IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Qui dicunt ad quaestiones praecedentes de individuatione principium individuationis esse quantitatem, ut Aegidius quodl. 2. q. 7. et Goffredus quodl. 6. q. 16. et quodl. 7. q. 6. vel materiam, ut dicit Thomas 2. dist. 3. q. 4. et in prima parte summae, q. 7. art. 1. consequenter habent dicere ad istam quaestionem negative, scilicet quod non possunt esse plures Angeli in eadem specie, quia in eis non est quantitas, neque materia. Habent etiam dicere, quod non tantum hoc est impossibile ex proprietate intrinseca, sed etiam ex proprietate extrinseca, quia simpliciter est incompossibile, ex quo sibi repugnat illud, quod praecise potest esse principium distinctionis numeralis.
(b) Tenenda est ergo conclusio simpliciter opposita. Hic Doctor assertive dicit plures Angelos posse esse in eadem specie specialissima, quam conclusionem multiplici medio ostendit. Primo sic : omnis quidditas quantum est de se, communicabilis est, sed quilibet Angelus includit quidditatem: ergo. Major est nota, quia si quidditati, ut quidditas, repugnaret communicari pluribus, aut repugnaret ratione perfectionis, aut ratione imperfectionis ; non primo, quia essentia divina communicatur pluribus, quae tamen est perfectissima ; non secundo, quia non corruptibilibus et generabilibus. Sed nulla quidditas in identitate numerali est communicabilis, nisi sit infinita, id est, quod nulla quidditas habens tantum unitatem numeralem potest communicari pluribus suppositis, nisi formaliter infinita cujusmodi est essentia divina, et per consequens quaelibet alia quidditas est communicabilis, et hoc cum distinctione numerali, id est, quod communicatur pluribus numero distinctis, in quibus etiam ipsa realiter distinguitur, ut supra patuit de natura humana, quae ut communicatur pluribus, in eis etiam realiter distinguitur, quia in alio et alio individuo est alia et alia natura, quae tamen naturae, ut priores sunt natura, ratione individuali realiter distinguuntur, non tamen realiter numeraliter, nec realiter specifice, ut supra prolixe exposui q. 1. hujus distinct. Sed in ista littera occurrit aliqualis dif-Acuitas. Primo in hoc quod dicit, quod omnis quidditas est communicabilis pluribus. Videtur enim sibi contradicere, quia paternitas in divinis dicit quid litatem; patet, quia a paternitate divina et creata abstrahitur paternitas, quae praedicatur in quid de eis, et sic paternitas divina, ut prior singularitate dicit quidditatem, et per consequens ut sic, prior est indifferens ad omnem quidditatem natam contrahere paternitatem ad individuationem; si ergo quaelibet quidditas sit communicabilis pluribus, sequitur quod paternitas divina non erit ratio constituendi Patrem in esse suppositali et personali, quia illud tale est simpliciter incommunicabile, ut quo et ut quod, ut patet a Doctore in primo dist. 2. part. 2. q. 1. et dist. 26.
Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod si quidditati repugnat communicari pluribus, aut hoc erit ratione perfectionis vel imperfectionis. Hoc non videtur, tum quia paternitati in divinis, sive rationi suppositali in divinis, per oppositum repugnat communicari pluribus, et tamen hoc non erit ratione perfectionis vel imperfectionis, cum nec perfectionem, nec imperfectionem dicat; modo quot modis dicitur unum oppositum, ita et reliquum, et sicut propositum in proposito, ita oppositum in opposito.
Tum, quia quidditas, ut quidditas, ut prior sua perfectione illimitata, et perfectione limitata ; essentia enim divina ponitur prior infinitate intensiva, quia gradus intrinsecus est posterior eo cujus est gradus, et similiter finitas intensiva ponitur posterior re cujus est, cum sit gradus intrinsecus. De infinitate essentiae divinae, quod sit gradus intrinsecus, dist. 3. q. 1. et in quodlib. q. 5. de finitate vero patet etiam a Doctore in primo, dist. 8. q. 2.
Ad primum dubium respondeo, quod paternitas divina est simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod, et de se haec, et singularissima, et dicit quidditatem, et concedo quod quidditative paternitas divina et creata conveniunt in paternitate in communi, tanquam in conceptu dicto in quid, sed non in aliqua realitate contrahibili realiter per aliam et aliam haecceitatem, ut patet a Doctore in primo, dist. 26. et intelligo sic, quod a paternitate singularissima, et incommunicabili simpliciter ut quo et ut quod, loquendo de paternitate in divinis, potest abstrahi aliquis conceptus dictus in quid,
qui simpliciter erit posterius tali paternitate, sed ibi non ponitur aliqua realitas ex natura rei prior aliquo contractivo, sive aliqua differentia individuali, quia quidquid est in divinis est simpliciter in ultima actualitate, patet a Doctore in pluribus locis. Sed quare a paternitate divina, quae est simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod, potest abstrahi conceptus in quid, et a paternitate Joannis quae est incommunicabilis ut quod tantum, (quia singulare, ut hujusmodi est saltem communicabile ut quo, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 2. quaest 1. ) non potest abstrahi conceptus in quid. Dico, ut exposui ut primo dist. 26. vide ibi.
Si dicatur per Doctorem, omnis quidditas est communicabilis pluribus, paternitas in divinis est quidditas.
Dico, quod aliud est loqui de quidditate, in qua plura possunt convenire tanquam in realitate, sive quae ex natura rei est contrahibilis ad plura ; et aliud est loqui de quidditate, a qua tantum potest abstrahi conceptus dictus in quid. Primo modo omnis quidditas non tantum est communicabilis pluribus, sed etiam est divisibilis in illa plura, sed non secundo modo.
Si iterum dicatur, essentia divina est vera quidditas, et tamen ab ea non potest abstrahi, nisi conceptus dictus in quid communis Deo et creaturae; non enim Deu3 et creatura conveniunt quidditative in aliqua realitate ex natura rei, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. 2. et vide quae exposui in primo, dist. 2. part. 1. q. 1. exponendo illud argumentum, quo probat Doctor quod non possunt esse plura necesse esse, et tamen essentia divina est communicabilis pluribus suppositis, licet non possit dividi in illis; ergo similiter videtur dicendum de paternitate.
Dico, quod etsi paternitati divinae, ut quidditas, non repugnat communicari pluribus, tamen paternitati, ut talis paternitas repugnat, quia ut talis paternitas est ratio constituendi aliquid in divinis in esse personali sive suppositali ; essentia vero divina ut quidditas, et ut talis quidditas, scilicet quod essentia divina, cum sibi repugnat ratio incommunicabilitatis, est pluribus communicabilis.
Si etiam dicatur, quod saltem paternitas divina, cum dicat quidditatem, erit pluribus communicabilis, tenendo quod personae divinae constituantur in esse suppositali sive personali per absoluta, et non tantum per relationes, quia tunc talis paternitas non erit ratio suppositalis.
Dico, quod etiam paternitas, ut divina erit simpliciter incommunicabilis pluribus ; et si quaeratur causa, nulla alia est assignanda, nisi quod sic est talis entitas incommunicabilis, quod si illa non esset ( per possibile vel impossibile) nulla alia paternitas esset in divinis, ut patet a Doctore in quodlib. q. 2. quamvis ergo dicat quidditatem, tamen illa quidditas, ut talis quidditas, et ut consequens proprietatem personalem erit simpliciter incommunicabilis, esset tamen inconveniens quod si talis quidditas diceret perfectionem, quod non possit communicari pluribus. Patet etiam quod multae sunt quidditates in divinis, quae tamen non sunt communicabiles pluribus ; patet de aequalitate in Patre, quae sic Patri convenit, quod eadem numero repugnat Filio, hoc idem dico de aequalitate in Filio. Patet etiam de similitudine in Patre, qua est similis Filio, quae est simpliciter incommunicabilis, cum tantum Patri conveniat, et idem dicendum est de simililudine in Filio, quae omnia patent a Doctore in primo, d. 31. Major ergo Doctoris videlicet, quod omnis quidditas est communicabilis, est intelligenda, vel de quidditate quanta, quae vel dicit perfectionem, et excludit omnem imperfectionem, cujusmodi est essentia divina, vel quae dicit perfectionem, et non excludit imperfectionem, ut quidditates creatae, dicentes perfectionem aliquam, vel quae nullam includunt perfectionem, nec tamen excludunt omnem imperfectionem, ut sunt forte relationes reales in creaturis, quae formaliter nullam dicunt perfectionem, includunt tamen imperfectionem, quia limitationem. Sed non est intelligenda de quidditate simpliciter non quanta, quae formaliter nullam imperfectionem includit, et omnem imperfectionem excludit, cujusmodi sunt relationes divinae , tam originis quam communes. Unde Doctor in primo, dist. 26. dicit, quod omnis quidditas, quae dicit perfectionem, quae est divisibilis, est communicabilis pluribus; paternitas non dicit perfectionem, nec est divisibilis, patet quia quae sunt divisibilia non sunt in ultima actualitate, ut etiam patet in 1. d. 2. et in quodlib. q. 2. et haec omnia bene pondera. In proposito autem valet ratio Doctoris, quia Angelus dicit vere et realiter quidditatem perfectam, licet limitatam.
Ad aliud dubium. Dico ad primam rationem, et simul ad secundam, quod ideo Doctor non procedit a priori, nec a causa praecisa, sed magis a posteriori, id est, quod si appareret aliqualis repugnantia, quod quidditas non sit communicabilis, aut apparet propter perfectionem illius ; aut propter imperfectionem, quia opinio contraria ponit talem substantiam esse singularem, et individuam de se, et ex natura, ita quod quaelibet substantia Angelica praecise dicit aliam et aliam entitatem specificam, in qua non est materia, neque quantitas, et ideo propter suam perfectionem non potest esse in pluribus numero distinctis ;et ideo Doctor arguit, quod talis repugnantia non apparet propter talemperfectionem, quia etiam essentia divina, cum sit perfectissima, est communicabilis.
(c) Praeterea quaelibet quidditas creaturae, etc. Haec est secunda ratio, quam facit Doctor probando plures Angelos posse esse ejusdem speciei; et ratio stat in hoc, quia omnis quidditas creata potest intelligi sub ratione universali ; ergo, quantum est ex se, erit pluribus communicabilis et divisibilis in plura, si enim esset singularis de se, esset repugnantia posse intelligi sub ratione universali, ut satis deductum est in primo, d. 3. q. 6. et in isto 2. d. praesenti quaest. 1. Et notanter dixit de quidditate creata, quia licet natura divina sit quidditas, et pluribus communicabilis, non tamen potest ei applicari ratio universalitatis, nec intelligi sub aliqua ratione universali, quia omne universale ultra hoc, quod est pluribus communicabile, est etiam in illa plura divisibile et multiplicabile.
(d) Praeterea, si Deus potest hunc Angelum in hac specie annihilare. In ista tertia ratione Doctor supponit unum, scilicet quod quidditas creata per divin m potentiam possit eadem redire, et hoc communiter conceditur, sed idem numero, annihilatum redire non potest, secundum istos. Dicunt enim isti, quod si anima Socratis est annihilata, nunquam Socrates posset resurgere, et volunt isti, quod totum esse Socratis sit ab eadem anima numero, contra quam opinionem arguit Doctor tu 4. d. 4. et ideo argumentum hoc est tantum ad hominem, quia vult quod simpliciter idem numero annihilatum possit per divinam potentiam redire, ut patebit in 4. d. 44. Stat ergo argumentum in hoc, quod si Deus annihilet unum Angelum, quidditas illa erit annihilata. Cum ergo Deus possit eamdem annihilatam reparare, et non in eodem individuo prius annihilato, cum non possit redire idem: ergo erit in alio, et sic eadem natura specifica potest esse in pluribus individuis.
(e) Et confirmatur hoc, supple, quod plures Angeli sint in eadem specie per hoc, quod aliquibus est inconveniens, quod aliqua species simul tota naturae intellectualis sit damnata ; sed si quilibet Angelus specifice distinguitur ab alio, plures naturae specifice essent simpliciter damnatae, quia quot Angeli sunt damnati, tot species naturae intellectualis sunt damnatae, quod est valde inconveniens apud eos.
(f) Et persuadetur. Prima propositio est ista, quae formatur auctoritate Augustini videlicet, quod est inconveniens aliquam speciem realem simpliciter intellectualis, et auctoritas clara est in littera.
(g) Praeterea si concedatur. Doctor in ista ratione primo supponit, quod quidditas Angeli quantum est ex parte sua, sit communicabilis sive plurificabilis in plura individua, ex parte etiam sua erit plurificabilis in infinita, ut patet a Doctore in primo, d. 2. parte prima, q. 3. et q. 2. quodlib. ubi ostendit, quod natura, quae ex se non est determinata ad certum numerum individuorum, quantum est ex se, potest esse in infinitis. Secundo supponit, quod quando talis natura actu est in uno individuo si tota ibi est, quod tamen est impossibile esse in aliis, tale individuum erit formaliter et actu infinitum, quae consequentia tenet ex hoc, ponendo talem casum, quod natura humana quando est in pluribus sic divisa est in illis, puta in A, B, D, et C, quod ipsum A dicit unam naturam humanam, dicentem perfectionem intrinsece, et B aliam naturam realiter distinctam a natura A, et sic de aliis; ergo si tota natura humana sic praecise esset in uno individuo, quod esset impossibile esse in alio, erit actu et formaliter infinita; patet, quia si essent infinitae naturae humanae intensive in uno individuo, quarum quaelibet dicit aliam et aliam perfectionem intensive, illud unum esset formaliter infinitum. Et non est sic imaginandum, ut aliqui, quod eadem natura invariabiliter sit in A, modo in C,modo in B, et sic de singulis. Et hoc est communicabile creatum multipliciter, sive dividi in plura sive in plures naturas, quae contrahuntur ad singularitatem, quamvis natura contracta a singularitate, ut est prior natura singularitate sit indifferens ad omnem singularitatem, sed ut realiter est contracta per aliquam singularitatem ut sic, est tantum una numero ; hoc idem dico de alia natura contracta per aliam singularitatem, ut supra patuit praesenti d. q. prima.