IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refertur sententia D. Thomae, qui videtur asserere totam activitatem esse ab objecto, et intellectum esse mere passivum, de quo 1. d. 3. q. 7. sig. quinto opinio a. 14. additque intellectum nihil recipere ab objecto. Hanc refutat Doctor primo, quia principians immanenter debet esse in actu, per id quo principiat. Secundo, ex D. Thoma, sequeretur intellectum Angeli semper actu intelligere suam essentiam.
Hic dicitur (b),quod licet in actione transeunte objectum sit separatum ab agente, tamen in actione immanente oportet esse unitum ipsi operanti, et ut unitum est ratio formalis talis operationis immanentis, sicut species visionis in oculo: ex hoc ultra cum essentia Angeli de se sit unita intellectui suo, potest esse principium intellectionis, quae est operatio immanens.
Et si objiciatur (c), quod oportet formam talem inesse illi, cui inest talis operatio, videntur respondere, quod forma existens in alio est principium operandi, et si per se esset, nihil minus esset ratio agendi, sicut calor separatus esset principium caloris quantum ex se est ; ergo ita est de essentia Angeli, quod licet per se subsistat, potest tamen esse ratio operandi istas operationes immediate.
Ratio igitur opinionis formatur sic : Quod est per se ratio agendi alicui, si sit separatum, potest esse principium agendi, ut patet de calore ; sed objectum unitum activo actione intrinseca, sive immanente, est ratio agendi, igitur, licet sit separatum, est principium illius actionis: igitur essentia Angeli, licet non uniatur intellectui per informationem, sive aliam rationem uniendi, erit sibi ratio intelligendi se.
Et si objicis iterum, (d) quod oportet passum aliquid recipere ab agente, hic autem intellectus nihil recipit ab ipsa essentia, quia non ponitur aliqua species praecedens actum. Respondent, (e) quod potentia cognitiva aliqua quandoque est cognoscens in potentia, quandoque in actu, alia autem non sic. Quod autem oporteat eam recipere, hoc non est quia potentia cognitiva, sed tantum quia est quandoque in potentia ad actum; non sic hic, quare, etc.
Contra, haec opinio (f) ponit, ut videtur, quod intellectus sit in potentia essentiali ad operationem vel intellectionem, quam ponit immanentem, et quod tota ratio operationis sit objectum unitum sibi in sua operatione, sicut calor est in ligno tota ratio calefaciendi.
Ex hoc arguo : Nihil potest habere principium operationis alicujus immanentis, nisi sit in actu per illud, quod est principium talis operationis ; intellectus autem non est in actu per illam essentiam, in hoc quod per se subsistens, quia non informat, nec activitatem aliquam tribuit ipsi intellectui ; ergo per hoc quod talis essentia per se existens est praesens ipsi intellectui, non potest intellectus habere operationem, cujus essentia vel similitudo nata est esse ratio.
Confirmatur istud per exemplum suum contra ipsum, quia licet calor separatus esset calefaciens, vel ratio calefactionis, non esset tamen ratio calefactionis ligno a quo esset separatus: ita quod si calere dicatur operatio immanens, impossibile est calore separato a ligno, lignum habere istam operationem immanentem, quae est calere ; ita in proposito.
Item secundo (g) contra illud, quod dicit quod potentia cognitiva nihil recipit, quia non est in potentia quandoque, quandoque in actu; contra, objectum respectu ejus, quod est in intellectu de eo, scilicet respectu intellectionis, non est tantum causa in fieri, sicut est aedificator respectu domus, sed est causa tam in fieri quam in esse, alioquin sicut aedificatore corrupto manet domus, ita objecto quantumcumque absente, vel corrupto in ratione objecti, remaneret illud quod est ejus, ut objecti apud intellectum, quod est falsum, sicut in visu apparet; causa autem in esse et in fieri semper aeque causat, ut patet de Sole respectu radii ; ergo si objectum respectu cujuslibet sui, est apud intellectum sine receptione suae speciei, quia ponitur principium intellectionis, et cum objectum semper aeque causet, et per consequens intellectus semper aeque recipit, non igitur solum ab objecto recipit intellectus, quia recipit actum novum, quem quandoque non recipit, sed quia ipsum est causa in esse respectu ejus quod habet, semper recipit illud ab eo.