In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus (a) possit se cognoscere per essentiam suam ?
Alensis 2. p. q. 24. memb. 34. D. Thom. 1. p. q. 55. art. 2. et 1. contra. c. 98. D. Bonav. hic 2. 71. art. 2. q. i. et 2. Richard. art. 6. q. 1. Duranti. q. 6. Vasq. 1. p. d. 215. c. 2. Bacon. 2. d. 4. q. 1 .
Circa secundum principale, scilicet cognitionem Angelorum, quaero quatuor. Primo : Utrum Angelus possit se cognoscere per essentiam suam, ita quod essentia sua sit ratio cognoscendi sine aliquo repraesentante praecedente actum naturaliter? Quod non, quia hoc non esset, nisi quia ejus essentia est actu intelligibilis et praesens, secundum Augustinum in pluribus locis; ergo ipsa esset ratio intelligendi seipsam respectu suiipsius. Sed hoc est contra Philosophum tertio de Anima, qui vult quod anima intelligat se sicut alia, et quod nihil
eorum est, quae sunt ante intelligere, et quod non potest se intelligere, aliis non intellectis.
Praeterea, essentia Angeli est singularis: singulare autem non est per se intelligibile, nec per se ratio intelligendi, ergo, etc.
Praeterea, omnem cognitivam potentiam oportet secundum se denudari ab illo, quod est ratio cognoscendi. Sed Angelus inquantum cognitivus non denudatur ab essentia sua: ergo non est ratio cognoscendi seipsum. Probatio majoris, tum secundum Philosophum secundo de Anima : Oportet, inquit, oculum esse extra omnem colorem, ad hoc ut omnem colorem possit videre; tum ex tertio de Anima, ubi vult quod intellectus est immixtus et immaterialis, ad hoc, ut omnia possit intelligere.
Praeterea, nihil idem patitur a seipso, quia idem esset in actu et in potentia ; essentia Angeli est idem sibi: non ergo est objectum imprimens immediate in ipsum intellectum.
Item, si ita esset, tunc ista intellectio esset eadem, vel idem cum Angelo, vel essentia sua: consequens est falsum, quia hoc proprium est soli Deo, quod sua intellectio sit idem cum essentia sua ; ergo et antecedens est falsum. Probatio consequentiae, quia medium inter extrema magis inest utrique extremo, quam alterum extremum alteri extremo ; intelligere mediat inter potentiam et objectum, ergo si idem est potentia et objectum, multo magis erit idem actus cum objecto. Confirmatur, quia intellectio non habet distinctionem, nisi ab objecto et potentia.
Contra, aliqua forma materialis est ratio agendi secundum essentiam suam, sicut calor in igne ad calefaciendum, aut saltem aliqua forma in communi ; aliter esset processus in infinitum in rationibus agendi ; ergo cum immaterialia magis sint activa quam materialia, forma immaterialis erit per essentiam suam ratio agendi actionem suam sibi competentem: talis est ratio objecti ad actum cognoscendi.