IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad argumenta principalia.
Ad primum respondet Doctor, in qua responsione plura sunt notanda et declaranda, primo ibi : anima de se actu intelligibilis est, intelligit quod ipsa anima ex parte sua est ratio formalis eiiciendi intellectionem sui, et est praesens sibi, supple Inquantum est intelle ctus,id est, quod ipsa essentia animae, quae est ratio formalis partialis producendi cognitionem sui, est praesens intellectui, quae est altera causa partialis; est tamen praesens non in ratione objecti actu intelligibilis, quia statim sequeretur cognitio illius, ut patet a Doctore q. prima prologi. et d. 3. primi q.1. et vide quae ibi notavi, sed est praesens sibi in ratione entitatis. Nam quando aliquid est perfecte praesens intellectui in ratione objecti actu intelligibilis statim sequitur intellectio, vel saltem potest sequi,
quia objectum hoc modo in se praesens, nihil aliud est, nisi ipsum intellectum esse memoriam perfectam, et perfecte dispositum respectu intellectionis talis objecti, ut patet, in primo, dist. 2. p. 2. et dist. 3. q. 7. et vide quae ibi exposui in declarando titulum quaestionis septimae.
Nihil enim deficit actui primo, id est, quod ipsi animae nihil deficit pertinens ad activitatem intellectionis illius, et similiter ipsi intellectui nihil deficit quantum ad activitatem pertinentem ad ipsum.
Nihil deficit ex parte unionis earum, id est, quod ipsa anima et intellectus quantum est ex parte sua sunt perfectae causae intellectionis ipsius animae, et sunt perfecte unita, cum sint una res realiter. Sed quare non sequitur intellectio, hoc ideo est, quia pro statu isto non sunt perfecte unita, loquendo de unione, quia anima sit perfecte praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, quae omnia patent in primo dist. i. quaest. 3.
Secundum declarandum est ibi : Et forte propter hoc dicit frequenter Augustinus, quod anima novit semper se. Quod sic debet intelligi, quod ex quo anima, quae est causa partialis cognitionis sui, est semper perfecte praesens intellectui suo, et ista duo integrant unam causam totalem, et si nullum impedimentum esset ab extrinseco, sequeretur cognitio ipsius animae. Et ideo Augustinus dicit, quod anima semper novit se, id est, quod causa perfecta cognitionis animae semper est intra ipsam animam, et quod actu non cognoscat se, hoc non est ex defectu ipsius, sed alicujus extrinseci; et ideo bene dicit Doctor quod non semper novit lapidem, id est, quod ipsa anima non habet sibi intrinsece causam totalem cognitionis lapidis, quia ad cognitionem ipsius non tantum requiritur anima, sed etiam lapis in se praesens respectu cognitionis intuitivae,
vel praesens in specie intelligibili respectu cognitionis abstractivae.
(b) Et hoc modo. Tertium declarandum est ibi : et hoc modo trinitatem ponit Augustinus. Nota in ista littera duplicem trinitatem, scilicet, perfectam et potentialem, Actualis perfecta primo consistit in memoria perfecta, quae includit intellectum objectum et voluntatem, ut patet in primo dist. 3. quaest, ult. Secundo consistit in actuali intelligentia, sive intellectione actuali objecti ; et tertio in actuali amore ipsius objecti. Per primum repraesentatur Pater, per secundum Filius, et per tertium Spiritus sanctus.
Secunda, quae est potentialis, consistit in memoria perfecta, quae ut attribuitur Patri, est perfectissima fecunditas productionis Filii et Spiritus sancti, quae includit intellectum et objectum praesens, et voluntatem ; nam ista possunt esse causa perfecta secundae et tertiae partis imaginis, quia intellectus et objectum est causa totalis intellectionis illius, et voluntas habens praesens illud objectum, non tamen in ratione cogniti, quia tunc esset secunda pars imaginis in actu, sed in ratione cognoscibilis et amabilis potest amare illud, et sic producere tertiam partem imaginis: in tali ergo memoria est intellectio virtualis objecti illius, quia talis memoria habet in virtute sua posse producere cognitionem objecti.
(c) Et hoc modo cum voluntas sit praesens, etc. id est, quod tertia pars imaginis, quae est amor, virtualiter est in voluntate, ut in causa efficiente, et intellectione objecti, ut in causa sine qua non, quia voluntas non fertur, nisi in praecognitum. Sed an objectum vel intellectio objecti sit causa activa totalis, vel partialis actus voluntatis, patebit infra dist. 25.
(d) Sed quia nihil est de isto toto in actu, etc. id est, quod loquendo de ista imagine et trinitate potentiali, nihil habetur in actu, nisi perfecta memoria, quae, ut dixi, includit intellectum, objectum et voluntatem, quae dicuntur actus primus totalis respectu secundae et tertiae partis imaginis, quia intellectus cum objecto est actus primus respectu secundae partis imaginis, et voluntas est actus primus respectu tertiae partis.
(e) Intellectus non est aliquod intelligibilium ante intelligere, id est, non est possibile intelligi a se ante intelligere aliorum. Quae propositio potest habere duplicem sensum, scilicet compositum et divisum: nam in sensu composito negatur tantum actus intelligendi respectu intellectus, et est sensus : non est possibile intellectum intelligere se ante intelligere, id est, non potest dari aliquod instans in quo intellectus noster,pro statu isto habeat actualem intellectionem sui ante intellectionem aliorum.Et hic sensus est verus,quia in eodem instanti, quo intellectus intelligit se, necesse est, vel simul habere intellectionem aliorum, vel necesse est prius alia intellexisse ; et hoc est quod dicit Doctor, quod praepositio ista,scilicet ante cum 8Uo causali, aequipollet adverbiali determinationi, et potest construi cum infinitivo illo significante terminum potentiae, id est, quod hoc totum, ante intelligere aliorum, potest construi cum hoc infinitivo passivo, scilicet intelligi a se, quae intellectio, sive quod intelligi a se, est terminus potentiae. Et tunc negatur tantum hoc, quod est intelligi a seipso intellectu, ante intelligere aliorum, id est, quod actualis intellectio, quia intellectus intelligit se, non potest sibi inesse, ante intelligere aliorum, et sic solum negat actualis intellectio ante intelligere aliorum.
Cum vero accipitur in sensu diviso, tunc ante intelligere aliorum construitur cum indicativo, id est,cum ly potest, et est sensus: impossibile est, intellectum habere potentiam ad intellectionem sui, ante intelligere aliorum; et hic sensus est falsus, quia licet intellectus actualiter non intelligat se ante intelligere aliorum, habet tamen potentiam ad intelligendum se ante intelligere aliorum, sicut hic : hoc nunc primo est immortale, nam ly immortale aut terminat actum, et tunc sensus est: hoc nunc, supple in statu innocentiae, hoc est potens non mori, quia Adam in statu innocentiae erat potens non mori, et hic sensus est verus ; vel determinat potentiam, et sensus est falsus, et est sensus : hoc nunc in statu innocentiae, non est potens mori. Sic in proposito de ista propositione, non est possibile intellectum intelligi a se, ante intelligere aliorum.
(f) Ad secundum, Doctor inducit duas responsiones quarum prima est Thomae.
Secunda est Henrici, et patet littera.