo, omnis quidditas creata potest concipi ut universalis. Tertio, non potest idem numero, secundum D. Thom. 4. d. 44. q. 1. resurgere; ergo annihilata uno Angelo, potest alter ejusdem speciei creari. Quarto, animae rationales distinguuntur numero. Quinto, secundum D. Thom. et Magistrum, nulla tota species damnatur.
Qui dicunt ad (a) quaestiones praecedentes de individuatione, principium individuationis esse quantitatem vel materiam, dicunt consequenter ad istam quaestionem negative,scilicet quod non possunt esse plures Angeli in eadem specie, quia non potest in Angelis ratio propria talis differentiae inveniri, et habent dicere quod non tantum hoc est impossibile ex proprietate intrinseca, sed etiam ex proprietate extrinseca, quia simpliciter est incompossibile, ita quod nullo modo naturae isti potest competere distinctio individualis, ex quo sibi repugnat illud, quod praecise potest esse principium talis distinctionis: sicut impossibile esset sub animali esse plures species, si repugnaret animali alia et alia actualitas, per quas species distinguerentur. Fundamenta autem istius opinionis in aliis quaestionibus praededentibus dicta sunt.
Tenenda est ergo (b) conclusio simpliciter opposita, quod scilicet simpliciter possibile est plures Angelos esse in eadem specie, quod probatur. Primo, quia omnis quidditas quantum est de se communicabilis est, etiam quidditas divina, quia nec ex perfectione repugnat sibi, ut patet de essentia divina, nec ex imperfectione repugnat, quia convenit generabilibus et corruptibilibus ; nulla autem est communicabilis in identitate numerali, nisi sit infinita ; ergo quaelibet alia est communicabilis, et hoc cum distinctione numerali, et ita propositum.
Praeterea, quaelibet quidditas (c) creaturae potest intelligi sub ratione universalis absque contradictione ; si autem ipsa de se esset haec, contradictio esset intelligere eam sub ratione universalis, sicut est contradictio intelligere essentiam divinam sub ratione universalis, vel universalitatis, quia ratio intelligendi, repugnat omnino sub objecto intellecto, quod est intellectum esse falsum.
(d) Praeterea si Deus potest hunc Angelum in hac specie annihilare, isto annihilato, potest istam speciem de novo producere in aliquo alio individuo, non autem in isto secundum illos, qui sunt istius opinionis, quia homo secundum istos, non posset resurgere idem numero, nisi anima intellectiva maneret eadem numero.
Item, animae intellectivae distinguuntur numero in eadem specie, et tamen sunt formae purae, licet perfectivae materiae; igitur non est impossibilitas a parte formarum, quod distinguantur numero in eadem specie ; quidquid enim concluderet istam impossibilitatem ratione formae in Angelis, concluderet in animabus.
Quod si dicas, quod animae habent inclinationem ad diversa corpora; igitur per haec distinguuntur.
Contra, inclinatio non est entitas absoluta, quia non potest aliquid inclinari ad se, ergo praesupponit aliquam entitatem absolutam et distinctam, quia enim est haec anima, ideo habet talem inclinationem, et non e contra; ergo haec inclinatio non est ratio essendi hanc animam, sed praesupponit eam.
Et confirmatur hoc (e) etiam per aliquos, quibus est inconve- niens, quod aliqua species simul tota sit damnata naturae intellectualis simpliciter; multae autem species essent Angelorum, in quibus nulla esset salvata, posita ista positione, igitur non est vera.
Et persuadetur (f) prima positio per hoc, quod dicit Augustinus in Ench. cap. 28. Placuit itaque universalitatis creatori, atque moderatori Deo, ut quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, illa quae perierat in perditione perpetua remaneret, quae autem cum Deo, illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita, semper futura felicitate gauderet;alia vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis, tota perierat, ex ejus parte reparata, quod Angelicae societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur. Ista totalitas et partialitas in Angelis non videtur esse rationabilis, nisi ponatur quod nulla species angelica quantum ad omnia individua totaliter perierat, et ita aliqui de quacumque specie corruerunt et aliqui perstiterunt: igitur, etc.
(g) Praeterea, si concedatur quod quidditas Angeli ex se in plura sit divisibilis, vel pluribus communicabilis, et per consequens, quantum est de se in infinitum, quia non est ratio finitatis ex parte multitudinis numeralis, si per hoc quod ipsa natura producta est in ipso individuo, aufertur possibilitas ejus essendi in pluribus ; est ergo in hoc individuo secundum totam communicabilitatem suam, et per consequens infinite, quia est infinite communicabilis secundum quidditatem suam ; igitur ille unus Angelus esset formaliter infinitus ; consequens autem est inconveniens ; igitur antecedens.
Dico igitur, quod omnis natura, quae non est de se actus purus, potest secundum illam realitatem, secundum quam est natura, esse potentialis ad realitatem illam qua est haec natura; et sicut de se non includit aliquam entitatem quasi singularem, ita non repugnant sibi quocumque tales entitates, et ita potest in quotcumque talibus inveniri. In eo tamen quod est necesse esse ex se, est determinatio in natura ad esse hoc, quia tantum est, quantum potest esse, quia quidquid potest esse in natura, est ibi, ita quod determinatio non potest esse per aliquod extrinsecum ad singularitatem, si possibilitas si in natura per se ad infinitatem, secus est in omni natura possibili, ut potest cadere multitudo.