In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad tertium. Responsio stat in hoc, quod illa propositio tantum habet veritatem in potentiis organicis, quae requirunt determinatam dispositionem; unde ex determinato numero potentiarum organicarum, concludit Philosophus determinatum numerum actionum vel objectorum, ut patet 2. de anima text. c. 128. aut, inquit, non sit sensus alius praeter quinque. Dico autem hos, visum, auditum, olfactum, gustum et tactum, etc. Istud autem organum oportet ita esse dispositum, ut possit recipere ipsum sensibile sine materia, quod enim est receptivum formae sine materia, requirit aliam dispositionem a dispositione receptivi formae cum materia, ut patet a Doctore infra, nam subjectum coloris est superficies terminata, sive corporis terminati, puta parietis ; receptivum vero similitudinis albedinis, est superficies corporis terminati, puta alicujus perspicui sicut aer. Certum est enim quod aer, qui est receptivus non materialis, puta speciei sensibilis respectu albedinis, non potest recipere in se albedinem, ut patet ; sic potentia organica, puta visiva, vel ipsum organum est tantum dispositum ad recipiendum formam sine materia, id est, ipsam speciem sensibilem, et sic ponitur communiter organum potentiae visivae in dispositione perspicua, et sic tantum recipit speciem sensibilem coloris, non autem ipsum colorem ; ad hoc ergo ut videat colorem, oportet denudari ab ipso, nam si color esset in organo, forte non posset videri. Et quod dicit Doctor communiter assignando de tactu, nam dubium est de tactu: an possit recipere speciem coloris, ipsum colorem, quidquid sit de hoc, non est praesentis speculationis. Cum ergo intellectus non requirat talem dispositionem determinatam, sicut potentia organica, non oportet ipsum denudari ab omni eo quod intelligit ; idem enim intellectus potest esse ipsemet realiter, et in actu per habitum realiter, et tamen receptivus intellectualiter, et sui, et habitus cujuscumque informantis eum realiter ; et est tota ratio, quia talia sic recepta intellectualiter non requirunt in recipiente determinatam dispositionem oppositam intelligibili reali.