IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Hic dicitur. Hic Doctor recitat opinionem Thomae in prima parte summae q. 58. art. 1. ubi vult quod essentia Angeli perfecte unita intellectui est sibi tota ratio formalis producendi intellectionem sui, quia licet in actione transeunte objectum sit separatum ab agente, tamen in actione immanente oportet esse unitum, et ut sic est ratio formalis talis operationis immanentis.
(c) Et si objiciatur. Hic Doctor movet difficultatem contra Thomam quia illud quod est ratio formalis agendi alicui inest formaliter illi, et hoc vel quidditative, sicut humanitas est ratio formalis generandi Francisco, et inest sibi quidditative, vel denominative, sicut calor inest igni, ut ratio formalis calefaciendi, puta lignum.
Cum ergo essentia Angeli, quae est per se existens, quamvis sit perfecte praesens intellectui, non tamen inest sibi nec quidditative, nec denominative, ut patet: ergo non erit ratio formalis intelligendi ipsi intellectui Angelico. Sequitur ibi : videntur respondere. Dicunt isti, quod sufficit quod talis ratio formalis sit praesens et unita ipsi intellectui, licet non informet illum, sicut calor separatus esset principium caloris, quantum ex se est.
(d) Et si objicias iterum. Dicit Doctor quod si aliquod passum, puta lignum, dicatur agere, puta calefacere per aliquod agens, oportet de necessitate alterum istorum sibi inesse, vel ipsum agens quod dicatur agere, vel quod recipiat aliquid ab ipso agente, puta calorem, quo formaliter dicatur calefacere, aliter lignum non posset formaliter calefacere, nisi principium formale calefaciendi insit sibi, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. Sed essentia Angeli, quae dicitur ratio agendi respectu intellectionis, non inest formaliter ipsi intellectui nec imprimit in intellectu aliquid, quod sit ratio formalis agendi ipsi intellectui, ergo ipsa essentia Angeli nullo modo erit ratio formalis agendi intellectui.
(e) Respondent, quod potentia, etc. Thomas enim facit differentiam inter intellectum nostrum et Angelicum, quia intelletus noster quandoque est in actu, ut pos-
sit agere, puta quando habet speciem intelligibilem in actu, quandoque est in potentia, scilicet quando non habet speciem intelligibilem objecti. Et ipse Thomas ponit, quod species intelligibilis objecti est ratio formalis intelligendi intellectui nostro, ut patet in primi parte sum. q. 85. art. 2. Et talis intellectus, ut sit in actu principium formale agendi recipit ab objecto, sive phantasmate hujusmodi speciem intelligibilem, quae est ei ratio formalis intelligendi; et quod oporteat ipsum sic recipere, hoc non competit sibi, inquantum est potentia cognitiva, quia tunc competeret cuilibet cognitivae, sed competit sibi, inquantum est in potentia ad actum, puta ad intellectionem. Intellectus vero Angelicus semper cognoscit essentiam suam, et nunquam est in potentia ad actum intelligendi respectu suae essentiae, et per consequens nec erit in potentia ad aliquam formam impressam ab essentia, quae sit ratio formalis intelligendi ipsi Angelo. Sed quia essentia Angeli est semper praesens ipsi intellectui, ut tota ratio formalis intelligendi, ideo intellectus Angelicus semper est in actu intelligens essentiam Angeli.
(f) Contra, haec opinio. Hic Doctore arguit contra illud, quod dixit supra de calore, quia dicit ibi Thomas quod essentia Angeli est tota ratio formalis intelligend ipsi intellectui, et tamen non informat ipsum. Nunc probat Doctor quod hoc sit impossibile, videlicet, quod aliquid sit ratio formalis agendi alicui, et quod formaliter non sit in ipso, modo praeexposita, quia nihil potest habere principium alicujus operationis immanentis, nisi sit in actu per illud, quod est principium talis operationis, quia principium formale agendi dat actum primum supposito quod agit per ipsum, id est, quod ipsum suppositum est formaliter in actu primo respectu actus secundi. Sed intellectus Angeli non est in actu per illam essentiam, etc.
(g) Item secundo. Nunc Doctor arguit contra Thomam, quia dicit Thomas quod ideo intellectus Angelicus nihil recipit ab essentia Angeli, puta non recipit cognitionem sui, quia quod recipit aliquam cognitionem alicujus objecti, quandoque actu intelligit illud, quandoque non, et sic ad hoc ut dicatur recipere, oportet recipere actum novum. Doctor improbat hanc positionem, et improbatio stat in hoc, quia ex quo intellectio Angeli non est qualitas vere permanens, quae habeat verum esse cessante actione objecti et intellectus, tamdiu enim est quamdiu intellectus et objectum continuant illam per continuam actionem, ut supra patuit in isto secundo, dist. 2. q. 4. et in primo, dist. 3. q. ult. in responsione ad ultimum argumentum principale. Dicit ergo Doctor, supposito quod intellectus Angelicus non recipiat novam intellectionem essentiae Angeli, tamen ex hoc non sequitur, quin vere recipiat intellectionem, quia ex quo essentia Angeli, per te, causat intellectionem sui, et tamdiu est talis intellectio, quamdiu durat talis causatio, et illa intellectio est verum accidens, ergo vere recipit illam: si ergo est receptivus intellectionis, erit etiam receptivus alicujus prioris inlellectione, quo formaliter dicatur agere, ex quo essentia illa non est formaliter in illo, sicut etiam posito quod intellectus noster ab instanti creationis suae recipiat cognitionem a lapide continuatam, nunquam tamen dicetur formaliter agere hujusmodi cognitione, nisi habeat in se formaliter ipsum lapidem, qui ponitur ratio formalis agendi, vel nisi prius recipiat ab ipso lapide aliquam speciem intelligibilem formaliter sibi existentem, qua formaliter dicatur agere.